صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

د

Audiit Eurotas, jussitque ediscere lauros,
Ille canit: pulsæ referunt ad sidera valles :
Cogere donec oves stabulis numerumque referre
Jussit, et invito processit Vesper Olympo.

ECLOGA VII.

MELIBUS.

MELIBUS.

FORTE Sub argutâ consederat ilice Daphnis,
Compulerantque greges Corydon et Thyrsis in unum ;
Thyrsis oves, Corydon distentas lacte capellas:
Ambo florentes ætatibus, Arcades ambo,

Et cantare pares, et respondere parati.

Huc mihi, dum teneras defendo a frigore myrtos,
Vir gregis ipse caper deerraverat : atque ego Daphnin
Adspicio. Ille ubi me contrà videt, "Ociùs," inquit,
"Huc ades, o Melibae; caper tibi salvus, et hædi :
Et, si quid cessare potes, requiesce sub umbrâ.
Huc ipsi potum venient per prata juvenci ;

Hîc viridis tenerâ prætexit arundine ripas

Mincius, eque sacrâ resonant examina quercu."

85'

10

Quid facerem? neque ego Alcippen, nec Phyllida, habebam,

Depulsos a lacte domi quæ clauderet agnos;

Et certamen erat, Corydon cum Thyrside, magnum.

Posthabui tamen illorum mea seria ludo.

15

Alternis igitur contendere versibus ambo

Copêre; alternos Musæ meminisse volebant.

Hos Corydon, illos referebat in ordine Thyrsis.

20

CORYDON.

Nymphæ, noster amor, Libethrides, aut mihi carmen,
Quale meo Codro, concedite; proxima Phœbi
Versibus ille facit: aut, si non possumus omnes,
Hic arguta sacrâ pendebit fistula pinu.

THYRSIS.

Pastores, hederâ crescentem ornate poëtam,
Arcades, invidiâ rumpantur ut ilia Codro:

25

Aut, si ultra placitum laudârit, baccare frontem
Cingite, ne vati noceat mala lingua futuro.

CORYDON.

Setosi caput hoc apri tibi, Delia, parvus
Et ramosa Micon vivacis cornua cervi.

Si proprium hoc fuerit, levi de marmore tota
Puniceo stabis suras evincta cothurno.

30

THYRSIS.

Sinum lactis et hæc te liba, Priape, quotannis
Exspectare sat est : custos es pauperis horti.
Nunc te marmoreum pro tempore fecimus; at tu,
Si fetura gregem suppleverit, aureus esto.

CORYDON.

Nerine Galatea, thymo mihi dulcior Hyblæ,
Candidior cycnis, hederâ formosior albâ;
Quum primùm pasti repetent præsepia tauri,
Si qua tui Corydonis habet te cura, venito.

THYRSIS.

Immo ego Sardoïs videar tibi amarior herbis,
Horridior rusco, projectâ vilior algâ,

Si mihi non hæc lux toto jam longior anno est.
Ite domum, pasti, si quis pudor, ite juvenci.

CORYDON.

Muscosi fontes, et somno mollior herba,

Et quæ vos rarâ viridis tegit arbutus umbrâ,
Solstitium pecori defendite jam venit æstas
Torrida, jam læto turgent in palmite gemmæ.

THYRSIS.

Hîc focus et tædæ pingues; hîc plurimus ignis
Semper, et assiduâ postes fuligine nigri :
Hic tantùm Boreæ curamus frigora, quantùm
Aut numerum lupus, aut torrentia flumina ripas.

CORYDON.

Stant et juniperi, et castaneæ hirsutæ ;

[blocks in formation]

Strata jacent passim sua quâque sub arbore poma ;
Omnia nunc rident: at, si formosus Alexis
Montibus his abeat, videas et flumina sicca.

THYRSIS.

Aret ager; vitio moriens sitit aëris herba;
Liber pampineas invidit collibus umbras :
Phyllidis adventu nostræ nemus omne virebit,
Jupiter et læto descendet plurimus imbri.

CORYDON.

Populus Alcidæ gratissima, vitis Iaccho,
Formosa myrtus Veneri, sua laurea Phœbo :
Phyllis amat corylos; illas dum Phyllis amabit,
Nec myrtus vincet corylos, nec laurea Phœbi.

THYRSIS.

Fraxinus in silvis pulcherrima, pinus in hortis,
Populus in fluviis, abies in montibus altis :
Sæpiùs at si me, Lycida formose, revisas,
Fraxinus in silvis cedat tibi, pinus in hortis.

MELIBUS.

Hæc memini, et victum frustra contendere Thyrsin. [Ex illo Corydon Corydon est tempore nobis.]

ECLOGA VIII.

PHARMACEUTRIA.

