صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

τοῦ δρόμου πυροειδής γενόμενος, καὶ ὡς λαμπὰς ἐξαφθείς, διακαύσας δὲ τὴν μέσην τοῦ δρόμου ζώνην, ὡς, ἂν πλησίον ὀρθῇ, δέκα 1) ἀκτινοβόλοις ἀστραπαῖς καταφλέξαι τὴν γῆν, δυσωπούμενος κάτεισιν εἰς τὸν ὠκεανόν. Καθάπερ σφαῖρα χαλκή, πυρὸς ἔνδοθεν γέμουσα, πολὺ φῶς ἀπαστράπτουσα, λούεται ἐν ὕδατι ψυχρῷ, μέγα ἠχοῦσα, λαμπρυνομένη δὲ ἀπ' αὐγῆς 2)· τὸ δὲ πῦρ ἔνδοθεν οὐ σβέννυται, ἀλλὰ πάλιν ἀπαστράπτει ἀνακαυθέν· οὕτω δὴ καὶ ὁ ἥλιος, πεπυρωμένος ὡς ἀστραπὴ, ὅλως οὐ τελευτῶν 3) λούεται ἐν ὕδατι ψυχρῷ, ἀκοίμητον ἔχων τὸ πῦρ λουσάμενος δὲ βαπτίσματι μυστικῷ, σφόδρα εὐφραίνεται, τὸ ὕδωρ ἔχων τροφήν· εἷς δὲ καὶ ὁ αὐτὸς ὤν, ὡς καινὸς τοῖς ἀνθρωποις ἀνατέλλει ἥλιος, τετονωμένος ἐκ βυθοῦ, κατ καθαρμένος ἐκ λουτροῦ· τὸ δὲ νυκτερινὸν ἐξελάσας σκότος, λαμπρὰν ἐγέννησεν 4) ἡμέραν.

Κατὰ δὲ τὸν τούτου δρόμον, καὶ ἡ τῶν ἄστρων κίνησις καὶ ἡ τῆς σελήνης φύσει ένεργεῖ· λούονται γὰρ εἰς τὸ τοῦ ἡλίου βαπτιστήριον, ὡς καλοὶ μαθηταί 5)· οἱ γὰρ ἀστέρες μετὰ τῆς σελήνης κατ ̓ ἴχνος τοῦ ἡλίου διώκουσιν, καθαρὰν ἔχοντες αὐτήν.

Εἰ δὲ ὁ ἥλιος σὺν ἄστροις καὶ σελήνῃ λούεται ἐν ὠκεανῷ, διὰ τί καὶ ὁ Χριστός ἐν Ἰορδάνῃ οὐ λούεται; Βασιλεὺς οὐρανῶν, καὶ κτίσεως ἡγεμὼν ἥλιος ἀνατολῆς ), ὃς καὶ 7) τοῖς ἐν ᾅδου νεκροῖς ἐφάνη καὶ τοῖς ἐν κόσμῳ βροτοῖς, καὶ μόνος ἥλιος οὗτος ἀνέτειλεν ἀπ ̓ οὐρανοῦ.

9, 15, in Merc. 69, in Cerer. 88) allegoriam passim ad seriores transtulerunt. 1) ὀφθῆται δέκα V. locus aperte corruptus. Conjicit vir doctus: ὀφθῇ τῇδε κἀ[κεῖσε] hic et illic, undequaque. 2) δὲ ἐπ' αὐγῇ sie V. an corrig. τε ἀπαυγῇ?

[blocks in formation]

fit flammæ similis, et veluti fax incensus, mediam penitus adussit zonam itineris, ita ut si propius cerneretur, decupla radiorum ejaculatione exureret, tum rubore suffusus descendit in Oceanum. Quemadmodum ænea sphæra, igne intrinsecus plena, multa luce fulgurans, mergitur in aquam frigidam, haud sine immani strepitu, ac splendore elicito, nec tamen ignis intrinsecus extinguitur, sed rursus coruscat magisque exardescit: ita etiam sol, ignivomus tanquam fulgur, dum minime a lumine cessat, mergitur in frigidam undam, ignem retinens sopiri nescium; ablutus autem arcano baptismate, alacri gaudio exultat, aqua depastus: unus vero et idem sol manens, quasi novus sol mortalibus exoritur, ex abysso vegetior, lavacro repurgatus: nocturnas porro dum abegit tenebras, diem peperit luculentam.

Cursus autem illius instar, stellarum quoque ac lunæ motus vi ingenita pergit: lavantur enim, ut egregii alumni, solis in baptisterio. Sidera namque, una cum luna, solis vestigia persequuntur, purumque sibi luminis radium. retinent.

