صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

ORIGENES

IN BEATI JOB LIBRUM.

Quas dicere solent Catenas, si quis solemniori captus fastidio, censuerit, nihil eas esse præter gravia et otiosa pondera, quæ pluteos hibliothecarum usurpant et onerant, nae ille bis se peccare noverit, statim ut unam aut alteram vel obiter versaverit. Primum enim, quo major moles erit, picturas mirabitur, haud semel insignes, singulis ferme foliis, tum a fronte, tum a tergo coruscantes, interdum lepida variegatas alacritate, quæ a marmoreo hoc rigore, quo nimium vapulat ars Byzantina, prorsus recedunt. Unde etiam mirari subit quomodo, dum textile illud opus, ingenti labore et eruditione compactum, cuique, sed maxime theologo commendatur, idem sit plebeium museum pueris, puellisque gratissimum, quale olim domi vocabantur Biblia familiarum. Haud sane temnenda erat Byzantina quæque domus aut Græca civitas, ubi grandia illa Patrum volumina doctis indoctisque manibus terebantur. Alterum autem primo quoque occursu emicabit: nemo duas ejusdem argumenti Catenas inter se contulerit, quin deprehendat, tantum esse inter utramque discrimen, ut non solum volumina a voluminibus differant, sed ne unum quidem folium, ad eadem sacra licet verba aptatum, simile unquam alteri inveniatur.

Quod mihi, ut quondam Angelo Maio 1), in votis erat, aliquando in Vaticanas Catenas excurrere, et in vasto illo campo liberius exsultare, utinam hanc palmam alius, pace, otio et ingenio latior, mihi prævertat! Pauca interim hic de Vaticanis in Job Catenis, quæ solum retinent Origenis commentarium, dicere aggredior. Ac primum, mira quantumvis varietate id genus libri invicem discrepent, plures nonnullam necessitudinem habent, ex qua duplex potissimum classis institui possit.

Una, quæ Nicetæ dicitur 2), servatur in codicibus Anglicanis, et doctum, sed paulo jejuniorem habuit interpretem, Patricium Junium, Londini, in typographeo regio, a. 1636. Ex quo sua Maurini scholia fere omnia receperunt.

Sed altera est, tribus saltem sæculis antiquior et multo locupletior, quam ausim referre ad doctum diaconum Alexandrinum Olympiodorum, symbola fortasse conferente Polychronio. Exstat, ne alio recurram, in codicibus Venetis; et quum in eam fauste inciderit Gallandius, nova inde et permulta, uberrimaque excerpta plenis manibus hausit. Nec deest qualis cumque latinus interpres, Paulus Comitolus Perusinus, S. J. qui ex codice Antonii Carafæ, nunc Vaticano 1231, quum Lugduni primum typis opus commisisset, a. 1586, haud sine fœdis

1) Bibl. N. PP. t. 1, p. 534. De Catenis in Job paucis disputat t. in præf. p. viii, ix. 2) De quo argumento Allatius adversus Comitolum prolixe disserit Bibl. N. PP. t. IV, p. II,

p. 17-21. Nullus codex Vaticanus quem sciam, Nicetæ nomen aut scholia præ se fert, nisi quod recentissima scriptura titulum hunc bis invexit. Sed Catena Junii Anglicana Romanis accedit.

vulneribus confossum, adeo cohorruit, ut male tornatos typos incudi statim reddiderit, in altera editione, Veneta, a. 1587. Sed iterum tela resumpta adeo squallet, ut ignoretur penitus, ac merito negligatur. Liber rarissimus non videtur ad Maurinos pervenisse, quibus quædam dedisset subsidia 1).

Hujusce classis, opinor, plerumque sunt Catena Vaticanæ, quarum pone syllabus texitur. Præ primis notatu dignæ sunt in Vat. 697, 749, 751, 1231, Pal. 230, ob vetustissimas picturas quæ totum theatrum sub oculis ponunt, ubi Idumæus athleta spectaculum Deo, Angelis et Dæmonibus factus est. Quarum iconum vetustiores, haud seriores ævo Iconomachorum, archaica ruditate et ingenuitate eminent, ut in Vat. 749, qui capitali suo charactere movet admirationem 2). In tot codicibus adhuc multa et egregia Origenis superesse xsμλz, nil mirum, quum omnes Catenæ, ut dixi, inter se discrepent, neque ulla ex tot Romanis referat ad amussim, sive Anglicanas, sive Venetas, sive Gallicanas, quæ editionibus maxime inservierunt. Adde quod innumera loca, nomen etsi Olympiodori præ se ferant, sæpe purum putum Origenem contineant, et alia non pauciora eumdem dissimulent sub ingrata epigraphe ov vel ἀνεπιγράφου.

