PROOEMIUM. Iam fere 1400 anni sunt, cum s. Benedictus occidentis monachorum pater et patriarcha, anno 480 Nursiae in Italia natus ordinem constituit, qui ab eo Benedictinorum nomen accepit. Qui ordo brevi tanta incrementa cepit, ut per totum fere terrarum orbem propagatus multa milia hominum utriusque sexus complecteretur, qui ad patris sui regulam et praecepta vitam dirigentes et suae et aliorum saluti humanae atque aeternae salubriter consuluerunt ac de republica christiana non minus quam de cultu humano optime meriti sunt. Is, quamvis temporum calamitatibus, discordiis, certaminibus non semel graviter concussus esset, tamen novas semper cepit vires laetosque fructus tulit, neque in eo unquam viri defuerunt ingenui, qui magnam pietatis et doctrinae famam longe lateque diffundebant. Et non parvus est numerus eorum, qui in huius ordinis monasteriis conformati dignique sunt effecti, modo qui summam s. Petri sedem conscenderent, modo qui cardinalium, archiepiscoporum, episcoporum dignitate ornati populo christiano praeessent. Iam vero, quam laudabiliter a primis exordiis ad nostram usque memoriam in animis ad pietatem conformandis et optimis artibus colendis occupatus fuerit, ne ii quidem homines, qui naturam vitae monasticae non cognoverunt, vel male edocti ei adversantur, negant. Hos enim monachos non a |