Verum si sol, cum astris simul et luna, in Oceano lavatur, quid causa est cur Christus non etiam lavetur in Jordane? Rex ille cœlorum, atque creaturæ ductor, sol ab Oriente profectus, qui tum mortuis apud inferos, tum mortalibus in mundo apparuit, ac solus ipse Sol, qui de caelo ortus est.

[blocks in formation]

CLAVIS

CODEX CLAROMONTANUS.

Miletus, Asianus episcopus hunc librum edidit, quem et congruo nomine
CLAVIM appellavit.

I.

[DE DEO]

1. Caput Domini, ipsa Divinitas, eo quod principium et creator sit omnium rerum. In Daniele. 2. Capilli Domini candidi, eo quod Antiquus sit dierum. Ubi et snpra.

3. Oculi Domini, inspectio divina, eo quod omnia videat, sicut est illud in Apostolo : Omnia enim nuda et aperta sunt oculis ejus.

4. Palpebræ Domini, occulta et spiritalia in divinis præceptis mysteria. In psalmo: Palpebræ ejus interrogant, hoc est, probant filios hominum.

Idem fere titulus fuit rubro calamò præfixus codici Argentinensi, ubi Clavis incipit, scilicet fol. 143 a tergo, in hunc modum: Miletus Asianus episcopus hunc librum edidit, quem librum clavorum (sic) appellavit, prout in simillima refertur tabella graphica, ad calcem tomi 1 Spicilegii Solesmensis, ubi tum scripturæ compendio concipitur sphalma clavorum, tum linearum sectione brevior epigraphe. Inde sub siglis A (Argentinensis), C (Claromontanus) ambo codices notantur. Aliquando littera O signabitur Oxoniense apographum ex Claromontano indiligenter descriptum. C paginæ omnes in uncinulis designantur. Similiter includuntur paucula suppleta. Notas refer ad superiores numeros.

-

I. Uterque A, C incipit sine ullo primi capitis titulo, sed in C prima verba rubris uncialibus adornantur, sicut adjecta ad calcem hujus tomi tabella oculis subjicit. Unum alterumve titulum et numeros singulis formulis præfigimus, ne junctura rerum aut lucidus ordo desideretur.

1. Ipse Divinitas C, cui consentiunt bini codd. Theodulphi, Mesmianus et Aniciensis. Videat diligens lector, utrum hic tantum sit calami lapsus in librariis, qui statim ab initio eo usque ineptiant, an vero lateat primus hellenismus,

inter frequentissima loca mox proferenda, ut ipse
sit emphatice αὐτός, idem ac μόνος, pro Deo vel
Christo, ut pluries apud Melodos notavimus in
tomo super. p. 118, not. 7, p. 326, n. 22, p. 329,
n. 3, p. 414, n. 116 etc. Sane vel ipse vel ipsa
hic non dici temere, altero Melitonis exemplo
evincitur, infra Ix §. 2, n. 28, in egregia for-
mula: Altare aureum, ipsa Divinitas; immo et
tertio haud minus insigni, x, §. 2, 62: Falx.......
ipsa Divinitas circumplectens omnia atque di-
judicans. — In Danihelo C, Danihele A, neuter
constanter, quam barbariem lubricam nunc ser-
vare aut notare piget. Dan. vii, 9, 13, 22.
2. Cf. Apoc. 1, 14.
3. Hebr. IV, 13. Omnia autem Vulg. Innu-
meræ id genus varietates interpretem apud nos
predunt liberum, et a gr. recte proficiscentem.

4. Ps. x, 4, Vulg. 5. Notatu dignissimum est, in C fuisse prima manu et ante veterem correctionem scriptum: interrogat h. e. probat, prorsus eodem modo quam græce: à Bλépapx autou Tάet, neque aliter scribit Adrianus, in Isagoge cap. I ab initio, Clavem ipsam græcam sub oculis habens. Quo quidem hellenismo passim occurrente, græci archetypi prostat ineluctabile testimonium.

5. Odoratus Domini, delectatio ejus in orationibus, sive in operibus sanctorum. In Genesi: Odoratusque est Dominus odorem suavitatis.

6. Os Domini, Filius ejus, vel sermo ad homines. In propheta: Os Domini locutum est. Et alibi: Os ejus ad iracundiam provocaverunt.

7. Lingua Domini, Spiritus ejus sanctus. In psalmo: Lingua mea, calamus.

8. Facies Domini, ostensio ejus per Filium ad homines. In Exodo: Facies mea præcedet tc. Et in propheta: [p. 2] Facies Domini divisit eos.

