صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

p. 87, v. 6 aliud de Menelao 3, 4.

V. 7 aufert 2, 4.

1) Id saltem in coronide addere est, varietates illas, si paucæ magni sint æstimandæ, fere omnes ita esse novas, ut in editis Irenæi libris paucissimas inveneris. Neque etiam hic insunt

p. 89, v. 3 quis manum 2, quis minimum 4 (in marg. corr. mimum). 1)

lectiones Josuæ Merceri cujus bini codices alios quam nostros fuisse censeo. Etiam ottobonianus a Massueto adductus aut leviter aut perperam fuit plerumque lectus.

XIII.

Ex Vat. II, Capitula libri secundi, quae aut Flori esse, aut veteris interpretis videntur.

Haec insunt in secundo libro redargutionis et

eversionis falso cognomine agnitionis. A. Ostensio quod neque extra Pleroma sit universorum Deus; neque extra Plenitudinem ejus esse aliquid; neque quidem duos esse deos immenso intervallo ab invicem distantes; neque virtutem aliquam mundi fabricatricem in immensum separatam a Patre et ignorantem eum.

B. Neque iterum in his quæ continentur a Patre, alium quemdam fabricasse hunc mundum; neque Patrem per alia adminicula eam, quæ secundum nos est, fecisse conditionem, sed tantum per Verbum suum; esse autem conditorem eum qui est super omnia Deus; et ipsum Patrem esse Domini nostri Jesu Christi.

[Quoniam instabile est Pleroma Valentini discipulorum.]

r. Quoniam invisibilis quidem est Pater, sed non incognitus, neque ignorare eum quidem poterant angeli, licet plurimum deorsum dejecti essent ab eo.

A. Quoniam subtilis est Pleroma Valentini discipulorum.

E. Ostensio non esse eam quæ est secundum nos creaturam, imaginem Pleromatis eorum, neque demiurgum Unigeniti.

S. Quomodo immensus excidit de imaginibus

eorum sermo.

Z. Quoniam non est verisimile, ea quae sunt
hic, umbram Pleromatis eorum esse.
N. Quam falsa umbra et vacua eorum, ostenditur.

XIII. Habes quæ tibi promisi, capitula libri II, instructa græcis numeris, sed manu latina, haud semel maleferiata. Eadem vel alia subjecit aliquos numeros romanos, sed iterum coco calamo substitit. In codice Ottobon. chartaceo, librarius cadem rescribere simul et intelligere volens, cœpit per litteras A, B, C, D, nec plura

→. Ostensio quoniam est et substitit mundi fa-
bricator Deus; non constat autem esse qui
super hunc adinvenitur Pater.

I. De quæstionibus et parabolis, quomodo opor-
teat solvere ea quæ quæruntur.
IA. Quoniam substantiam materiæ labi adjun-
gere non constat; voluntate autem et vir-
tute Dei constat, et fidem habet.
IB. Contradictiones his qui sunt a Valentino.
Ir. Quomodo is sermo qui est de Triacontade

illorum, concidit in utroque, et secundum id quod plus est, et secundum id quod minus. IA. Quoniam impossibile est, separatas esse ab invicem eas quæ infra plenitudinem dicuntur conjugationes; adunitis autem his, impossibile est Sophyam sine conjuge assumpsisse labem, aut etiam generasse aliquid. IE. Quoniam in eodem Pleromate non poterat Verbum et silentium esse.

IS. Quomodo nullius momenti ostenditur primus ordo emissionis ipsorum.

IZ. Quoniam Sensus non potuisset emitti, quia ipse emittebat reliqua.

IH. Quid est emissio, et quoniam hæ, quæ ab his dicuntur emissiones, hominibus congruant magis quam Deo.

IE (1. 10) De speciebus. — Quomodo et hinc ethnici verisimilius de universorum generatione responderunt et gratius; et quomodo ab ipsis qui sunt a Valentino, initia sumpserunt, ejusque sunt secundum eos regulæ. K. Quæstio de omni specie emissionis, et de Pleromatis inconsequentia.

tentavit. Quo vado deterriti, omnes quatuor codicum scriptores a repetendis suo loco capitulis in decursu ejusdem libri, dato quasi consilio, penitus abstinuerunt. Quæ uncis includuntur, excepi ab Arundeliano. Inclinata vero codices nostri addiderunt, sed plura alio et novo ordine procedunt. Ea Flori esse, vix nunc juraverim.