Quod superius dixi, p. 303, hos commentarios inter prima Origenis opera recenseri posse, confirmatur quidem ex nonnullis locis quæ sævientem aut recentem persecutionem, immo Episcopum Demetrium ac seniores Alexandrinos respiciunt; ita vero non intelligantur ac si nondum Origenes sua fuerit supellectile munitus, nec suis onustus Hexaplis, cæterisque subsidiis locupletissimis. Cæterum alio tempore videtur scholia profligavisse, alio expolivisse fusos commentarios; qui adeo admirationem excierunt, ut eos magnus Hilarius latinos fecerit, ut eosdem plenis amplexibus exceperint Dydimus, Eusebius, Polychronius, Olympiodorus; neque, id si dicere ausim, Gregorius Magnus Constantinopoli versatus penitus eosdem ignoraverit. Sed quæ Adamantini certa, at vix nota, laus summa est, hanc illi dedit os aureum Joannis, qui non solum in immortali Paraclesi tepi tõv ävðpiávtwv, et in præstantissima ad Matthæum Parænesi, tam Antiochenos quam Byzantinos Jobi exemplo erexit; sed, neque fallor, in amplo et splendido commentario totum drama sacrum proposuit, nec jam unus aut alter pannus purpureus exstat, sed resarcienda toga, Hexaplis intertexta, effulget adhuc aut latet in Catenarum laciniis ; quas memini me jussisse saltem ex Juniana compagine in nuperrimam Patrum bibliothecam Parisiensem inserendas 3). Sed hæc, et quot alia Patrum incrementa tardos nepotes exspectant, si sequentes codices sedula manu versaverint!

[blocks in formation]

2. Vat. 346, XIV sec. bombycin. inter plura, f. 79-121, Job cum scholiis brevibus anepigraphis, immo et cum notis et obelis Hexaplorum. tiquissimam, nequivi paulo infra abstinere me. - 3) Patrol. gr. t. LXIV, col. 505-656. Ex quibus haud pauca videntur Origenis, alia aliorum. Lapis Lydius ad aurum Chrysostomi secernendum diligenti et alteri Montefalconio erit fortasse in cod. Laurent. XIII, Plut. Ix, de quo Bandinius in Anecd. gr. p. 182. Sed multum vereor ne hic tantum teneamus majoris commentarii breve et exsangue compendium, ex quo tamen utinam lux oriatur !

3. Vat. 697, XII sæc. membran. post plura, f. 135 usque in finem, Catena in Job variorum.

4. Vat. 745, XI sec. membran. compendio pleraque refert, suppressis fere interpretum nominibus præter Olympiodorum; ab initio codex mutilus in eodem verbo incipit quam sequens, quamvis prior sit truncatus capite.

5. Vat. 749, facile VIII sæc. Splendidum exemplar bipartitum, unciali charactere. De quo fusius infra ad calcem.

6. Vat. 750, XI sæc. membran. cum Hexaplis in margine, manu vetere emendatus.

7. Vat. 751, XI sæc. membran. Picturæ partim erasæ, partim inceptæ haud inficeto calamo, ut colorem penicilli excipiant, rudimenta studiosis disciplinæ veterum pictorum commendanda præbent.

1) Solus Ruggerius duobus postremis codd. nomen Nicetæ præposuit. Cod. tamen 1231 Carafæ, et alii incipiunt eodem modo ac Juniana Catena Nicetæ, cujus interea nusquam vidi no

8. Vat. 1231, sæc. XII, membran. Antonii Carafæ stemmate præfixus, picturis ornatus, qui Comitolo inserviit; etiam aurea tinctura interpretum nomina insigniuntur.

9. Vat. 2227, saec. XIII, chartac. Desinit in medio cap. XI.

10. Pal. 230, sæc. XI, membran. picturis olim illustratus, nunc vero foede detritis. Nomina rursus auro et purpura insigniuntur.