9. Verbum Domini, Filius. In psalmo: Eructavit cor meum verbum bonum.

10. Brachium Domini, Filius, per quem omnia operatus est. In propheta Esaia: Et brachium Domini cui revelatum est?

11. Dextera Domini, id est Filius, qui et supra. In psalmo: Dextera Domini facit virtutem. 12. Dextera Domini, gloria, sive beatitudo perpetua, sicut in Evangelio de Filio dicitur: Ad dexteram Dei.

13. Dextera Domini, electi omnes. In Deuteronomio: In dextera ejus ignea lex.

14. Alæ Domini, protectio divina. In psalmo: In umbra alarum tuarum sperabo. 15. Scapulæ Domini, divina patientia, quæ portare dignatur infirmos. In Deuteronomio: Suscepit eos et superposuit scapulis suis.

16. Manus Domini, divina operatio. In propheta: Nonne manus meæ fecerunt hæc omnia? 17. Digitus Domini, Spiritus sanctus, cujus operatione tabulæ Legis in Exodo scriptæ referuntur. Et in Evangelio: Si ego in digito [p. 3] Dei ejicio dæmonia.

5. Gen. vIII, 21.

6. Is. 1, 20; Thren. 1, 18, ubi provocavi Vulg. LXX apud Holmesium: αpeixpavav, teste inscripto cod. 106. Ibid. etabalios sic C, uno verbo, quæ monstri insolentia cæcum præbet librarium et eo fideliorem, quod scripta a se videtur non semel non intellexisse; recentior aliquis supra correxit alibi.

A.

7. Ps. XLIV,

2.

[ocr errors]

8. Per Filium ad homines omnino expunxit 0, ut alia multa; quo quidem consilio, nescio. Cujus vero formulæ brevitas potius græce quam latine sonat: Πρόσωπον Κυρίου, δήλωσις αὐτοῦ διὰ Υἱοῦ πρὸς τοὺς ἀνθρώπους. et per prophetam Cf. Exod. xxIII, 14; Thren. iv, 16. 9. Ps. XLIV, 2. Eructuavit C. 10. Is. LIII, 1. Ut in propheta C, post emendationem, et sic A qui recepit has correctiones. Siquidem inde, nec nisi importune, incipit secunda manus satis vetus addere passim supra lineas ut, ad singula fere loca Scripturarum ; id vero repetundum censeo a formulis Eucherianis, ubi more latino attica brevitas perpetuo interpolatur, quæ importunitas pleno amne fluxit in A, et etiam in O, nemine monito. Nec jam me pœnitet sustulisse has interpolationes

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]
[ocr errors]

13. Deuteron. xxIII, 2, quæ quidem desunt Vulgatis LXX, veteres tamen Slavi apud Holmes. ex cod. Ostrog. cum Vulg. lat. id retinent, et cum Nostro e græco receperunt. Electio C manu prima, quæ statim O sustulit. Mox ut add. in C, A, ut supra. 14. Ps. LVI, 2. 15. Deuter. XXXII, 11, ex græco: idéžαto αútoùs καὶ ἀνέλαβεν αὐτοὺς ἐπὶ τῶν μεταφρένων αὐτοῦ. 16. Is. LXVI, 2. Ita pauci vett. apud Sabater. in Itala.

17. Exod. XXXIV, 1; Luc. XI, 20. Ad hunc

18. Digiti Domini, legislator Moyses, sive prophetæ. In psalmo: Videbo cælos, hoc est Legis libros et prophetarum, opera digitorum tuorum.

19. Sapientia Dei, Filius. In Apostolo: Christus Dei virtus et Dei sapientia. Et in Salomone Sapientia Domini adtingit a fine usque ad finem fortiter.

20. Uterus Domini, secretum Divinitatis, ex quo Filium protulit. In psalmo: Ex utero ante luciferum.

21. Pedes Domini, stabilitas æternitatis. In psalmo: Et caligo sub pedibus ejus.

22. Thronus Domini, angeli, sive sancti, vel ipsa regnandi potestas. In psalmo: Thronus tuus, Deus, in sæculum sæculi.

23. Sedes, idem quod supra, angeli vel sancti, quod in his Dominus sedeat. In psalmo: Deus sedit supra sedem sanctam suam.

24. Descensus Domini, visitatio ejus ad homines, sicut in Michæa: Ecce Dominus egredietur de loco suo, et descendet, conculcans extrema terræ.

25. Item in malam partem, in Genesi: Descendit Dominus, ut videret turrim.

26. Ascensus Domini, elevatio hominis assumpti a terra in cœlos. In psalmo: [p. 4] Qui ascendit super coelos cœlorum ad Orientem.

27. Stare Domini, patientia Divinitatis, per quam peccatores ad pœnitentiam sustinet, sicut in Abacuc: Stetit, et mensus est terram. Et in Evangelio: Stetit Jesus, et jussit eum vocare, hoc est cæcum.