PASTORUM musam Damonis et Alphesiboi,
Immemor herbarum quos est mirata juvenca
Certantes, quorum stupefactæ carmine lynces,
Et mutata suos requiêrunt flumina cursus ;
Damonis musam dicemus et Alphesibai.

55

60

65

70

5

Tu mihi, seu magni superas jam saxa Timavi,
Sive oram Illyrici legis æquoris; en erit unquam
Ille dies, mihi quum liceat tua dicere facta?
En erit, ut liceat totum mihi ferre per orbem

10

Sola Sophocleo tua carmina digna cothurno?

A te principium; tibi desinet. Accipe jussis

Carmina cœpta tuis, atque hanc sine tempora circum
Inter victrices hederam tibi serpere lauros.

Frigida vix cœlo noctis decesserat umbra,

Quum ros in tenerâ pecori gratissimus herbâ ;
Incumbens tereti Damon sic cœpit olivæ :

15

DAMON.

Nascere, præque diem veniens age, Lucifer, almum ; Conjugis indigno Nisæ deceptus amore

Dum queror, et divos (quanquam nil testibus illis
Profeci) extremâ moriens tamen alloquor horâ.
Incipe Mænalios mecum, mea tibia, versus.

Mænalus argutumque nemus pinosque loquentes
Semper habet; semper pastorum ille audit amores,
Panaque, qui primus calamos non passus inertes.
Incipe Mænalios mecum, mea tibia, versus.

20

25

Mopso Nisa datur ; quid non speremus amantes ?
Jungentur jam gryphes equis; ævoque sequenti
Cum canibus timidi venient ad pocula damæ.
Mopse, novas incide faces; tibi ducitur uxor.
Sparge, marite, nuces; tibi deserit Hesperus Etam.
Incipe Mænalios mecum, mea tibia, versus.

30

O digno conjuncta viro! dum despicis omnes, Dumque tibi est odio mea fistula, dumque capellæ, Hirsutumque supercilium, promissaque barba; Nec curare deûm credis mortalia quemquam.

35

Incipe Mænalios mecum, mea tibia, versus.
Sepibus in nostris parvam te roscida mala

(Dux ego vester eram) vidi cum matre legentem ; Alter ab undecimo tum me jam ceperat annus ;

Jam fragiles poteram a terrâ contingere ramos.

40

Ut vidi, ut perii, ut me malus abstulit error !
Incipe Mænalios mecum, mea tibia, versus.

Nunc scio quid sit Amor: duris in cotibus illum

Aut Tmarus, aut Rhodope, aut extremi Garamantes,
Nec generis nostri puerum nec sanguinis, edunt.
Incipe Mænalios mecum, mea tibia, versus.

45

Sævus Amor docuit natorum sanguine matrem Commaculare manus: crudelis tu quoque, mater!

50

55

60

⚫ Crudelis mater magis, an puer improbus ille ?
Improbus ille puer; crudelis tu quoque mater.
Incipe Mænalios mecum, mea tibia, versus.

Nunc et oves ultro fugiat lupus; aurea duræ
Mala ferant quercus ; narcisso floreat alnus;
Pinguia corticibus sudent electra myricæ ;
Certent et cycnis ululæ ; sit Tityrus Orpheus,
Orpheus in silvis, inter delphinas Arion.
Incipe Mænalios mecum, mea tibia, versus.

Omnia vel medium fiant mare. Vivite, silvæ :
Præceps aërii speculâ de montis in undas

Deferar

extremum hoc munus morientis habeto. Desine Mænalios, jam desine, tibia, versus.

:

Hæc Damon vos, quæ responderit Alphesibæus, Dicite, Pierides: non omnia possumus omnes.

ALPHESIBUS.

Effer aquam, et molli cinge hæc altaria vittâ ; Verbenasque adole pingues et mascula thura, Conjugis ut magicis sanos avertere sacris

[ocr errors][subsumed]

Experiar sensus: nihil hîc nisi carmina desunt.

Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnin.
Carmina vel cœlo possunt deducere Lunam ;

Carminibus Circe socios mutavit Ulyssei ;

70

Frigidus in pratis cantando rumpitur anguis.

Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnin.
Terna tibi hæc primùm triplici diversa colore

Licia circumdo, terque hæc altaria circum

Effigiem duco; numero deus impare gaudet.

75

80

Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnin.
Necte tribus nodis ternos, Amarylli, colores;
Necte, Amarylli,modò: et, "Veneris," dic, "vincula necto."
Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnin.
Limus ut hic durescit, et hæc ut cera liquescit
Uno eodemque igni ; sic nostro Daphnis amore.
Sparge molam, et fragiles incende bitumine lauros.
Daphnis me malus urit; ego hanc in Daphnide laurum.
Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnin.
Talis amor Daphnin, qualis, quum fessa juvencum
Per nemora atque altos quærendo bucula lucos

85

« السابقةمتابعة »