11. Reg. II, 1, saec. XIII, membran. grandioris formæ. Catenam post fol. 154 plura excipiunt.

12. Ottob. 9, XV sec. chartac. qui integrum videtur apographum Vat. 1231, Ruggerio recentius plura annotante 1).

13. Ottob. 24, sæc. XV, chartac. ex eod. codice Carafa descriptus, ut videtur.

men inter interpretes, quod Junio non semel occurrebat. Cæterum ante Nicetam exstitisse aliquam Catenam, liquido constat ex vetustioribus ipso codicibus Vaticanis.

In beatum Job.

Κεφ. Α', β'. Καὶ ἦν ὁ ἄνθρωπος ἐκεῖνος ἀλη θινός, ἄμεμπτος, δίκαιος, θεοσεβής, ἀπεχόμενος ἀπὸ παντὸς πονηροῦ πράγματος. Κα tic. B, 769, 2.

Οἱ γὰρ φαῦλοι ἄνθρωποι ψευδεῖς, ὥσπερ οἱ ζωγραφούμενοι τὸν Θεόν. Τὸν Θεὸν φοβοῦ, τὰς ἐντολὰς φύλαττε, ὅτι τοῦτο πᾶς ἄνθρωπος. Αμεμπτος, ἐπειδὴ δίκαιος. Θεοσεβής,

In Job. Duodecim sunt codices Romani ex quibus hæc scholia derivantur, sic porro significandi: Vatic. 1-338, 11-749, 11=750, v=1231, v=Pal, 230, vi-Reg. 11, 1, vi= =Vat. 745, vIII= 697, 1x=751, x=2227, x1=Ottob. 9, x=0ttob. 24.

In Vat. I f. 2, 11 f. 3 et 238, vi f. ult. legitur: Εἰσὶ δὲ ἐν τῇ δὲ τῇ βίβλῳ διάλογοι νβ'· ἐν περιο χαῖς λέ οὕτως· Εξηγητικοῦ μὲν Πνεύματος διάλογοι ς· Κυρίου θ· διαβόλου δ', ἀγγέλου δ', Ἰὼβ ιε ́, γυναικός α ́, Ελιφαζ γ', βαλδάδ γ', Σοφὰρ β ́, Ελιοὺς ἐ, ous vẞ. Videat lector an hæc Origenes, de more suo subtili et moroso, distinxerit.

Cap. I, 2. Vat. 1 f. 5, 111 f. 1. Eadem sub Origenis nomine legit Comitolus in cod. Veneto

Cap. I, 2. El erat ille homo verus, integerrimus, justus, pius, abstinens ab omni re

mala.

Etenim pravi homines sunt mendaces, ut illi qui arte Deum pictura referunt. « Deum time, et mandata ejus serva, quoniam hoc est omnis homo. » Sine vitio est, quia justus. Pius:

Pinelli, ac prima tantum verba fecit latina p. 51 in marg. Haud negandum in Vat. i f. 5, nomen apponi Chrysostomi, ac nonnulla scholii verba occurrere in prolixo Chrysostomi commentario apud Jun. p. 3. Sed sedulo hæc et similia hinc inde conferenti patebit, primum, facundam Chrysostomi concionem nostri esse scholii paraphrasin expeditam; deinde, in hoc brevi loco emicare genus dicendi Origeni solemne, pressum, concisum, neque deesse ejus tesseram de gnosi perpetuam. - Tòv Oɛòv bis non legebat Comitolus, nec fortasse Chrysostomus, facili omissione, sed truncato sensu, ex quo omnes pictores fierent mendaces, dum sententia restituta etiam vetus scriptoris ævum signat.

βίος γὰρ καλὸς τὸν Θεὸν ἐπιγνῶναι ποιεῖ, καὶ ἡ τοῦ Θεοῦ γνῶσις τοῦ βίου γίνεται φυλακή. ιςʹ, ιζ' Πῦρ ἔπεσεν ἐκ τοῦ οὐρανοῦ, καὶ κατέκαυσε τὰ πρόβατα... Καὶ ἐκύκλωσαν τὰς καμήλους, καὶ ἠχμαλώτευσαν αὐτάς... Vat. 770, 2,

Τὰς μὲν καμήλους πεποίηκε γενέσθαι ὑπὸ τοὺς ἱππεῖς· τὰς ἀνάδας καὶ τοὺς βόας, τοὺς ἀροτριῶντας καὶ τὴν γῆν ἐργαζομένους, πε ποίηκε γενέσθαι ὑπὸ τοὺς αἰχμαλωτίζοντας· τὰ πρόβατα δὲ ἐμίσησιν, διὰ τοῦτο πῦρ και τήγαγεν ἐξ οὐρανοῦ ἐπὶ τὰ πρόβατα...