KA. Quoniam quæ nobis qui sumus ab Ecclesia, imputant ii qui sunt a Valentino, illis rursum imputant hi qui sunt a Basilide, et illis item alii.

KB. Quoniam si quis transmotus fuerit a Demiurgo, in multos deos et infinitos mundos excidere eum necesse est.

KI. Ostensio quoniam Logos in diminutione non est prolatus.

KA Quomodo secundum hæreticos voluntas Patris invenitur fecisse ignorantiam et labem. XXV. KE. Quoniam Sophya nunquam [in] ignorantia et deminoratione est.

KS. Ostensio quomodo neque enthymesis in aeone propriam habuerit substantiam, neque passio sine enthymesi est.

KZ. Quoniam neque dissolvi, neque pati aeon poterat, cum esset spiritalis, et in [his] quæ similia erant, conversans. KH. Quoniam Patris exquisitio et investigatio magnitudinis ejus, neque passionem, neque labem, sed statum perfectionis faciebat in

aeone.

KO. Quoniam non capit aeonem intra Pleroma desiderium passionis percepisse.

xxx. A. Quomodo de semine ipsorum sermo universus instabilis est.

AA. Quoniam non ignoravit Demiurgus seminis

in eum depositionem.

AB. Et quoniam si in eum depositum fuisset semen, non potuisset ignorare ea quæ [sunt] super eum.

Ar. Quomodo contraria de Matre et Labe ejus consilia decreverunt.

AE. Ostensio quod neque conceptio, neque generatio seminis fuit.

AS. Quoniam exsolutionem parabolarum impropriam et inconvenientem fictionis suæ faciunt.

XXXVI. AZ. Ostensio quoniam uno anno non præconiaverit Dominus post baptismum, sed omnem [habuisse] eum ætatem.

AH. Quomodo destruitur qui est de numeris ipsorum et nominibus sermo. AO. Quoniam secundum legem neque imagines, neque figuræ existunt Plenitudinis ipsorum, sed nec figuræ esse possunt.

M. Quomodo omnis numerus constare potest ex Scripturis, et typus dici omnis argumenti. MA. De diebus. et horis, et mensibus, et vocabulis,

et de syllabis; Amen, et de nonaginta novem ovibus, ex quibus una periit, et inventa est;

MB. Ostensio quod nec secundum formam Pleromatis eorum facta sint, quæ facta sunt, neque rursus vane et prout evenit. Mr. Quoniam non possit constare per numeros veritas.

MA. Quae sunt quae a nobis possunt exsolvi, et

quae sunt quae remittuntur Deo fabricatori. ME. Ostensio quoniam Demiurgus non sit supergressibilis mente, neque super eum alteram divinitatem esse.

MS. Quid sit quod a Paulo dictum est, scientia inflat, dilectio autem ædificat.

MZ. Quomodo oportet parabolas exsolvi. MOH. Quoniam omnem agnitionem non possusumus habere in hac vita.

XO. Quomodo de emissionibus eorum sermo compositum ostendit Patrem, et non simplicem, nec uniformem.

LN. Quoniam non est verisimile, Verbum Dei tertiam habere a Patre emissionem. NA. Ostensio quoniam Nus Logos, et Logos Nus, et Nus ipse est Pater omnium. NB. Quomodo Dominus quædam concedit Patri, et quæ causa est propter quam diem et horam a nemine altero cognosci ait, nisi a solo Patre.

NI. De natura animæ. Quoniam secundum illorum sermonem, cum animæ serventur, necesse est et corpora participare salutem. NA. Ostensio quod animæ eorum, secundum suas regulas, sive argumentum, non possint participare salutem.

NE. Quoniam in nullo potest interior illorum homo supergredi Demiurgon.

NS. Quoniam non est verisimile, hos quidem spiritales esse, Demiurgum autem animalem. NZ. Osteusio quod non sit animalis Demiurgus. NH. De assumptione apostoli usque ad tertium cœlum, et cum dixit, sive in corpore, sive extra corpus.

NO. Quomodo ca quæ adversus Valentinum dicuntur, omnem evertunt hæresim.

. LX. Conversio [Eversio Arund.] hæreticorum omnium in his quibus non communicant cum Valentino.

EA. Ostensio quod non transeant animæ in alia

corpora.

B. Ostensio quod non bibant, secundum Platonem, oblivionis poculum.

Eг. Ostensio quoniam corpus non est oblivio. A. Quoniam in corporis communione non amittit suas virtutes anima.

