صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

SANCTUS PAPIAS

HIERAPOLITANUS EPISCOPUS.

Semel et iterum, quod quidem bis rarum et arduum erat, novam in lucem proferimus Papiam, virum apostolicum. Jam enim ab illo auspicari datum est Solesmense Spicilegium, favente Venetorum Mechitaristarum munificentia. Quorum ex thesauris inexhaustis, exque uberrima eorumdem humanitate, non unum hic tantummodo, sed triplex profertur testimonium, ex illa, opinor, et desideratissima Sylloge, inscripta, testibus Hieronymo et Eusebio: Λογίων Κυριακῶν ἐξήγησις, Explanatio Dominicorum sermonum. 1)

En igitur « Papias, Joannis auditor, ut habet Irenæus, Polycarpi autem contubernalis, antiquus homo. » Παπίας, Ἰωάννου μὲν ἀκουστής, Πολυκάρπου δὲ ἑταῖρος γεγονώς, ἀρχαῖος ¿váp. 2) « Vir, inquit Eusebius, in primis disertus et eruditus, atque scripturarum peritia imbutus; » inter eos recensitus, « qui primis apostolicæ successionis temporibus, per omnes orbis terrarum ecclesias, pastores aut evangelistæ fuerunt. » 3) De cujus libro hæc scripsit Hieronymus, et quid præclarius? « Sanctorum Papiæ et Polycarpi volumina... nec otii mei, nec virium est, tantas res eadem in alteram linguam exprimere venustate. » 4) Tanta autem tamque elegantia volumina usque in Occidentem pervenerunt, cum Polycarpi discipulis; ea namque Irenæus versavit, ac post Irenæum, Hippolytus. In hisce ipsis Armenorum paginis, cum Papia ideo Irenæi et Hippolyti nomina conjuncta videntur, quod Divinorum sermonum áуnow suis ambo voluerint annectere commentariis. Dumque græca plus minus integra tenerent Eusebius, Maximus, ŒEcumenius, Andreas Cæsariensis, aliique tum Syri, tum Armeni, 5) etiam apud Latinos iidem libri per multa sæcula circumferebantur. Eos fortasse legit sive Victor Capuanuis, qui Polycarpi Responsiones in sua collectanea induxit, 6) sive Anonymus ille vetustissimus, qui prologum ad Joannis evangelium, infra recitandum, nobis tradidit; sive scriptor priscus in abbatia Osneyensi, quem Grabius in bibliotheca Bodleiana repperit; 7) sive tabellarius Nemausensis, 8) qui, anno 1218, dum elenchum librorum Ecclesiæ majoris exigeret, incidit in codicem, quem etiam atque etiam, nec satis desideramus: «< Item, inquit, inveni in claustro librum Papiae, librum De verbis Domini. » Quid si usque ad Trithemium, in in cujus catalogo prostant, pervenerint? 9)

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Quinque autem fuisse hos libros De verbis Domini, docet nos ipse Irenæus, uti et argumentum vetus in Joannis evangelium, quod primus edidit beatus vir J. M. Tomasius; quodque hactenus neglectum fuisse a Gallandio cæterisque post eum scriptorum apostolicorum curatoribus, dolendum enimvero est. Quod quidem sacri evangelii proœmium, cum æque rarum ac breve sit, huc revocare præstat, utpote insigne viri apostolici testimonium de magistro suo Joanne evangelista. Neque veneratione caret codex Alexandrinus, nunc Reginensis Vaticanus, in cujus folio primo, manu cujusdam tabellarii sæculi XV scribitur: « Iste liber creditur fuisse Divi Venceslai, ducis Bohemiæ, donatus Augustino Olomucensi et Brunnensi præposito, per collegium ecclesiæ SS. Cosmæ et Damiani, in antiqua Boleslavia: ubi per impium Boleslaum fratrem [D. Venceslaus] necatus, martyrii lauream victorioso triumpho suscepit. » 1)

Sed noli existimare, præter Exegeticos quinque libros, exstitisse etiam alios, de quibus in argumento: quinque Exotericos sive extremos, vel externos; id quippe nil aliud est quam librarii incauti sphalma manifestum. Quanto minus require tertium Papiæ opus, nec te lepida doctissimi Turriani 6λeíz decipiat; is nimirum, quum Latio daret Anastasii Sinaitæ Hexameron, sub initio libri primi, ubi Papiam vidit ab Anastasio memoratum, in hæc verba præpostera lapsus est: 2) « Ex Papia, viro clarissimo Hierapolitano, qui dixit in Epistethio. » Neque etiam dubitavit scholium subdere in margine: 'Emotýlov, quasi dicas Pectorale. Videtur fuisse titulus libri. » Eo ergo usque vel oculatissimi viri cæcutiunt! Verum enimvero legebat Comestor ille Turrianus, id ipsum, quod etiam nunc ferunt græca Anastasii, quæ integra mox dabimus: Ἐκ τοῦ Παπίου, τοῦ τῷ ἐπιστηθίῳ φοιτήσαντος, scilicet quæ sole clariora emicant, « Ex Papia, qui discipulus fuit illius (Joannis) recumbentis in pectore (Domini). » Nihil, maxime apud Græcos Melodos et in Menæorum cyclo, solemnius quam illud in Joanne cognomen ἐπιστηθίου.

