صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

53. Somnus, mors. In Evangelio: Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt.

54. Somnus, torpor mentis in opere bono; unde in Salomone pigro dicitur: Usquequo, piger, dormis? Et in Apostolo: Qui dormiunt, nocte dormiunt.

55. Dormire, transitu apud Christum requiescere. In psalmo: Numquid qui dormit, non adjiciet ut resurgat?

56. Et in malam partem de peccatorum torpore in Apostolo: Surge, qui dormis, et illuminabit te Dominus.

57. Dormire, ab operibus mundi in Deum quiescere. In Salomone: Ego dormio, et cor meum vigilat.

58. Vigilare, cordis custodiam adhibere, vel in operibus bonis resurgere. In psalmo: A vigilia matutina usque ad noctem sperat Israel in Domino.

59. Vigilare, oculos cordis ad supernam lucem [p. 127] contemplandam apertos habere. In Evangelio: Beati servi illi, quos cum venerit Dominus, invenerit vigilantes.

60. Et in aliam partem, per Esaiam: Succisi sunt omnes qui vigilabant ad iniquitatem. 61. Vivi, justi; mortui, reprobi omnes. In psalmo: Non mortui laudabunt te, Domine, sed nos qui vivimus, benedicimus Dominum.

62. Mortui mundo, justi. In Apostolo: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo.

63. Viventes mundo et mortui Deo, peccatores. In psalmo: Descendunt viventes in infernum. 64. Vigilare, futura die resurrectionis a mortuis resurgere. In Daniele: Multi de his, qui dormiunt in terræ pulvere, evigilabunt.

65. Sepulcrum, memoria mortis et resurrectionis Domini. In Esaia: Et erit sepulcrum ejus gloriosum.

66. Sepulcrum, corpus peccatis subditum, sive simulatores quique. In Evangelio: Væ vobis, Pharisæi, Scribæ, quia similes estis sepulcris dealbatis.

67. Sepulcrum, hæreticorum prædicatio. In psalmo: Sepulcrum patens est guttur eorum. 68. Fossa, damnatio peccatorum. In psalmo: Ut mitiges [p. 129] eum a diebus malis, donec fodiatur peccatori fovea.

69. Fossa, damnatio Diaboli vel Antichristi. In propheta: Et indagabunt Assur, id est Antichristum, in fossa Nebrot.

70. Fovea, dolus vel laqueus in mortem. In psalmo: Lacum aperuit, et fodit eum, et ipse incidit in foveam quam fecit.

[blocks in formation]

71. Fovea, hæretica deceptio. In Salomone: Fovea profunda est meretrix; et puteus angustus, aliena.

72. Caput omnium malorum, Diabolus. In Habacuc: Percussisti caput de domo impii. 73. Corpus Zabuli, reprobi omnes. In Job: Corpus ejus, sicut scuta fusilia.

74. Oculi ejus vel dentes, hæretici, sive pravi omnes doctores. In Job: Oculi ejus, sicut palpebræ [diluculi]; in circuitu dentium ejus formido.

75. Nares Zabuli, inspirationes illius pravæ, ubi et supra: De naribus ejus fumus procedit. 76. Os Zabuli, locutiones ejus, quibus corda hominum occultis cogitationibus adloquitur. In Job: De ore ejus fumus procedit.

77. Lingua Zabuli, sapientia sæculi hujus, vel hæreticorum dogma, ubi et supra: Et fune ligabis linguam ejus?

78. Os Zabuli, potentes quique et fortes in malitia, sive hæretici. In Job: Ossa ejus sicut fistula æris.

79. Cartilago ejus, minus potentes in malitia, quam ii qui ossa nominantur. In Job: Cartilago ejus sicut lamina ferrea.

80. Halitus Zabuli, inspiratio ejus occulta, per quam corda peccatorum amore carnali ardere facit. In Job: Halitus ejus prunas ardere facit.