Κεφ. Β', θ'. Χρόνου δὲ πολλοῦ προβεβηκότος, εἶπεν αὐτῷ ἡ γυνὴ αὐτοῦ. Γαί. 771, 2.

Ορα τὸ κακοῦργον, ὅτε πολὺς διῆλθε χρό νος, τότε ἐπιτίθεται· τότε γὰρ μάλιστα τὰ τῆς ἐλπίδος ἐλέγχεται, τότε μάλιστα τὰ τῆς δυνάμεως ἐξασθενεῖ. Διπλᾶ τε τῷ Ἰὼβ τὰ τῆς ἀσθενείας ἦν· αὐτός τε γὰρ ἀσθε νέστερος γέγονε τῷ μήκει τοῦ χρόνου, καὶ ἡ ἐλπὶς μᾶλλον ἀπέγνωστο.

Κεφ. Ζ', α'. Πότερον οὐχὶ πειρατήριον ὁ βίος ἀνθρώπου ἐπὶ τῆς γῆς, ὥσπερ μισθίου αὐθημερινοῦ ἡ ζωὴ αὐτοῦ; Vat. 775, 2, 776, 1.

Δίκην μισθωτοῦ, ἅπαντες περὶ τὴν ἑαυ τῶν πονοῦνται ζωήν· ἄλλως γὰρ γεωργός συλλέγει τροφήν, καὶ ἄλλως ὁ τὴν βάναυσον μετιὼν τέχνην, καὶ οἱ ἐν ἀξιώματι ἑτέρως.

v. 16, 17. Vat. 1 f. 10, ut f. 17, 1 f. 14, ν f. 7, vii f. 25, vшi f. 43, 1x f. 17, x f. 19. Initium dedimus tantum; cætera habent BB post Junium, sed paulo integriora Gallandius, qui ex aliqua varietate totum sæpe locum redintegrat; id quod minus licet nobis ἀνάλεκτα promentibus. Τὰς ὄνους καὶ τὰ ζεῦγα βοῶν edd. cum Vat. vi, Χ, ΧΙ. - Αροτριῶ frequens apud Lxx et Alexandrinos, ut novum notatur apud Lobeck Phryn. 254; quam pericopen omiserant edd. Vatic. uncialem B in versiculis sacris pergimus religiose sequi, nisi quod præter accentus et commata addita, etiam necessaria taciti, nec nisi raro, emendemus, ut αἰχμαλώτευσαν.

[ocr errors]

Cap. II, 9. Vat. I f. 15, ut f. 26, πι f. 24, iv f. 71, v f. 43, vi f. 42, vini f. 150. Quæ Gallandius Ρ. 60 mutila dedit, haud quidem memor integriora esse apud Jun. p. 85, sed falso

vita enim proba Deum agnoscere facit, et Dei scientia vitæ est custodia.

Ibid. ν. 16, 17. Ignis cecidit de coelo et combussit oves... Et circumdederunt camelos, et captivarunt eos....

Camelos quidem Diabolus fecit esse in potestate equitum ; asinas et boves, qui aratro et agris inserviunt, addixit prædonibus. Oves autem odio sprevit; ideo ignem de colo immisit in oves... (vide sqq. apud BB. p. 500, Galland. p. 60).

Cap. II, 9. Tempore autem multo procedente, dixit ei uxor ejus.

Observa astutam vafritiem: cum multum temporis intercederet, tunc Job impetitur. Tunc enim maxime spei rationes refelluntur, tunc præcipue virium robur debilitatur. Duplex autem ipsi imbecillitas erat: temporis enim diuturnitate languidior factus est, ac spes po tissimum evanuerat.

Cap. VII, 1. Numquid non tentatio est vita hominis super terram ? Et sicut quotidiani mercenarii vita ejus?

More mercenarii, omnes circa ea quæ ad vitam pertinent, laborant: Aliter enim agricola victum sibi colligit, aliter qui rusticam et illiberalem exercet artem, et aliter etiam qui

[blocks in formation]

Ἔστι δὲ ὅλως οὐδεὶς, ὃς οὐ τῶν ἀναγκαίων dignitate præstant: sed nemo hominum omnino φροντίζει. est, qui de vitæ necessariis sollicitus non sit. Cap. X, 8. Manus tuae plasmaverunt me, et fecerunt me.

Κεφ. Ι ́, η'. Αἱ χεῖρές σου ἔπλασάν με, καὶ ἐποίησάν με. Vat. 779, 1.