Cæterum, quum Anastasii locus Gallandium fugerit, et a locupletissimis patrum bibliothecis exulet, quum præterea græea hactenus anecdota sint, hæc sane diutius delitescere, minime ferendum. Quæ infra legesis sub num. V.

Sed nova ut ad Armenia revertar, non dissimulandum utrumque locum duplici nomine Papiæ et Hippolyti esse inscriptum, ac paucis mutatis omnia græce exstare inter Hippolyti opera et in libro præ cæteris insigni et genuino, cui titulus: De Christo et Antichristo. De quo locupletissimos testes habemus, Hieronymum, Andream Cæsariensem, Germanum, Joannem Damascenum et Photium. 3) Nec jam hisce refragantur interpretes Armeni, qui partem nobis mox præstabunt amplissimam operum ejusdem Hippolyti; id vero tantum addunt, Papiam apud Hippolytum tribus in locis adesse, etiamsi nomen ejusdem, fortasse in margine positum, ab exemplaribus græcis exciderit. Nec mirum Hippolyto placuisse, perinde ac magistro ejus Irenæo, ipsa apostolici viri verba referre, quemadmodum in ultimo Contra haereses libro prolixus Papiæ locus adducitur, quem et iidem Armeni interpretes diligenter exceperunt, qualem post eos in primo Spicilegii limine posuimus. Eadem quoque diligentia fecit, ut nunc tria fragmenta armenice servata, etiam græce rediviva fierent.

Præterea prudens catusque lector facile binis in pagellis eamdem deprehendet indolem, tam Orientalibus patribus consentaneam, quam a romana Hippolyti gravitate recedentem. Spero fore ut, post superiorem S. Melitonis clavem, nemini insolentiora videantur tot sym

1) R. Tomasi, opp. 1, 344. LXXXIX, col. 860, n. 33.

-

2) Patrol. gr.

3) Testimonia colligit Gallandius Bibl. t. 11, p. 311-317.

«

bolica ornamenta, confertim in paucis explicata versiculis. Recole enim Ignatii, Polycarpi quotquot ad nos pervenerunt; etiam intuere illorum alumnos, Ireneum in multis, passimque Hippolytum, quales etiam hic et nunc, consilio potius dato, quam ex improviso casu, tibi proferimus: et eamdem ubique agnosce scholam Asiaticam sive Ephesinam, poetico, immo prophetico æstu flagrantem, quæ Christum, more to 'Emotiov, pleno pectore eructabat, detegebat ubique et passim, vel ex minimo apice, in toto corpore sacrorum eloquiorum; quin et gestiebat, illum in omni rerum orbe et in immenso naturæ theatro, salutare et osculari. « Non enim, inquit ipse Papias apud Eusebium, 1) eos unquam sectatus sum qui verbis affluerent; sed eos potius qui verum docerent; nec eos qui nova quædam et inusitata præcepta, sed illos qui Domini mandata, in figuris tradita, et ab ipsa Veritate profecta memorabant. Quod si quis interdum mihi occurrebat, qui cum senioribus versatus fuisset, ex eo curiose sciscitabar, quenam essent seniorum dicta : quid Andreas, quid Petrus, quid Philippus, quid Joannes, quid Matthæus, quid cæteri Domini discipuli dicere soliti essent: quidnam Aristion et Joannes presbyter, discipuli Domini prædicarent. » Quorsum igitur spectent ea quæ ex hisce testibus tantus vir religiose exceperit, tu pio quoque animo considera, et diligenter amplectitor. 1) Euseb. H. E. 111, 29. Cf infra p. 161_nota_ultimade hoc insigni loco.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]
[ocr errors]

