صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

ipsis, ac se diuinis officijs immiscendo contraxit imposita ei propter hoc penitentia salutari eoque ad tempus iuxta tue discretionis arbitrium ab eorundem ordinum executione suspenso auctoritate nostra dispenses prout secundum deum anime sue saluti uideris expedire. Jla tamen quod dictus Lodouicus presbiter prout requiret onus beneficij quod eum post dispensationem huiusmodi obtinere contigerit personaliter resideat in eodem. Alioquin huiusmodi gratia quo ad beneficium ipsum nullius penitus sit momenti. Datum Rome apud Sanctam Mariam Maiorem .v. Jdus Nouembris. pontificatus nostri anno quarto.

59.

[ocr errors]

:

Pave Nicolaus IV fritager ved Brev til Erkebiskop (Jörund) Brödrene Ey

stein og Jon Thorgilssõnner, der ere blevne Prester uden at vide, at

deres Fader var klostergeistlig, fra Mangelen ved deres Födsel. Efter Orig. Reg. i d. pav. Ark., Reg. Nic. IV. an. IV. T. III. fol. 145. ep. 730.

23 Janr. 1292. Rom (Qvirinalet). Nicolaus episcopus seruus seruorum dei venerabili fratri ... archiepiscopo Nidrosiensi salutem et apostolicam benedictionem. Constilutus in presentia nostra dilectus filius Augustinus *Taorgilli presbiter tue diocesis nobis exposuit quod ipse ac Johannes frater eius presbiter tunc in minoribus ordinibus constituti, credentes quod eos ex matre soluta, pater eorum simplex utique presbiter generasset, a bone memorie J[ohanne] Nidrosiensi archiepiscopo, cui dispensandi cum talibus se potestatem a sede apostolica pretendebat habere l obtinuerunt secum super hoc auctoritate huiusmodi dispensari, ut hoc non obstante. possent ad omnes ordines promoueri, et uterque ipsorum obtinere beneficium ecclesiasticum etiam si curam animarum haberet, sicque predicti fratres pretextu talis dispensationis se fecerunt statutis super hoc a jure temporibus in presbiteros ordinari et ministrauerunt in ordinibus sic susceptis, ac nichilominus singuli eorum singula beneficia curam animarum habentia sunt adepti. Postmodum uero predicti fratres intellecto quod pater eorum predictus fuerat regularis, ab eodem patre cum solertia petiuerunt ut eis super hoc detegeret ueritatem, qui expresse negauit quod nusquam fucrat regularis. Post modicum uero temporis idem pater ad conscientie claustra reuertens, accersito altero sacerdotum reuelata sibi uera fuisse lacrimabiliter est confessus, quod ipse ante eorum conceptus fuerat presbiter regularis utpote ordinem seu regulam sancti Augustini professus, ac postmodum ad Cisterciensem ordinem conuolauit. quare predictus Augustinus nobis humiliter supplicauit, ut prouidere sibi et eidem fratri suo super hoc de oportune dispensationis gratia dignaremur. Quocirca fraternitati tue presentium auctoritate committimus, ut ueris existentibus supradictis cum predictis fratribus si consideratis alias circumstancijs uniuersis que circa personarum ipsarum ydoneitatem fuerint attendende, et imitatores paterne incontinentie non existant, et alias sint uite laudabilis ac conuersationis honeste, super quibus tuam intendimus conscientiam onerare, defectu non obstante predicto possint in susceptis ministrare ordinibus, et predicta beneficia licite retinere, ac etiam super irregularitate, quam recipiendo taliter predictos ordines et ministrando in illis forsitan contraxerunt, auctoritate nostra dispenses prout secundum deum anime ipsorum saluti uideris expedire. Ita tamen quod dicti presbiteri in beneficijs ipsis prout requirit onus ipsorum residere personaliter teneantur. Alioquin huiusmodi gratia quoad beneficia ipsa nullius penitus sit momenti. Verum quia hec fore proponuntur occulta, tu predictis fratribus super huiusmodi dispensatione nullas testimoniales litteras largiaris. Datum Rome apud Sanctam Mariam Maiorem .x. kal. Februarii. pontificatus nostri anno quarto.

1) Jfr. ovenfor No. 27.

Pave Nicolaus IV giver alle bodfærdige, der til visse Tider besöge St. Ma

riekirken i Eikundasund og St. Olafs Kathedralkirke i Nidaros 1 Aars og

40 Dages Aflad. Efter Orig. Reg. i d. pav. Ark., Reg. Nic. IV. T. III. fol 145. an. IV. ep. 726 og 727.

(Jfr. ovenfor No. 56 og 57.)

