صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني
[graphic][merged small][merged small]

Ex libro cui inscriptio: Statuta provincial. et Synodal. Dyocesana Monast. Monasterii 1486.

[ocr errors]

4.

EVERHARDUS Dei gratia Monasteriensis Episcopus universis Abbatibus, Prioribus, Praepositis, decanis Archidiaconis, Provisoribus religiosarum domorum, Ecclesiarum rectoribus, sacerdotibus et Ecclesiis ordinis seu status cujuscunque civitatis et dioecesis Monasteriensis, salutem in Domino sempiternam.

[ocr errors]

Meminimus nos plura statuta pro honestate et defensione nostri Cleri edidisse, quamvis per sacros Canones et Sanctorum patrum traditiones sufficienter Clericis sit provisum, quomodo ipsos tamen modestia, sobrietate vitae, munditia oporteat conversari; ut sibi et aliis verbo proficiant et exemplo. Quia tamen plures ex ipsis clericis, maxime per illos, qui per ecclesias positi sunt ad regimen animarum in hujusmodi observatione provisionis contingit, non sine nota transgressionis et statum ipsorum multipliciter deformari, quorum desidiae et negligentiae pro posse occurrere cupientes, et quod dignum est in eorundem sacerdotum et cleri conversationibus vita et moribus reprehendi per innova

tionem) quae circa haec statuta sunt, tam a nobis, nostrisque praedecessoribus, et sacros canones ab antiquo et appositione, quae status temporis addere nos inducit, ipsos clericos in omnibus Deo placitis salubriter reformare intendimus toto posse.

I.

Ut omnes Clerici intersint celebrationi sanctae synodi,

deputatis habitibus.

In hac sancta generali Synodo statuimus, ut omnes Abbates Praepositi, Priores religiosarum Ecclesiarum, et Praelati, praepositi, Decani saecularium Ecclesiarum, et rectores nostrae civitatis et dioecesis, ex nunc antea omni anno in crastino Laetare et in feria secunda post Festum beatorum Gereonis et Victoris ad sanctas synodos nostras, per Nos (et) successores praesidentes seu a Nobis seu a nostris successoribus ad hoc deputatos conveniant celebrandas. Abbates vero cum albis et cappis de serico choralibus**) desuper, baculum in manibus prout eorum congruit dignitati. Alii vero praesentes et decani ordinis et status cujuscunque cum superpelliciis et cappis choralibus de serico desuper. Item Canonici, rectores Ecclesiarum, Vicarii, Capellani, ac beneficiati quicunque, in superpelliciis, aut cappis suis nigris, (prout tempus exposcit) incedant reverenter. Item mandamus quod clerici caste vivant, a vitio libidinis praecaventes, et qui incontinenter vixerint, prout magis vel minus peccaverint, ab eorum Praelatis debite puniantur. Alioquin nos Praelatorum negligentiam

*) rinnouationem: **) coralibus.

[ocr errors]

supplentes talia puniemus secundum canonicas sanctiones, et qui ea de causa per Nos vel Praelatos suos suspensus vel excommunicatus Divina Officia praesumserit celebrare, beneficio Ecclesiastico spolietur. Praelati etiam, qui tales praesumpserint, in suis iniquitatibus scienter sustinere, maxime obtentu pecuniae, vel alterius commodi temporalis, pari ́ ultioni formidabunt se subjacere. Item a crapula et ebrietate omnes clerici diligenter abstineant: cum ebrietas inducat mentis exilium, et libidinis provocet incentivum. Item quamlibet cohabitationem manifestam in sacris ordinibus constitutis sub poena excommunicationis latae sententiae prohibemus, mandantes, ut hujusmodi cohabitatores, si qui sunt, concubinas a se de domibus et parochiis, ubi manent, infra octo dies ex nunc, omnino amoveant, et repellant: ammodo non recepturi easdem, nec filias, aut filios aut concubinas detineant de patrimonio vel descendentes a patrimonio crucifixi. Item clerici in sacris, officia et commercia saecularia non exerceant; vinum nec cerevisiam per se vel per alios, in suis domibus et parochiis, vel alias vendant, nec tabernas frequentent, sed devitent, nisi forte causa necessitatis in itinere constituti. Contrarium facientes secundum statuta nostra super hoc edita, excommunicationis sententiis innodamus.

II.

Aliud statututum de incessu clericorum.

Item clerici volentes privilegio uti clericali, coronam et tonsuram habeant clericalem: arma non ferant, nec gladios, nisi hoc faciant ex causa legitima et expressa licentia praelatorum. Nec canonici, nec clerici vagentur nocturno tempore per plateas,

[ocr errors]

et si quos ex justa et legitima causa transire contingat, hoc decenter faciant, sine clamore, sine fistulis, sine tympanis, et quolibet strepitu et chorea). Canonicos contrarium facientes Decani eorum praebendas suspendant per quindenam: aliorumque clericorum in hoc transgredientium poenam, nobis seu Officiali

nostro reservamus.

III.

Qualiter se clerici habere debeant in legendis Horis.

Item statuimus, ut clerici in Divinis Officiis constituti decenter et discrete se habeant: ut eorum vita et conversatio, laicis ad similia praestet in centivum, atque horas canonicas et Dominae nostrae Beatae Mariae virginis omni die, nullus eorum dicere praetermittat.

IV.

Quomodo se debeat habere clericus ante suam Missam celebrandam.

Item nullus sacerdos Missam dicat de die, nisi unam, et prius suas Matutinas et Primam dixerit, nisi in casibus a jure permissis hoc faciat, necessitate incumbente, ut puta unam de die, et unam pro defunctis funere praesente, vel ex alia justa causa, et in Nativitate Domini. Nec utatur ablutione primae Missae, sed reservet, vel alicui discretae personae det ad sumendum: et in secunda Missa, si non dederit, ut est dictum, utatur illa ablutione. Nec celebratio fiat sine socio, vel scolari, qui respondere valeat celebranti, nec mulier serviat ad altare**).

*) corea. **) altari.

ས.

Ne aliquis sacerdos admittatur in Ecclesia ignotus, nisi constet de ordinibus.

Item propter apostatas discurscres, vagos, et ignotos Clericos, de quibus an sacerdotes sint, non immerito dubitatur, statuimus, ut nullus beneficiatus, seu rector Ecclesiae, vel altaris tacite vel expresse admittat aliquem in socium, vel ad celebrandum Missam, vel ministrandum sacramenta, aut sacerdotale officium exercendum, nisi notum de ordinibus, moribus, conversatione, et alias commendatus fuerit, et omnino, si extraneus vel peregrinus, per Nos, vel gerentem vices nostras, cum examinatione debita approbatum, et ad Missam, ad huiusmodi officia exercenda. Siquis autem Rector Ecclesiae vel Capellae, aliquem contra haec admiserit; sententiam excommunicationis se noverit incursurum: eo salvo, quod peregrini et honestae personae et religiosae, pietatis et devotionis intuitu Missam dicere cupientes, admitti poterunt, si requirunt.

VI.

Quando non debeat celebrare sacerdos.

Item statuimus ut nullus clericus, vel sacerdos, in Ecclesia parochiali vel capella celebret, aut parochialem Ecclesiam teneat, sine nostra vel Archidiaconi loci vel alterius, ad quem haec pertinet auctoritas, et investitura, quantumcunque a Patronis vel ab eis, qui Patronos se fore contendunt, ad hoc licentientur: et quicunque sacerdos vel clericus contrarium fecerit, sententiam excommunicationis, quam propter hoc in ipsum ferimus, in hiis scriptis, incurrat ipso jure.

« السابقةمتابعة »