81. Facies Zabuli, Antichristi adventus, vel aperta ejus malitia: Faciem ejus præcedet egestas.

82. Carnes Zabuli, infirmi quique in corpore ejus valentes peccare. [In Job]: Membra carnium ejus cohærentia sibi.

83. Cauda Zabuli, Antichristus, vel consuetudo peccandi, ubi et supra: Stringit caudam suam, qnasi cedrum.

84. Dormire Zabuli, est in corda reproborum requiescere. In Job: Sub umbra dormit in secreto calami.

85. Pascere Zabuli, in peccatis impiorum delectari. In Job: Huic montes herbas ferunt.

[blocks in formation]

X.

[p. 131] DE METALLIS ET ALIIS, SIVE HIS QUÆ EX EIS FIUNT.

§ I.

1. Aurum, Deus, sicut in Canticis canticorum pro Christo dicitur: Caput ejus, aurum optimum. In Apostolo: Caput autem Christi, Deus.

2. Aurum, spiritalis sensus in Scriptura divina. In psalmo: Posteriora dorsi ejus, in specie auri.

3. Aurum, Ecclesiæ fides. In psalmo: Adstitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato. 4. Aurum, sancti. In Job: Ab Aquilone aurum venit, id est, a populo gentium credentes in Christo. Et in psalmo: Et dabitur ei de auro Arabiæ.

5. Aurum, sapientia, sicut in Exodo, in ornamento sacerdotis, hoc ipsum priore in loco habere præcipitur.

6. Aurum, reprobi quique apud Deum, et apud homines electi, de quibus in Job pro Zabulo dicitur: Sternet sibi aurum quasi lutum. Et in Habacuc: Esca ejus electa.

7. Electrum, Christi Divinitas carni conjuncta. In Ezechiel: Et a lumbis ejus et supra, quasi electrum.

8. Argentum, divina Scriptura, [vel] ipsa historia Legis. In psalmo : Eloquia Domini, eloquia casta, argentum [p. 132] igne examinatum. Et in propheta contra hæreticos: Argentum meum et aurum meum tulistis, et posuistis in delubris vestris.

9. Argentum, oris confessio, sive munditia castitatis. In Exodo: Omnis qui percipit corde, offeret initia Domino, aurum, argentum et aeramentum.

10. Argentum, populus Judæorum In Hieremia: Argentum reprobum vocate eos, quia Dominus projecit eos.

11. Argentum, sermo prædicationis. In Exodo: Columnæ Tabernaculi deargentatæ esse perhibentur.

X. §. I. Titulus vix extat mutilus in alterutro codice, nec nisi in continua scriptura, intra seriem, epigraphæ vestigia latent. Nam p. 131 C incipit in medio titulo, cujus prior pars librarium nimis festinantem fugerit, ea tantum præpropere scribentem: et aliis sive his quae ex eis funt. Minime hæsit alter scriba A, sed continua penna, nullo commate spatiove vacuo irretita, absonum commisit hoc: eisdem et aliis sive his quae ex eis fiunt. Mesmianus emendavit, nec displicet impeditus græcanicis articulis titulus. 1. Cant. 5, 1; 1 Cor. x1, 3.

[blocks in formation]

12. Denarius, beatitudinis retributio. In Evangelio: Placito autem facto cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam, id est in exercitium bonæ operationis.

13. Denarii duo, duo præcepta caritatis, vel utrumque Testamentum, hoc est vetus et novum. In Evangelio: Et alio die protulit duos denarios, et dedit stabulario.

14. Drachma, id est denarius, homo ad imaginem Dei factus. In Evangelio: At quæ mulier habens drachmas decem, et perdiderit unam ex eis? Hanc mulierem Sapientiam Patris quidam intellexerunt, alii vero Ecclesiam.

15. Talentum, intelligentiæ [p. 133] donum. In Evangelio: Et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum.

16. Et in malam partem in Zacharia: Vidi iniquitatem super talentum plumbi. 17. Duo talenta, duo Testamenta Legis, sive intellectus et operatio, ubi et supra.

18. Quinque talenta, quinque libri Legis, ut quidam volunt. Alii autem quinque sensus corporis, per quos exteriora bene subministrantur, ubi et supra.

19. Decem millia talenta, operatio decem præceptorum Legis. In Evangelio: Et oblatus est ei unus qui debebat decem millia talenta.