60.

5 Febr. 1292. Rom (Qvirinalet). a. Nicolaus episc. s. s. d. vniuersis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem et apostol. benedict. Gloriosus deus in sanctis suis de ipsorum glorificatione congaudens, in ueneratione beate Marie virginis eo iocundius delectatur, quo ipsa utpote mater eius effecta meruit altius sanctis ceteris in celestibus collocari. Cupientes igitur ut ecclesia sancte Marie de Eikundasund Stawangrensis diocesis congruis honoribus frequentetur, omnibus uere penitentibus et confessis, qui ecclesiam ipsam in natiuitatis purificationis annuntiationis et assumptionis ipsius beate Marie virginis, et sancti Laurentij festiuitatibus et per octo dies festiuitates ipsas immediate sequentes, necnon et in anniversario die dedicationis eiusdem ecclesie deuote uisitauerint, de omnipotentis dei misericordia et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius auctoritate confisi, vnum annum et quadraginta dies de iniunctis eis penitentijs misericorditer relaxamus. Datum Rome apud Sanctam Mariam Maiorem Nonis Februarii anno pontificatus nostri quarto.

b. Nicolaus episc. s. s. d. Vniuersis Christi fidelibus pres. litteras inspect. sal. et ap.ben. Vite perennis gloria qua mira benignitas conditoris omnium beatain coronat aciem ciuium supernorum, a redemptis pretio sanguinis fusi de pretioso corpore redemptoris, meritorum debet acquiri uirtute, inter que illud esse pregrande dinoscitur, quod ubique sed precipue in sanctorum ecclesijs maiestas altissimi collaudetur. Cupientes igitur ut cathedralis ecclesia sancti Olaui Nidrosiensis congruis honoribus frequentetur, omnibus uere penitentibus et confessis, qui ecclesiam ipsam in natiuitatis, purificationis annuntiationis et assumptionis beate Marie uirginis, ac ipsius sancti Olaui regis martiris festiuitatibus (etc. ut supra). Datum [ut supra).

Pave Nicolaus IV tillader Erkebiskop Jörund af Nidaros under forskjellige

nærmere angivne betingelser selv at löse en Del for Vold mod geistlige

bansatte Personer, naar Forseelsen ei er altfor grov. Efter Orig. Reg. i d. pavel. Ark., Bullar. Nic. IV. T. III. fol. 148 vs. an. IV. ep. 747.

(Jfr. ovenfor No. 14 og 26.) 61. . 5 Febr. 1292. Rom (Qvirinalet).

Nicolaus episc. s. s. d. venerab. fratri Jerundo archiepiscopo Nidrosiensi salutem et apostol. benedict. Ex parte tua fuit propositum coram nobis, quod nonnulli clerici et laici tue ciuitatis et diocesis, pro uiolenta manuum iniectione in clericos et personas ecclesiasticas et religiosas, excommunicationis sententiam incurrerunt. quorum clericorum quidam receperunt ordines et diuina celebrarunt officia sic ligati. Quare de ipsorum salute sollicitus, nobis humiliter supplicasti, ut prouidere super hoc misericorditer curaremus. De tua igitur circumspectione plenam in domino fidutiam obtinentes, presentium tibi auctoritate concedimus, ut tales absoluas hac uice ab huiysmodi excommunicationis sententia iuxta formam ecclesie uice nostra, iniungens eis, quod de iure fuerit iniungendum. Prouiso quod passis iniuriam facias satisfieri competenter et si aliquorum fuerit grauis et enormis excessus, illos mittas ad sedem apostolicam absoluendos. Cum illis autem ex eisdem clericis, qui facti immemores et iuris ignari, absolutionis beneficio non obtento receperunt ordines, et diuina celebrarunt officia, non tamen in contemptum clauium, iniuncta eis pro modo culpe penitentia competenti, eaque peracta, liceat tibi de misericordia que superexaltat iudicio hac uice prout eorum saluti expedire uideris dispensare. Si uero prefati excommunicati scienter non tamen in contemptum clauium talia presumpserunt, eis per biennium ab eorundem ordinum executione suspensis, injuncta eis pro modo culpe penitentia salutari, eos postmodum · si fucrint bone conuersationis et uite, ad gratiam dispensationis admitlas. Dalum Rome apud Sanctam Mariam Maiorem. Nonis Februarii. pontificalus nostri anno quarto.

Pave Nicolaus IV tillader Erkebiskop Jörund af Nidaros at vælge sig en

dygtig Prest til Skriftefader, der kan lose ham i alle almindelige

Tilfælde. Efter Orig. Reg. i d. pav. Ark., Bullar. Nic. IV. T. III. an. IV. fol. 151. ep. 761.