րդ է ոստայնն տեառն մերոյ, իբրու թէ չարչարանքն, որ ի խաչին եղեն, եւ առէջն որ ի նմա՝ Հոգւոյն սրբութիւնն, թեզան՝ իբրու թէ սուրբ մարմինն անկեալ ի հոգւոջ . եւ ասպն ի ձեռն սիրոյն Քրիստոսի, են շնորհքն որ պնդէն եւ միացուցանէ զերկոսեան ի մի . եւ կկոց բանն, իսկ գործողքն՝ նահապետքն են եւ մարգարէք, որք զպճղնաւորն եւ զկար տարեալ պատմուՃանն անկանեն Քրիստոսի, յորոց ձեռն բանն ցուցեալ, զօրէն կկոցի անկանէ նոքօք զայն ինչ զոր կամին Հայը : * Արդ սոքա եկեալ քարոզեսցեն զՀանդերձեալն լինել յերկնից զչրիստոսի յայտնութիւն, որք եւ արասցեն նշանս եւ արուեստս , զի գոնեա այս պատկառեցուցանեն եւ դարձուսցեն զմարդիկ յապաշխարութիւն, վասն առաւելեալ անօրէնութեան նոցա եւ ամպարշտութեանց : Հանզի ասէ ՅովՀաննէս . Տաց երկոցունց վկայից իմոց որք մարգարէանան՝ աւուրս Հազար երկերիւր եւ վաթսուն , զգեցեալ քուրձ . այս է կէս շաբաթուն՝ զոր ասացն Դանիէլ. այսոքիկ են երկու ձիթենիքն, եւ երկու աշտանակն որ կան առաջի տեառն երկրի . եւ եթէ ոք կամեսցի զնոսա անիրաւութեամբ զրկել, չուր ելանէ

[ocr errors]

1) Nuda duo nomina tantum in titulo habent Armenii codd.

եւ

ի բերանոյ նոցա եւ ուտէ զթշնամիս նոցա . եւ եթէ ոք կամի մեղանչել նոցա, այսպէս պարտ է նմա մեռանել : Սոքա ունին իշխանութիւն փակել զերկինս , զի մի անձրեւս տեղասցէ զաւուրս մարգարէութեան նոցա, եւ իշխանութիւն ունէին ի վերայ ջութց դարձուցանել զնոսա յարիւն, եւ Հարկանել զերկիր Հարուածովք քանիցս անգամ եւ կամեսցին: լւ յորժամ` կատարեսցեն զընթացս իւրեանց եւ զվկայութիւնս իւրեանց, զինչ ասէ մարգարէն. Գազանն որ ելանէր յանդնդոց արասցէ ընդ նոսա պատերազմ, եւ յաղթեսցէ նոցա, եւ սպանցէ զնոսա, վասն չկամելոյն նոցա տալ զփառս նեռինն

Քանզի նաւաց թեւք են եկեղեցիք, եւ ծով աշխարհս, յորում՝ եկե ղեցի իբրեւ նաւ ի ծովու ծփեալ լինի ի ձմեռնային ալեաց, այլ ոչ կորնչի, քանզի ունի ընդ իւր զՀմուտ նաւավարն զԶրիստոս, եւ բարձեալ բերէ ի մի զյաղթական զմահուան՝ իբր զխաչն տեառն ընդ իւր բառնալով . քանզի է նորա գլուխ նորա արեւելք, եւ վերջք նորա իբրեւ արեւմուտք, իսկ միջոցն՝ միջօրեայ, եւ ղեկք երկուք երկու կտակարանքն, այսր անդր ձգեալ է, իբրեւ զսէրն Քրիստոսի, որ պնդէն զեկեղեցի : Իսկ սեղանն բարձեալ բերէ յինքեան իբրու զաւազան . զի վերստին ծննդեանն նորոգելով որք Հաւատան . իսկ առագաստ է սորա պայծառ իբրու Հոգի երկնից՝ որովք կնքին ոյք Հաւատան յԱստուած : * ետեւին սորա եւ խարիսխ երկաթիք, Քրիստոսի սուրբ պատուիրանքն, որք իբրեւ զերկաթ Հզօր են . եւ ունի նաւորդս յաջմէ, յահեկէ զսուրբ Հրեշտակս սպասաւորս , որովք անդ իշխէն , եւ պահի եկեղեցի . եւ սանդուխք ի նմա որ ի բարձր վախճանն տանին Հասուցանեն, իբրու կերպարան նշանի անցիցն Քրիստոսի, ձգելով զՀաւատացեալսն յելսն երկնից : Իսկ առագաստապարղքն յեղջերքն ի բարձրութեանն գովեալք, իբրու դասք մարգարէից եւ վկայից եւ առաքելոց, յարքայութիւնն րիստոսի հանգուցեալք : - Արդ յաղագս հալած ծանաց եւ նեղութեանն որ լինելոցն է ի վերայ եկեղեցւոյ, եւ ՅովՀաննէս ասէ . Տեսի նշան, մեծ եւ զարմանալի . կին արկեալ զիւրեւ զարեգակն .

