صور الصفحة
PDF
[graphic][ocr errors][graphic][graphic][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

CIRCUM PATRIS ET FRATRUM SEPULCRA

ANTENIC/ENI TESTES

TRIBUS AUCTI VOLUMINIBU S

SOLATIO, SPEI ET VICTORIAE SINT
ANNO QUINQUAGESIMO

REPAR. MON. SOLESMORUM

TER

VI MILITARl EXPULSIS

DEO

EXCUBIAS AGENTIBUS

[merged small][graphic]

PROLEGOMENA

Arduum visum est nonnullis amicis, veterum etiam litterarum studiosissimis, consilium nostrum colligendi ex aevo antenicamo nova analecta, christianae eruditioni proflcua, quibus haud pauciores quam tres integri tomi conderentur. Ecce illos 1ibi, nec te persuasum habeto omnia exhauriri, aut ita obrui aurifodinam, quin alii thesauri lateant, identidem investigaturis reperiendi. Etenim adeo ferax et inexhaustus est campus nostrarum antiquitatum, ut vel postquam tribus hisce voluminibus colophonem apponi oportuit, ab horum prooemiorum tabella haud manum subducturi simus, quin nova subinde et inexspectata, quasi altero germine fruticante, sub pedibus crescere et pullulare videantur.

Nam sicut in ruderibus veterum oppidorum humus effbssa exciet diam in lucem, non solum numismata, gemmas, minora cujusvis pretii xstp?').(a, sed vasta sepulcreta, villas et castra, immo qualia exsurgunt in Oriente, urbes et imperia ab incunabulis rediviva: ita bibliothecarum quoque foruli et plutei, ipsi tumuli, ossibusque circumvoluta papyra, ereptie quasi ab orco membranse, de ambustis ne loquar Herculanensium voluminibus, ea omnia quotidie animos urgent et acuunt, ut prseter anecdota ug zv/ov obvia, novae etiam inveniantur et recenseantur scriptorum familiae, ac propemodum tribus et gentes: id quod ego uuper pro viribus aggressus, e tenebris erui trecentos circiter ecclesiae grsecae melodos, quorum gestio historiam priua adumbrare quam schedas meas volaticas pulvis aut tineae pessumdederint.

Anal. II, a.

CaHerum etiam quum minuta tantummodo et mutila segmenta veterura patrum repente prodeunt, ea negligere aut parvi facere piaculum est. Quemadmodum enim rei antiquari® alumnos juvat vel trunca numismata colligere, et hiulca servare epigrammata, lacunis horrida aut soloecis deturpata, parvi oestimanda, nisi quod temporis notam, sermonis indolem, qualiacumque vetustatis lineamenta proe se ferant: ita et potiori jure vel minima oevi anteniceeni vestigia oscular.da sunt, quantumvis ad nos usque e sterquilinio scholiastarum et cum fueda incomptorum codicum rubigine transmittantur.

Quod vero spectat ad haec antcnicoena Anecdota, quum singuli scriptores suo quisque loco abunde aut satis declarentur, superest ut in his prooemiis, arcto limite circumscriptis, summa potius cacumina rerum cito cursu et levi tactu emetiar. Placet euim vero, novissima hacce tempestate, inter viros Anglicos, Germanicos, Slavos et nostrates, opus de primceva Ecclesue litteratura fervere, crebrescere studia, soevire controversias; aut novos condi libros aut veteres renovari; immo quae antiquata et conclamata videbantur, redintegrari ac jure postliminii restitui. Nec desunt acriter litigantes, quorum inter consertas manus ne digitum quidem inserere volumus. Sedeant alii, judices et arbitri, quales fuere nostri Maurini, quorum tempus nondum sententias fregit aut arrosit auctoritatem; neque in orbe eruditorum, post unum alterumve soeculum, adeo subvertitur rerum facies, ut quoe majores nostri coluerunt, incendantur, aut quoe cremaverunt, adorari oporteat. Per me ergo licet, juniores et acriores in aciem concurrant, vexilla ventilent, gladios constringant, nec vulnera reformident. Seniorem me umbratilia decent, nec juvat strepitu vexare veterum cineres. Pacis monasticoe alumnus, irenica de antenicoenis testibus argumenta prosequar, puta de horum testium numero et copia, de dicendi indole, de biblico studio, de ethica et allegorica methodo; quibus proelibatis, de horum Anecdotorum serie et supellectile brevius edisseram.

PARS PRIMA

DE ANTENICAENIS PATRIBUS.
I.

Undecim ad summum testes antenicoenos numero computavit nuper doctus magister parisiensis, quos tam copia quam pondere exiguos habuit. Quorum tamen opera, in parisiensi quam dicunt Patrologia, haud pauciores quam quinquc et viginti tomos implerit pondorosos. Totidem protulit,

« السابقةمتابعة »