28. Transitus Domini, adsumptio carnis, per quam nascendo, moriendo, resurgendo, in cœlos ascendendo, quosdam transitus fecit. In Cantico canticorum: Ecce iste venit saliens. montes, transiliens colles.

29. Gressus Domini, adventus vel visitatio ejus. In psalmo.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

20. Ps. cix, 3. Eadem phrasis infra in II, 19, quæ sapit gr. τὸ ἀπόῤῥητον, τὸ μυστικὸν τῆς θεότη Tos? Patrem dici Divinitatem, et id vetus est. 21. Ps. XVII, 10. Stabilitas et aeternitas 0. 22. Ps. XLIV, 7. cum LXX. Vulgatus enim interpres Sedes tua; quocum Noster, si latinus esset, hanc formulam cum sequenti miscuisset. 23. Ps. XLVI, 9. Alter throni significatus in ἐπὶ græco erat, psalmus enim habet in LXX, θρόνου. Sedet supra sedem ▲.

24. Michæas 1, 3, ut ccd. LXX Holmes. et

[blocks in formation]

26. Ps. LXVII, 34. oùpavòv t☎v oúpavov, ut codd. Holmes. - a terra in coelum A. quis C. 27. Stare Domini, uti alia longo agmine in seqq. nescire Domini, dormire Domini, sedere Domini, etc. quæ dicunt ore rotundo Graii, non alii; ut qui græca inter hæc non audierit, scythicas habeat aures oporteat. Nihil sane in toto Eucherio simile, nisi quis tam bardus sit, neque defuit, ut nostra oriri ab Eucherio aucto somnietur. Hæc vero sub veste græca tam constanter steterunt, ut eadem in omnes migraverint codd. sive Theodulphi, sive Clarevallensium, sine ulla varietate.

28. Cant. II, 8. Solemnis formula est quæ a Gregorio ad Bernardum, perque multos Patres usque ad recentes transiit. quodam transitu fecit A, C, O.

29. Ubique ps. locus deest; fort. ps. LXXXIV, 14.

30. Viæ Domini, operatio Divinitatis, sicut in Job pro Diabolo: Ipse est principium viarum Dei.

31. Item viæ Domini, præcepta ejus. In Osee: Quoniam, rectæ viæ Domini, et justi ambulabunt in eis.

32. Vestigia Domini, operum secretorum signa. In psalmo: Et vestigia tua non cognoscentur.

33. Cognitio Domini, quod cognoscentes faciat, sicut dicit ad Abraham: Nunc cognovi quoniam times Deum, hoc est cognoscere te feci.

34. Nescire Domini, reprobare est. In Evangelio: Nescio vos.

35. Recordatio Domini, misericordia ejus, per quam respicit et miseretur cujus vult, sicut in Genesi: Recordatus est Dominus [p. 5] Noe. Et alibi: Recordatus est Dominus populi sui. 36. Pœnitentia Domini, rerum mutatio, sicut in libro Regum: Pœnitet me quod constituerim Saul regem.

37. Ira et furor Domini, ultio Divinitatis in peccatores secundum vindictam patientis, non secundum æquitatem judicantis. In psalmo: In ira sua et in furore suo conturbabit eos. 38. Dormire Domini, dum in quorumdam hominum cordibus fides ejus minime vigilat. In psalmo: Exsurge, quare obdormis, Domine?

39. Vigiliæ Domini, in electorum suorum custodia per præsentiam Divinitatis semper adesse. In psalmo: Ecce non dormitabit, neque dormiet.

40. Sedere Domini, regnare. In psalmo: Deus sedet supra sedem sanctam suam. 41. Scabellum Domini, homo assumptus a Verbo, vel sancti ejus a quibusdam putantur. In psalmo Adorate scabellum pedum ejus, quoniam sanctum est.

30. Job XL, 14. Scholia ex Job facile Gregoriana videntur, ob Moralia tritissima, sed Gregorius cum Græcis vixit, nec Melitonem sive græcum, sive latinum versare destitit. Utinam e tenebris excieatur Origenis in Jobum commentarius, quem magaus ipse Hilarius latinum fecit, et argumento sit, ante Gregorium morales Jobi interpretationes circumlatas ab Oriente in Occidentem fuisse.

31. Osee XIV, 10. Ut in habuit C, sed expunxit, retinuit A, et ita notandum in 32, 33, 34, 37, 38, 39.

[ocr errors]

32. Ps. LXXVI, 20. 33. Gen. xxi, 12. cognoscere fiat C, ex 1 manu, 2 vetus superscripsit faciat. om. A sicut Sed hæc iterum græca olent μaðóvras,

dicit.

[blocks in formation]
[blocks in formation]
« السابقةمتابعة »