[Dei_enim Verbum, 1) cum esset carnis expers, sanctam carnem ex sancta Virgine induit, tanquam sponsus, ipsam sibi in crucis

1) cf. Hippol. de Christo et Antichr. n. iv. Patrol. x, 732. Inclusa, in edd. præmissa, omittunt Armeni, quæ saltem ut sequentia declaren

.

patibulo vestem contexens, quo nimirum mortale corpus nostrum suæ adunando virtuti, et corruptibile incorruptibili, infirmum forti mi

tur, necessaria sunt. Nec superflua, quæ apud Gallandium opportune notantur: « Quo lux huic loco affulgeat, consulere præstat Thomassinum

scens, homini qui perierat salutem præstaret]. Est igitur textorium opus, 1) passio quæ in cruce peracta est. Stamen vero, sanctitas animæ; 2) trama autem, sanctum corpus Spiritu contextum. Tum licium, gratia quæ per Christi charitatem utraque astringit et in unum

nectit. Radius textorius, Verbum. Textores porro, patriarchæ et prophetæ, qui Christi contexunt poderem et perfectam tunicam; per quæ Verbum permeans, radiorum more, ea opera contexit quæ Patri complacent.

Hi itaque 3) venientes, prædicabunt futuram Christi e cœlis apparitionem, facientque signa et prodigia, ut vel sic inflectant atque convertant homines ad pœnitentiam, ob cumulatam illorum improbitatem et impietatem. Ait enim Joannes: 4) « Dabo duobus testibus meis, et prophetabunt dies mille ducentos sexaginta, amicti saccis. » Hæc est dimidium istud Hebdomadæ de qua Daniel locutus est. « Isti sunt duæ olivæ, et duo candelabra, quæ in conspectu Dei terræ stant. Et si quis voluerit eis nocere, ignis exiet de ore eorum,

II.

et devorabit inimicos eorum. Et si quis voluerit eos lædere, sic oportet eum occidi. Hi habent potestatem claudendi cœlum, ne pluat diebus prophetiæ ipsorum. Et potestatem habent vertendi aquas in sanguinem, et percutiendi terram omni plaga, quotiescumque voluerint. » Ubi autem cursum suum impleverint, dederintque testimonium, quidnam dicit propheta? « Bestia quæ ascendit de abysso, faciet adversus eos bellum et vincet illos, et occidet illos. » Quod nimirum voluerunt dare gloriam Christo.

Alæ 5) enim navium, Ecclesiæ sunt. Mare vero, ut mundus, in quo Ecclesia, velut navis, fluctibus hiemis jactatur, 6) nec tamen naufragio perit, quum solertem sibi habeat gubernatorem Christum. Fert vero etiam in medio 7) erectum ab morte victa tropæum, quæ

de Incarn. Verbi lib. 11, cap. 5, ubi vir doctus eximios quosque e Græcis et Latinis Patribus excitat, qui utriusque naturæ inconfusam quidem, sed penitissimam commixtionem, unitatis personalis vinculum ipsumque nexum esse inculcarunt 1) ̓́Εστι μὲν οὖν ὁ ἱστὸς τοῦ Κυρίου. Combefis, quem presse in versione sequimur. — 2) Altius quid græce: στήμων δὲ ἐν αὐτῷ ἡ τοῦ ἁγίου Πνεύματος δύναμις. — 3) Continuo hæc leguntur armenice, quæ tamen multo post apud Hippolytum occurrunt, col. 766, num. XLVI, XLVII. -4) Apoc. XI, 3. 5) cf. Hippol. 1. 1. n. LIX,

III.

videlicet secum crucem Domini gerit. Est autem ejus prora, Oriens; puppis vero, Occidens; medius autem alveus 8) Meridies. [Clavi, duo Testamenta.] Hinc inde mota gubernacula, sunt veluti Christi charitas, quæ Ecclesiam astringit. Et mensa 9) quæ sustinet, est lavacrum

[ocr errors]
[ocr errors]

-

col. 777. 6) χειμάζεται ibid. 7) cod. Arm. in se, i mi, mendose f. pro i mici, v plow. 8) Confirmatur Combefisii em. τὸ δὲ κύτος pro absono τὸ δὲ κύκλον. Cetera ex græco supplentur, ubi etiam clarius: σχοινία δὲ περιτεταμένα, ἡ ἀγά

. Sed mox græca labefactantur. Codd. dabant: Πλοῖον δὲ, ὃ φέρει μετ' αὐτῆς, quasi navis navem ferret, quod mutavit audacter Combefisius: Aívov òà, rete, inquit, quo pisces capiuntur? Vix saniora Armeni, qui præbent: Тpáжα di (seghan) pépet... 9) Hic manifesto mutila græca sunt, quæ post baptizatos fideles toù; min

[ocr errors]
« السابقةمتابعة »