صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني
[ocr errors]

Germanos, Anglos, Gallos novum studium exarsit rei hymnologicae, adeo admirandus incredibilisque cursus ad omnem excellentiam factus. Itaque benevole acceperunt copiosam supellectilem, qua expedita via ad sacrae poesis indolem accuratius perspiciendam aperta esse videbatur. Ego vero in hac parte mihi elaborandum esse aequum iudicavi, ut Graecorum Syrorumque carmina sacra in cultu sacro adhibita fautoribus offerrem. Coptas Armenosque eo nomine omittendos puto, quod pauca tantummodo carmina eorum sacra e membranis eruta sunt: quippe quae in privati studii sui gratiam exscripserunt harum litterarum amantes atque periti. Neque cum Graecis quidem Syrisque Musis ipse rationem habere potui ob causas quas omnes commemorare non est necesse; praecipue tamen haec erat, quod animum occupatum habui in chartis, si non doctis tamen laboriosis.

Dum animo distrahebar, cum hoc mihi próbabilius tum illud videbatur, adfuit dubitanti Reinholdi Vormbaumi eruditio atque humanitas. Gravis enim et doctus adolescens, a quo optima quaeque exspectari possunt, amore in 'Hymnologiam antiquam inflammatus, cum in Thesauro nostro Graeca carminadesideraret, ipse acerrimo studio lacunam expleverat. Obtulit mihi vir praeclarus Graecorum carminum volumen diligentissime exaratum. Ego ut illud augeret, auctum denuo perlustraret, denique Thesauro nostro libellum adiungeret etiam atque etiam rogabam. Non negavit Vormbaumius quod optaveram nec defuit opti

mi viri studiis summorum virorum auctoritas atque auxilium. Visum est tamen non omnia exhibere carmina sed in hunc libri modum contrahere, plurimis recisis atque eiectis, potissimum deterioris aetatis, quae traxere iam aliquid sui seculi. Habes nibilominus Delectum amplissimum, Rambachio aliisque multo locupletiorem, quem opus nostrum non mediocriter ornare grata mente confiteor.

Eandem gratiam refero Ludovico Spliethio, Philosophiae Doctori, qui quantam operam dederit litteris orientalibus nuperrime edita Grammatica Persica, Lexico Ferhengi Reschîdì praefixa, comprobavit. Nam peropportune cecidit, quod Vir Doctor ea qua insignis est humanitate pollicebatur mihi et confirmabat, se operam daturum ut delectis praestantissimis Syrorum hymnis, occasionem nanciscerentur lectores ad poetarum Syrorum ingenium atque indolem cognoscendam. Praeter libros typis excusos, qui huc pertinent, aditus patebat Spliethio ad duas membranas adhuc ineditas, e quarum penu non nulla depromsit. Accedit quod licebat confugere ad Roedigerum, praeceptorem atque patronum, cuius doctrinam copiose praedicare supervacaneum est, cum apud omnes suis laudibus celebretur. Multa exquisitiora ex amplissimo librorum apparatu Vir Summus protulit quibus Spliethium humaniter adiuvit.

Num Graecus, num Syrus in suo quisque munere commode versatus, quidque hoc opusculo praestitum sit, ipse iudica. Neque ego potui mihi temperare,

quin minuta quaedam et ut ita dicam лάo̟ɛoуɑ huic volumini adiicerem. Vides in Paralipomenis primo loco positum Glossarium Vocum et Phrasium, quae in Lexicis mediae et infimae Latinitatis, etiam in Parisina Du Cangii editione, desiderantur. Facili negotio potest augeri, nam extra dubitationem est, multas huius farinae voces adhuc latere in inferiorum saeculorum liturgiis sermonibus etc. ad hoc usque tempus tineis tantum, blattis muribusque cognitas. In Adnotationum Appendice ad carmina Tomi primi et secundi ex assidua scriptorum ecclesiasticorum lectione ea quae ad propositum scopum facere poterant collegi neque iniucundum erit, quicquid ex Fortlagii, Grieshaberi aliorumque libris excerpsi. Denique ut magis in dies ad pristinam illamque puram faciem revocentur carmina sacra, addita est duorum Codicum Berolinensium scriptura. Etiam hanc debeo Vormbaumio, hic vero Pertzio, Viro Doctissimo, cuius humanitatem non semel expertus est. Ipsam Vormbaumii epistolam iuvat inserere: Durch die Güte des Hrn. Geh. Regierungsrathes und Oberbibliothekars Dr. Pertz wurde mir die Benutzung zweier Manuscripte der königlichen Bibliothek gestattet, deren Beschreibung sich in Pertz,, Archiv der Gesellschaft für ältere deutsche Geschichtskunde" Band VIII. p. 839. und p. 844. findet. Besonders wichtig für die Kritik einzelner Hymnen ist der ältere dieser Codices (Theol. in 4to. No. 11. apud nos B. 1.), der bei Pertz a. a. O. in das 11te Jahrhundert gesetzt wird. Von griechischen Hymnen findet sich in demselben nur die Doxologie, mit lateinischen Buchstaben geschrieben, ganz aber in der Schreib

a

art, welche nach einem Wiener Codex im Thes. Hymol. Tom. II. p. 272. mitgetheilt wird. *) Weniger wichtig ist der in viel späterer Zeit geschriebene zweite Codex (Theol. in 4. N. 265. apud nos B. 2.), der, die Lieder der Prudentius und Sedulius ausgenommen, nur solche Gedichte enthält, deren kirchlicher Gebrauch nicht nachweisbar ist.

Iam vero tendimus ad metam. Id unum repetendum videtur quod abhinc quinque annis Tomo primo praefati sumus. Faxit Deus ut hoc opus nostrum cedat in usus ecclesiae Christianae, ut rei hymnologicae studium dulcedine sua et suavitate omnium animos perfundat et copiosiores fructus progignat. Inprimis Protestantibus commendamus quod commendat Vetus Agenda Ducatus Pomeraniae anno 1568 edita.: In Steden dar Scholen sint, schölen de Pastores mit vlite dar up seen, dat de olden Christliken, herrliken, Latinischen Gesenge, sunderlik Sequentien unde Responsoria alse in Paschate, Ascensione, Pentecoste, Trinitatis, Purificationis, Annunciationis Mariae, de beata Virgine, de Maria Magdalena, de Decollatione Ioannis, de Apostolis, de Evangelistis, de Martyribus, de rein unde Christlick

* Paucis aperiam meam de origine et patria codicis sententiam. Commemoratur in carmine: Audi iudex mortuorum p. 286 Adalricus Pater, procul dubio ut patronus vel Ecclesiae Sanctus Titularis. Adalricus autem cum sociis martyrii coronam accepit a Normannis anno 888: nomen eius inscriptum est calendariis Germaniae inferioris et libris Batavorum et Belgarum die XXI. Maii. In his provinciis, ut mihi videtur, Codex scriptus est.

sind, nicht gantz unde gar vorgäten unde vorlaren sunder yarlick gesungen werden up de Festdage, edder yo up de Sondage, vör edder na, wenn sölcke dage im Iare vallen.

Scribebam Halis in Paedagogio Regio
die XVIII. Martii. MDCCCXLVI.

Herm. Adalb. Daniel

PH. DR.

« السابقةمتابعة »