Πέπλασται μὲν τὸ σῶμα ἐξ ὑποκειμένου τῆς γῆς, ἤτοι τῆς γυναικός· πεποίηται δὲ ἡ ψυχὴ, μὴ προϋποκειμένου τινὸς, ὡς γὰρ ἀσώματος καὶ ἀμέριστος. Ικετεύω δὴ μνησθῆναι καὶ τοῦ τῆς φύσεως εὐτελοῦς καὶ ὀλιγοχρονίου.

Κεφ. ΙΒ', ε'. Εἰς χρόνον γὰρ τακτὸν ἡτοίμαστο πεσεῖν ὑπὸ ἄλλων. Vat. corr. ἄλλους supra lin. 780, 1.

Ἐνταῦθα οἱ τὴν εἱμαρμένην δοξάζοντες, φασὶν ὅτι ἰδοὺ ἡ γραφὴ λέγει ὅτι εἵμαρτο αὐτῷ παθεῖν. ̓Αλλ ̓ οὐ τοῦτο ἡ γραφὴ λέγει, μὴ γένοιτο! οὐ γὰρ ὑπὸ ἀνάγκην τὰ ἡμέ τερα· ἀλλ ̓ ὅτι πάντα ἐν μέτρῳ διοικεῖ τὰ καθ ̓ ἡμᾶς ὁ Θεὸς τοῖς τῆς αὐτοῦ προνοίας λόγοις, οἶδε καὶ μέχρι πόσου συμφερόντως δεῖ πάσχειν ἡμᾶς, καὶ κατὰ μέτρον ἐπάγει τοὺς πειρασμούς. Τοῦτο δὲ εἶπεν ὁ Ἰώβ, ἵνα τὸ κρίμα τῷ Θεῷ παράσχῃ, μονονουχί λέ γων· Μὴ γελάσθωσαν οἱ δίκαιοι πάσχοντες· ἐπὶ τοσοῦτον γὰρ πάσχουσιν, ἐφ ̓ ὅσον ὁ Θεὸς βούλεται.

Κεφ. ΙΓ', α ́. Ἰδοὺ ταῦτα ἑώρακέν μου ὁ ὀφθαλμὸς, καὶ ἀκήκοεν μου τὸ οὖς, καὶ οἶδα ὅσα καὶ ὑμεῖς ἐπίστασθε, καὶ οὐκ ἀσυνετώ τερός εἰμι ὑμῶν. Vat. 780, 2.

Καὶ εἰ τῇ ἡλικίᾳ ἐλάττων ὑμῶν εἶναι δοκῶ, ἀλλὰ κατ ̓ οὐδὲν εἰς σύνεσιν λείπομαι,

Cap. X, 8. Initium Didymo apud Junium tribuitur p. 229. Caetera nova sunt, nec totum omnino ab Origene abhorret, nec tamen falsæ præexistentium animarum opinioni suffragatur. cf. Vat. I f. 47, νι f. 64. III f. 97 assignat Olymp.

Cap. XII, 5. Rursus initium Olympiodorus apud Junium p. 250 potius incremento quam compendio mutavit, ultima vero suppressit. In Vat. vi f. 69 Origenis nomine; Olympiodori vero in Vat. I f. 52, iv f. 199 cum solita varietate; at sicut supra, sed sine nomine in Vat. ut f. 109, v f. 114. Junius genuinam dedit Olympiodori glossam, p. 251, ex nostro Origene mani

[blocks in formation]

Cap. XII, 5. In tempus enim statutum paratus fuerat, ut caderet ab aliis.

Hic dicunt illi qui de fato tenent opinionem: Ecce etiam Scriptura asserit, quod illi fato decretum est ut pateretur. Scriptura autem hoc non dicit, absit! Minime enim nostra sub necessitate sunt: sed quum Deus omnia quæ spectant ad nos, cum mensura gubernet ex providentia suæ rationibus, novit quo demum usque ad utilitatem nostram pati oporteat, et juxta hunc modum tentationes infert. Hoc vero Job dicit, ut judicium Deo committat, tantum non aiens: jam non derideantur justi mala patientes. Eo enim usque patiuntur, quantum Deo placet.

Cap. XIII, 1. Ecce haec vidit oculus meus, et audivit auris mea, et novi quaecumque et vos scitis, et non sum minus intelligens quam

[ocr errors][merged small][merged small]
« السابقةمتابعة »