E. Ostensio quod unusquisque nostrum suam habet animam, sicut et suum corpus. ES. Quomodo perseverant animæ, corporis habentes figuram.

Η. Quomodo animæ, quum sint generabiles, in futurum incorruptibiles perseverant.

ξΘ. Eversio Basilidis coelorum fabricationis. O. LXX. Ostensio quoniam prophetæ non a variis diis fuerint prophetationes, sed ab uno et eodem.

Expositio hebraicorum nominum eorum quæ in prophetis posita sunt.

XIV.

Ex Actis S. Timothei apostoli.

Νέρωνος γὰρ κατὰ τῶν κορυφαίων τῶν ἀποστόλων Πέτρου καὶ Παύλου τὸ μαρτύριον 1) λυσσήσαντος, τῶν τε σὺν αὐτοῖς ἐνδόξων συμμαθητῶν 2) διαφόρως τὸν βίον πληρωσάντων, ἔτυχεν Ιωάννην τὸν μέγαν θεολό γον ἐπιστῆναι ταύτῃ τῇ λαμπρᾷ μητροπόλει 3) ἐκβρασ θέντα ἐκ ναυαγίου, ὡς ἐξὸν τοῖς βουλομένοις ἐκ τῶν ὑπὸ Εἰρηναίου, τοῦ Λογδόνων ἐπισκόπου, εἰς αὐτὸν γεγραμμένων γνῶναι· ὅτε καὶ 4) οἱ ἐπακολουθήσαντες τοῖς μαθηταῖς τοῦ Κύριου ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ τοὺς παρ' αὐτῶν σποράδην συνταγέντας χάρτας διαφόροις γλώσσαις συντεταγμένους 5) τῶν γενομένων ἐπ' αὐτῶν θαυματουργημάτων ὑπὸ τοῦ Κυρίου ἡμῶν Ἰησοῦ Χρισ τοῦ οὐκ ἐγνωκότες συνθεῖναι, παραγενόμενοι ἐπὶ τῆς Εφεσίων, κατὰ κοινὴν γνώμην Ἰωάννῃ τῷ πανευφήμῳ θεολόγῳ αὐτοὺς προσήγαγον· ὅστις πάντα κατανοήσας, καὶ ἐξ αὐτῶν ὁρμηθείς, β) τὰ μὲν παρ' αὐτῶν εἰρημένα ἐν τοῖς τρισὶν εὐαγγελίοις ἐνθεῖναι 7) κατὰ τάξιν Ματθαίου καὶ Μάρκου καὶ Λουκᾶ ἀπεγράψατο, τὰς αὐτῶν ὀνομασίας ἐπιθεὶς 8) τοῖς εὐαγγελίοις· εὑ ρὼν δὲ αὐτοὺς τὰ τῆς οἰκονομίας τῆς ἐνανθρωπήσεως γενεαλογήσαντας, ἅτε τὰ ἐκ τοῦ θείου στήθους ἀναμαξάμενος, τὰ ἐκείνοις οὐκ εἰρημένα αὐτὸς θεολογεῖ 9) ἀναπληρώσας καὶ τὰ ἐλλιπῶς αὐτοῖς εἰρημένα ἐν τοῖς κεφαλαίοις θεῖα θαυματουργήματα· ὅθεν τοιοῦτον τὸ σύνταγμα, ἤτουν εὐαγγέλιον, τῷ ἑαυτοῦ ἐπιτέθεικεν ὀνόματι. 10)

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Etenim postquam Nero adversus coryphæos apostolorum, Petrum et Paulum, ad martyrium usque sæviisset, ac simul cum illis gloriosi condiscipuli vitam variis modis absolvissent, contigit magnum illum theologum Joannem adesse in hac splendida metropoli, ab æstu maris e naufragio ejectum, ut licet eis qui volunt, edoceri ex his quæ Irenæus, Lugdunensium episcopus, de hoc apostolo scripsit: quando etiam et hi qui subsecuti fuerant discipulos Domini nostri Jesu Christi, quum ex ordine componere ambigerent chartas apud se passim constitutas, quæ diversis linguis scripta referebant facta a Domino nostro Jesu Christo prodigia, convenientes in Ephesum, easdem unanimi sententia Joanni celeberrimo theologo detulerunt: qui omnia considerans, et ab eisdem excitatus, dicta quidem ab ipsis et juxta ordinem Matthæi et Marci et Lucæ, in tribus evangeliis statuenda ascripsit, eorumdem nomina singulis imponens evangeliis; inveniens autem ab ipsis recenseri rite ea quæ ad economiam humanitatis assumptæ pertinebant, ea vero quæ ex divino pectore hauserat, non fuisse relata ab iisdem, ipse uti theologus, in cumulum adjecit mirabilia quæ minus ab eis dicta sunt; unde hujusmodi operi composito, id est evangelio, nomen sui ipsius imposuit.

