صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Goldschmidt 8-8-44 50676

SOLESMENSIBUS

MEIS

EX ABBATIA MATRE S. PETRI

TER

VI MILITARI EXPULSIS

DEO

EXCUBIAS AGENTIBUS

CIRCUM PATRIS ET FRATRUM SEPULCRA

ANTENICENI TESTES

TRIBUS AUCTI VOLUMINIBUS

SOLATIO, SPEI ET VICTORIAE SINT

ANNO QUINQUAGESIMO

REPAR. MON. SOLESMORUM

PROLEGOMENA.

Arduum visum est nonnullis amicis, veterum etiam litterarum studio

sissimis, consilium nostrum colligendi ex ævo antenicæno nova analecta, christianæ eruditioni proficua, quibus haud pauciores quam tres integri tomi conderentur. Ecce illos tibi, nec te persuasum habeto omnia exhauriri, aut ita obrui aurifodinam, quin alii thesauri lateant, identidem investigaturis reperiendi. Etenim adeo ferax et inexhaustus est campus nostrarum antiquitatum, ut vel postquam tribus hisce voluminibus colophonem apponi oportuit, ab horum prooemiorum tabella haud manum subducturi simus, quin nova subinde et inexspectata, quasi altero germine fruticante, sub pedibus crescere et pullulare videantur.

Nam sicut in ruderibus veterum oppidorum humus effossa exciet diam in lucem, non solum numismata, gemmas, minora cujusvis pretii xua, sed vasta sepulcreta, villas et castra, immo qualia exsurgunt in Oriente, urbes et imperia ab incunabulis rediviva: ita bibliothecarum quoque foruli et plutei, ipsi tumuli, ossibusque circumvoluta papyra, ereptæ quasi ab orco membranæ, de ambustis ne loquar Herculanensium voluminibus, ea omnia quotidie animos urgent et acuunt, ut præter anecdota s tuyov obvia, novæ etiam inveniantur et recenseantur scriptorum familiæ, ac propemodum tribus et gentes: id quod ego nuper pro viribus aggressus, e tenebris erui trecentos circiter ecclesiæ græcæ melodos, quorum gestio historiam prius adumbrare quam schedas meas volaticas pulvis aut tineæ pessumdederint. Anal. II, a.

Cæterum etiam quum minuta tantummodo et mutila segmenta veterum patrum repente prodeunt, ea negligere aut parvi facere piaculum est. Quemadmodum enim rei antiquariæ alumnos juvat vel trunca numismata colligere, et hiulca servare epigrammata, lacunis horrida aut solocis deturpata, parvi æstimanda, nisi quod temporis notam, sermonis indolem, qualiacumque vetustatis lineamenta præ se ferant: ita et potiori jure vel minima ævi antenicæni vestigia osculanda sunt, quantumvis ad nos usque e sterquilinio scholiastarum et cum fæda incomptorum codicum rubigine transmittantur.

Quod vero spectat ad haec antenicæna Anecdota, quum singuli scriptores suo quisque loco abunde aut satis declarentur, superest ut in his proœmiis, arcto limite circumscriptis, summa potius cacumina rerum cito cursu et levi tactu emetiar. Placet enim vero, novissima hacce tempestate, inter viros Anglicos, Germanicos, Slavos et nostrates, opus de primæva Ecclesiæ litteratura fervere, crebrescere studia, sævire controversias; aut novos condi libros aut veteres renovari; immo quæ antiquata et conclamata videbantur, redintegrari ac jure postliminii restitui. Nec desunt acriter litigantes, quorum inter consertas manus ne digitum quidem inserère volumus. Sedeant alii, judices et arbitri, quales fuere nostri Maurini, quorum tempus nondum sententias fregit aut arrosit auctoritatem; neque in orbe eruditorum, post unum alterumve sæculum, adeo subvertitur rerum facies, ut quæ majores nostri coluerunt, incendantur, aut quæ cremaverunt, adorari oporteat. Per me ergo licet, juniores et acriores in aciem concurrant, vexilla ventilent, gladios constringant, nec vulnera reformident. Seniorem me umbratilia decent, nec juvat strepitu vexare veterum cineres. Pacis monastica alumnus, irenica de antenicænis testibus argumenta prosequar, puta de horum testium numero et copia, de dicendi indole, de biblico studio, de ethica et allegorica methodo; quibus prælibatis, de horum Anecdotorum serie et supellectile brevius edisseram.

PARS PRIMA

DE ANTENICAENIS PATRIBUS.

I.

Undecim ad summum testes antenicænos numero computavit nuper doctus magister parisiensis, quos tam copia quam pondere exiguos habuit. Quorum tamen opera, in parisiensi quam dicunt Patrologia, haud pauciores quam quinque et viginti tomos implent ponderosos. Totidem protulit,

« السابقةمتابعة »