solum silvas densissimas exstirpasse, regionesque incultas in agros fertilissimos immutasse, sed etiam doctrinarum artiumque lumine errorum tenebras discussisse atque homines feros atque immanes ad humanitatem et mansuetudinem revocasse et multos praeclara doctrinae et industriae vestigia et monumenta reliquisse, quis est qui nesciat? Quid hic ordo in litterarum studiis, quid in variis artium liberalium generibus ab initio usque ad superioris saeculi dimidiam partem praestiterit monumentisque scriptis memoriae prodiderit, maximam partem expressum videmus in illo opere, quod inscribitur: „Historia rei litterariae ordinis s. Benedicti“, a Benedictino P. Magnoaldo Ziegelbauer conscripto et post eius mortem a P. Oliverio Legipontio Augustae Vindelicorum 1754 edito, quo in opere in partes quattuor diviso res ita fere disposita est, ut disputatio de studiis litterarum in hoc ordine per tredecim saecula vigentibus et historia scholarum academiarumque, quae singulariter floruerunt, praemittatur, deinde vitae praecipuorum Maecenatum e numero abbatum et itinera doctissimorum monachorum ad celeberrimos bibliothecarum et tabulariorum thesauros adumbrentur, his denique litterarum historia, vitae monachorum eruditione praestantium, enumeratio operum ab iis exaratorum adiungantur. Ab editione huius libri nunc plus unum saeculum praeteriit. Hoc interim spatio quae Benedictinorum ordo quamvis gravissimis interea adfectus iniuriis in litteris profecerit, ut aliquis Ziegelbaueri successor conligeret et perscriberet multorum saepe votis expetitum est, nec defuerunt, qui hanc rem arduam suscipere ausi sint. Quo in numero erat doctissimus P. Gallus Morelius Einsiedlensis, qui, ut refert P. Benno Kühne, qui vitam eius scripsit1), magnam litterarum ordinis s. Benedicti materiam congessit. Sed morte praematura labores eius interrupti sunt. 1) P. Gall. Morel. Ein Mönchsleben aus dem XIX. Jahrhundert. Einsiedeln, 1875. Denuo consilium harum litterarum historiae conscribendae captum est, cum festa saecularia natalitiorum s. Patris, conditoris ordinis anno 1880 celebranda adpropinquarent. Ad haec enim sollemnia digne agenda primus omnium Rev. D. Bonifacius Wimmer, congregationis Americano-Cassinensis praeses perpetuus litteris ad omnes huius ordinis abbates et praepositos datis invitaverat et cum alia ad sollemnium decus augendum apta tum hoc proposuerat, ut Benedictini litteris quoque laudes ss. Patris celebrare ordinisque historiam inlustrare adgrederentur. Quod consilium cum compluribus abbatibus, qui 1876 Salisburgum convenerant, ut Rev. D. Alberti Eder o. s. B. Salisburgensis electi archiepiscopi sollemni interessent consecrationi, probaretur, hoc quoque ab iisdem expetitum est, ut sodales huius ordinis ad Ziegelbaueri opus persequendum complendumque studia sua laboresque conferrent. Verum tamen huius rei difficultates magno opere augebantur propterea, quod nostra memoria religiosorum ordinum sodales, cum praesertim monasteria fere omnia alumnorum penuria premantur, in cura animarum et adolescentum eruditione ita sunt occupati, ut raro quis inveniatur, cui ad maius aliquod opus suscipiendum vires et spatium subpetant. Nihilominus tamen, amore ordinis ac ss. Patris sui honoris, qui in gloriam Dei cedat, augendi studio ducti hoc quoque contexendae litterarum historiae consilium pro virili parte exsequendum fratres Benedictini susceperunt, et huius moliminis ratione in commentariis diurnis Vindobonensibus, quod „Das Vaterland" inscribitur, mense Augusto 1878 proposita ad hanc rem deliberandam complures eorum mense Decembri eiusdem anni Vindobonam convenerunt. Quorum decreta cum omnibus abbatibus probata essent, multorum labore studioque hocce opus exaratum est, quo omnium sodalium fines Austriaco-Hungaricos incolentium, qui ab anno 1750 litterarum reliquerunt monumenta, vitarum descriptio operumque et impressorum et manu scriptorum enumeratio continetur. His praemissa est de ordinis in iisdem terris a* exordiis, incrementis, fatisque, de laboribus in cura animarum susceptis, de litterarum studiis et scholis ludisque ab eo conditis brevis disputatio. Hoc igitur libro atque aliis eiusdem argumenti operibus, quae ad s. Benedicti festa saecularia edita sunt, dabitur, quo quis litterarum historiam exsequi et Ziegelbaueri monumentum supplere possit. Interim, ut opere hoc augeatur honor s. P. Benedicti eoque „glorificetur Deus", sincerissimis votis exoptant, qui composuerunt. |