[ocr errors]

id. Ut vetus interpres, plane noster codex, qui toties jactat de Ephesina sede splendida nomina, ut recensionem topicam redoleat. 4) Καὶ γὰρ καὶ Paris. « Quibus particulis, inquit Usener, scriptor non obscure significat, eis quæ Irenæus de Joanne referat, nova jam se atque aliunde petita addere de evangeliorum origine. Sed particulas fere expunxit Vaticanus, ac potius continuam seriem esse significat, ὅτε καὶ, quando etiam, ut vet. interpres. Neque alia causa videtur, præter gravem Irenæi auctoritatem, cur scriptioni brevissimæ, ac fere alieno in loco, inserta fuerit satis longa de Joanne et evangeliis historia. Ut vero non esse illic ipsa Irenæi verba concedam, sic nolim contendere, in hisce notarum angustiis, usque ad finem referri opus genuinum Irenæi. 5) corr. Us. ex lat. συγγε γραμμένους. 6) ὁρμισθεὶς Vat. an bene? - 7 ενα θεὶς Par. δ) ἐνθεὶς iter. id. — 9) θεολογεῖ cum Par. θεολογίᾳ ἀνεπλήρωσας sic Vat. 10) τῷ τοιούτῳ συντάγματι, εἴτ ̓ οὖν εὐαγγελίῳ τὸ ἑαυτοῦ ἐπέθηκεν ὄνομα Par.

SANCTUS HIPPOLYTUS

PORTUS ROMANI EPISCOPUS.

Post magistrum discipulus, post Irenæum Lugdunensem Romanus Hippolytus locum habet. De quo multi multa et varia: an etiam fuerit Alexandrinus, an Galliarum alumnus, an Orientalis, an Bostrorum aut Arabum antistes, ut multi referunt; an præsul Urbis aut suburbicarius, an tandem imperii senator, ut graves asserunt Maurini 1), haud sine gravi dubio disceptatur. Sed Hieronymo certe est disertissimus 2), Anastasio sanctissimus et magnus doctor, veritatisque testis fidelissimus, Photio perspicuus Scripturarum interpres, amplo veterum more, Eusebio primus, cujus texitur series fere continua commentariorum in omnes libros sacros, quam vel ipsi Romani coæquales in sculpta Lateranensi cathedra tradiderunt immortalitati. Commentarios Hieronymus repperit, vidit, legitque, collectos indefessa S. Alexandri cura in bibliotheca Hierosolymitana. 3) Ea fuit tanti magistri celebritas, ut Origenem inter auditores habuerit, cui æmulationem, urgente Ambrosio, dederit ad conscribendum similes et perpetuos in sacras Scripturas commentarios. 4)

I.

Unde magis dolendum, ex hoc altero Adamantino tam pauca superesse, nec multam spem nutriri, ut saltem ex ultimis Orientalium reliquiis, quod Irenæo contigit, eadem favente fortuna, crescat Hippolytus. Quæ enim speranda sunt ex Syriacis Anglorum codd. jam messuit vir egregius Paulus Lagarde, qui sex tantum fragmenta, sed minime temnenda, in Danielem, in Cantica, in Resurrectionem et Pascha luci dedit. 5) Bene est, quod multo uberiora Armenia servaverint. Jam enim præsto mihi sunt plura quam vellem, quum vix a me non impetraverim, quin ea quæ sequuntur, duplo auctiora darem, quæ certe rara et copiosa sunt. Candide rem, uti est, dicam.

Superiora fragmenta Papiæ et Irenæi, armenice servata, adeo lætus gratusque ego receperam, ut pro sua amœnissima humanitate Reverendissimus Mechitaristarum Præses, archiepiscopus Trajanopolitanus, Ignatius Kareghian, monitus penes me esse a multis annis duo exigua S. Hippolyti proœmia homiliarum, jusserit ad meos usus conquiri et mitti quæcumque

1) Hist. litter. de la France, t. 1 p. 361. 2) Hoc testimonium et sequentia referunt Galland. t. II, p. 469, Fabricius in proæmiis opp.