[ocr errors]

5 Febr. 1292. Rom (Qvirinalet). Nicolaus episc. s. s d. venerabili fratri Jerundo archiepiscopo Nidrosiensi salut. et apostol. benedictionem. Benigno tibi sunt illa concedenda fauore, per que sicut pie desiderare dinosceris conscientie pacem, et salutem anime deo propitio consequaris. Hinc est quod tuis supplicationibus inclinati presentium tibi auctoritate concedimus, ut liceat tibi aliquem discretum presbiterum religiosum uel alium eligere confessorem, qui quotiens oportunum fuerit, audita confessione tua, tibi pro commissis iniungat penitentiam salutarem, ac super hijs et a sententijs canonum, si quas forte hactenus incurristi, beneficium debite absolutionis impendat, dummodo super illis pro quibus fueris forsan sententijs ipsis astrictus, satisfacias competenter, et etiam tecum super irregularitate si quam diuina officia celebrando, seu te ipsis officijs immiscendo, non tamen in contemptum clauium, exinde contraxisti, hac uice ualeat dispensare, iniuncta tibi propter hoc penitentia salutari, nisi talia fuerint, propter que sit sedes apostolica merito consulenda. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis et dispensationis infringere. uel ei ausu temerario contraire. Siquis autem hoc attemplare presumpserit, indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Rome apud Sanctam Mariam Maiorem. Nonis Februarii. pontificatus nostri anno quarto.

Pave Bonifacius VIII paalægger Magister Giffredus de Veçano, Kannik i

Cambray, at indstevne Tiendesamleren Huguitio til at aflægge Regn

skab for Tienden til det hellige Land fra Norge, Danmak og Sverige. " Efter Orig. Reg. i d. pav. Ark., Reg. Bonifac. VIII. T. I. an. I. fol. 193 vs.

curial. ep. 111.

[blocks in formation]

Bonifacius episcopus seruus seruorum dei dilecto filio magistro Giffredo de Veçano canonico Cameracensi camere nostre clerico salutem et apostolicam benedictionem. Statum negotij decime terre sancte cuius executionem in Norweie Dacie et Suetie regnis, dilecto filio Huguitioni plebano plebis de Castellione Aretine diocesis capellano nostro dudum apostolice sedis prouidentia commisit, scire, nec non informari per ipsum quid et quantum sit receptum, ac penes quos collectam ex huiusmodi decima pecuniam deponendam duxerit plenius cupientes, discrelioni tue per apostolica scripta mandamus, quatinus receptis presentibus, eundem Huguitionem per te uel alium ex parte nostra citare procures, ut infra duorum mensium spatium post citationem tuam sub excommunicationis et priuationis omnium benefitiorum suorum, penis cum omnibus litteris libris, jnstrumentis, alijsque scripturis quibuslibet super huiusmodi decime collectione seu depositione confectis, seu illas tangentibus quoquo modo apostolico se conspectui personaliter representet, de executione collectionis et depositionis huiusmodi computum et rationem plenarie prout de beneplacito nostro processerit redditurus. Diem uero citationis et formam et quicquid super premissis duxeris faciendum nobis per tuas litteras harum seriem continentes, studeas fideliter intimare. Datum Anagnie xij. kal. Augusti. pontificatus nostri anno primo.

Pave Bonifacius VIII paalægger Biskop (Narve) af Bergen, samt Arne Si

gurdsson og Peter Mata, Kanniker sammesteds, at undersöge det Nidarosiske Kapitels haarde klager over Erkebiskop Jörund og, hvis de findes beföiede, skaffe Kapitelet Erstatning og paalægge Erkebiskoppen at indfinde

sig i Rom. Efter Orig. Reg. i d. pav. Ark., Reg. Bonif. VIII. an. 3. fol. 364. ep. 628.

(jfr. Dipl. Norv. II. No. 50 og III. No. 38–39.)

64.
28 Oktbr. 1297.

Orvieto.
SR:c

Bonifacius episc. seru. seruor. dei venerabili fratri. . . episcopo et dilectis filiis Arnoni Siguardi et Petro dicto Mata canonicis Bergensibus salutem et apostol benedict. Ad aures nostras ex insinuatione dilectorum filiorum capituli ecclesie Nidrosiensis grauis admodum querela peruenit quod venerabilis frater noster Jerundus archiepiscopus Nidrosiensis episcopali prorsus grauitate neglecta postposito inconsulte officio sollicitudinis debite pastoralis, in tantum supra immo extra se

« السابقةمتابعة »