20, 21. Vitta aurea, futura beatitudo; funis argenteus, vita præsens; ista deficiens, illa succedens. In Salomone: Antequam rumpatur funis argenteus, et recurrat vitta aurea.

21. Circuli aurei, spiritales in Scripturis circuitus intelligentiæ. In Exodo.

22. Thesaurus, Christus, sive desiderium patriæ cœlestis. In Evangelio: Simile est regnum cœlorum homini qui invenerit thesaurum in agro.

23. Thesaurus, corda sapientium. In Salomone: Thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientium.

24. [p. 134] Gazophylacium, corda sanctorum sapientium, divitiis plena. In Ezechiele. 25. Thesaurizatio, bonis operibus repositio in Deum. In Evangelio: Thesaurizate vobis thesauros in cœlo.

26. Et in malam partem, in Apostolo: Thesaurizas tibi iram in die iræ.

27. Ærugo, avaritia. In Evangelio: Nolite vobis thesaurizare thesauros in terra, ubi ærugo et tinea demolitur.

28. Crystallum, baptismus. In Apocalypsi: Flumen aquæ vivæ tanquam crystallum.

29. Crystallum, duritia peccatorum. In psalmo: Qui emittit crystallum suum sicut fru sta panis.

30. Vitrum, donum baptismi. In Apocalypsi: Et ante sedem tanquam mare vitreum perlucidum.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

31. Lampades, corda sanctorum splendida, et scientiæ lumine fulgida. In Cantica canticorum: Lampades ejus, lampades ignis atque flammarum.

32. Es, Scripturæ divinæ. In Esaia: Pro ære afferam aurum, et pro ferro argentum; et pro lignis, æs. Et in Deuteronomio, [p. 135] propter terram repromissionis, quæ est Ecclesia: Cujus lapides ferrum sunt, et de cujus montibus, id est doctoribus, æris metalla fodiuntur.

33. Æs, patientiæ fortitudo, vel sonus prædicationis, ut quidam volunt. In Exodo: Omnis qui percipit corde, afferat Domino aurum, argentum et æramentum.

34. Es, fortes Ecclesiæ, patientiæ longanimitate rigidi, sicut in Job: Lapis solutus calore in æs vertitur.

35. Item ibi pro Antichristo: Reputabit ferrum ut paleas, et æs ut lignum putridum.

36. Es, murmuratores in flagellis Dei. In propheta: Omnes isti conversi sunt mihi in scoriam argenti, et in medio fornacis æs, stamnum et plumbum.

37. Aurichalcum, apostoli vel cæteri fortes, igne tribulationis probati. In Apocalypsi: Pedes ejus sicut aurichalci, quasi in camino ardenti.

38. Stamnum, simulatio sanctitatis. In propheta: Omnes isti conversi sunt mihi in scoriam argenti, æs, stamnum et plumbum.

39. Plumbum, pondus peccati. In Zacharia : Vidi iniquitatem super talentum plumbi.

40. [p. 136] Es, vanitas vel inanitas fidei. In Apostolo: Factus sum velut æs sonans aut cymbalum tinniens.

41. Scoria, populus Judæorum, vel reprobi omnes a naturali metallo per vitium peccati separati ac projecti. In propheta: Omnes isti conversi sunt in scoriam argenti.

42. Fornax, calor tribulationis. In Salomone: Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis.

43. Et alia parte, fornax, supplicia peccatorum.

44. Ferrum, fortes quique in Ecclesia. In Job: Ferrum de terra tolletur. Et in Deuteronomio: Cujus lapides ferrum sunt. Item ibi pro Ecclesia: Ferrum et æs calceamentum ejus. 45. Ferrum, tribulatio vitæ præsentis. In Psalmo: Ferrum pertransivit animam ejus. 46. Ferrum, acumen mentis. In Salomone: Ferrum ferro exacuetur, et homo exacuet faciem [amici sui].

47. Ferrum, sermo increpationis. In Deuteronomio: Si quis abierit cum amico suo simpliciter in silvam ad ligna cædenda, et ferrum de manu ejus exierit, et amicum ejus occiderit. 48. [p. 137] Ferrum, insidiæ amici. In Salomone: Sicut ferrum, æruginat malitia illius.

[blocks in formation]
« السابقةمتابعة »