S. Hippoliti t. 1. p. VII. Patrol. gr. t. x col. 570 sqq. 3) Euseb. H. E. vi, 20, 22. 4) Hieron. de Vir. ill. 61. — 5) Anal. syriaca, p. 79-91.

-

adhuc sancto ejusdem nomine inscripta essent in Lazareno tabulario. Eventus vota mea longe prætervolavit. Ecce enim P. Paulus Carekin, idem qui dum tirocinium ageret, olim mihi descripserat quæcumque ad me Solesmos usque a. 1850 missa fuerunt, idem nunc, inter rerum et negotiorum pondera, maturæ suæ commissa ætati, manu sua perfecit opus a juvene incœptum, ampla congessit folia, eleganti charactere pinxit, et mihi, nil simile exspectanti, sequentia tradidit:

1. Beali Hippolyti, Bostrorum episcopi, ex commentario evangelii S. Joannis, et in resurrectionem Lazari.

Novem erant folia armenice, novemque gallice scripta, opTactix omnia et paschali plena tripudio. Jam, ut olim Origenes, Romæ aderam: ab ore magistri pendens, stansque in sacra synaxi paschalium, in aliquo Urbis titulo; quidni solemni in illa hora, quum lector, recitata Joannis de Lazaro maλtyуevecía, librum claudere, et locum docenti dare soleret? Et mihi præco loquebatur, nunc sacra verba presse stringens, nunc liberiori pandens concione, nunc suavi inflatus æstu et cantica fere modulatus, sublimi ore clamans: Lazare, veni foras! Sed tu mecum esto auditor, tolle, lege; ac simul mihi considera, quid obstet cur hic non teneamus, quod Hieronymus legit apud Solymos, et inscripsit: De Resurrectione? quod etiam nunc in marmorea Lateranensi cathedra sculpitur: Περὶ Θεοῦ καὶ σαρκὸς ἀνασTάoews? Concio enim simul ac libellus potius est, quam in Joannem commentarius, de quo tota silet antiquitas.

2o Beati Hippolyti, Bostrorum episcopi, ex commentario in Cantica canticorum.

Quem commentarium recenset Eusebius, Hieronymus legit, digito ostendit Theodoretus, tenuit in VII adhuc sæculo Anastasius, ex particula corrasit de Magistris in Vaticanis Syrorum codicibus, eumdem nulli uberius quam Armeni servarunt. 1) Tres tantum aut quatuor versiculos ego olim in schedas inserui; sed iterum decem paginæ grandes sunt, mei juris factæ ; iterum paschalia; nec concio tantum, sed chorus ducitur sanctarum mulierum ad redivivum Salvatorem, ad apostolos, angelo duce et paranympho. Nunc te unum, nunc plures nos præcentor alloquitur, dramatico veterum more, quibus jam placuerat novum genus christianæ eloquentiæ, instruere videlicet pium theatrum, personas adducere, colloquia miscere, choros componere, ut qui panem adhuc et circenses inhiarent, epulo sacræ doctrinæ et divinæ oeconomiæ spectaculis rcficerentur. Nec satis tamen.

3.o Hippolyti ex commentario in Danielis visionem de Antichristo.

Brevior quidem particula ex amplo et genuino Hippolyti volumine De Danielis visionibus, sed pagina gravis, omnibus cæteris facile insignior, quum in scenam adducatur quarta Danielis bellua, neque taceatur, in plena luce romana, mysterium ultimi imperii, neque signum Antichristi, neque demum æternus Christi triumphus.

4. Beatissimi Hippolyti episcopi et martyris oratio de Consummatione saeculi, ac de Antichristo, et de secundo adventu Domini nostri Jesu Christi.

Post superiores viginti circiter paginas, in cumulum accessit integrum fere opus illud spissum, quod a tribus sæculis eruditorum disputationibus traditur. Magistri cujusdam veteris opus est, quod Baronius, Natalis Alexander, alii genuinum æstimarunt; at multo plures úоboλuxtov et stramineum habent, ut Combefisii verbo et sententia utar. Ex duobus etsi codicibus diligenter excussis prolixa elucubratio oriatur, mutila apud Armenos bona ex parte

1) Initia tantum hujusce concionis et præcedentis olim receperam et servaveram in schedis meis.

« السابقةمتابعة »