صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

est ex Maria, quod sit homo assumptus a Deo, qui adjunctus fuerit ei, et quod ipse sit duae species perfectae in unione, sciat se esse extraneum a spe in Deo.

VII. Et dixit etiam: Neque dixerunt quod ille qui est de coelo, habitaverit in homine qui est in terra: sed dixerunt quod Adam secundus, qui est de coelo, est Verbum incarnatum ex Maria, et quod ipse constituit nos de familia coeli ab ea parte qua ipse est de cœlo, in similitudinem eius; et nos qui sumus de terra, vocati sumus ad consortium Filii Dei, qui consociavit nos super crucem, in morte necessaria pro homine.

VIII. fol. 9. Et dixit etiam: Et sit etiam anathema qui non dicit, quod corpus Salvatoris nostri sit ex Maria, et qui dicit quod ipsum est de coelo, et quod sit increatum natura sua...

IX. Ibid. Et dixit in sua epistola ad Dionysium: Confitemur creatum [italice il creato] per unionem creatoris, quando se conjunxit in naturam unam existentem permanentem ab utraque parte..

X. Ibid. Et dixit Bulis, patriarcha Romæ, in epistola sua ad omnes episcopos, qui in quocumque loco sint.

Ego credo in laudabilem adorandamque Trinitatem, quod sit divinitas una, substantia una, nempe Pater, Filius et Spiritus sanctus. Et credo in descensionem de coelis, et in incarnationem ex Maria Virgine, et apparitionem Dei Verbi ab ipsa, Salvatoris nostri lesu Christi, et conversationem ejus inter gentes, ipso manente Deo et homine etiam...

XI. fol. 9. verso. Et ipsius est Dissertatio de unitate Christi: Quando dixit: « Clarificavit me, " vox de corpore erat, et clarificatione hac clarificatum est corpus; proinde dicimus quod venit super ipsum totum, quia ipse est unus totus...

XII. fol. 10 verso. Et dixit sanctus Bulides, patriarcha Romae in epistola ad Sevirianum, sanclum episcopum Galliæ 1).

Et ipse est ille qui aedificavit corpus suum in ventre Virginis, neque ullus fuit ei socius in creatione corporis ejus, sed ipse solus illud creavit. Confitemur insuper quod in omnibus quae fecit humanitas, non est ab ipso separata Divinitas, neque per parvum temporis momentum. Et confitemur quod quando venit Salvator noster de coelis, et descendit in ventrem beatae Virgi

1) Quid, si ex anachronismo facili apud hos Arabas, id referatur ad Severianum episcopum Gabalorum ?

nis, conjunxit divinitatem humanitati per unitatem; et postquam divinitas unita est cum humanitate, post illam unionem, in nulla re in operationibus, separatae ambae fuerunt. Ambae enim inseparabiles sunt. Et quemadmodum divinitati non est principium, ita, post ejus resurrectionem a mortuis, humanitati ejus non est finis. Bibit lac de muliere, et divinitas et humanitas erant quid unum unitum. Ne cogites quod dum ivit Verbum in Iordanem ut baptizaretur a loanne, obtinuerit principium divinitatis suae, quando egressa est vox Patris de coelis, quam Ioannes audivit.. Non ita: sed quando descendit in ventrem Virginis Mariae, corpus factum est quid unum cum divinitate. Divinitas consociata est humanitati per humanitatem unicam, sine mutatione, neque divisione. Non adest separatio divinitatis ab humanitate. Dum ipse fuit in cruce, divinitas non separata est ab humanitate sua, neque momento ictus oculi. Dum ille erat in sepulcro, divinitas non est separata ab humanitate sua. Ascendit ad coelos cum corpore quod acceperat de Maria Virgine. Et sedit ad dexteram boni Patris sui. Ita est rectitudo fidei, et illos qui ita non credunt, Ecclesia catholica expellit foras, immo Deus qui eos creavit, anathematizat.

XIII. fol. 63. Anathemata `quae protulit Bulidus archiepiscopus Romae, ex iis de quibus testatur Timotheus (Aelurus?) in suo libro:

Sit anathema, qui dicit quod corpus Salvatoris nostri non sit de Maria, sed de coelo; et quod ipsum non sit simile aliis creaturis...

XIV. Ibid. Et ille qui introducit etiam divinitatem et affert laudem diversam a vocibus Seraphinorum dicentium: Sanctus etc.

XV. Ibid. De anathematibus quae protulit archiepiscopus Romae, causa fidei, ex iis quae scripsit Cyrillus ad Reges ad probandum quod Christus sit Deus. 2)

Nos credimus Verbum mansisse sine ulla mutatione. Ipse est vere Filius Dei per generationem aeternam a Deo, et factus est etiam filius hominis per generationem a Maria Virgine, et ipse est unus unicus. Ipse est unus solus. Ipse est Deus perfectus, consubstantialis Patri suo divinitate, et ipse est homo passibilis, qui talis est ob generationem a Virgine, et ipse est consubstantialis homini ob corpus.

2) Que licet ἄχρονα οι ανεπίγραφα, eidem Hippolyto videntur tribui. Cæterum cf. fragmentą adversus Beronem Patrol. X, 829-863.

Hactenus cod. arabicus CXXI. Vix, opinor, quisquam monendus est praecavere ab illa farragine Eutychiana; et quamvis rectae doctrinae nonnulli emicent igniculi, quibus arguere liceret saniora veri Hippolyti ad Orientales pervenisse, palam est pleraque audacter esse depravata. Praeterquam quod Arabum lingua, licet cunctarum orientalium flexibilior, male et confuse significat praecipua rerum theologicarum vocabula, qualia sunt natura, essentia, substantia, forma, species, subjectum, adde quod haec a Graecis ad Syros, a Syris ad Arabas, et identidem ter quaterque per manus haereticas transierunt: inde est quod inter fontes orientales, arabici de theologia Patrum pessime audiunt. Et ad Hippolytum quod spectat, fieri potuit ut oplodoćtata sensim perverterentur in quaeque Iacobitarum sophism ata, usque ad insana monothelismi consectaria. Spem foveo, fore ut nemo, vel inter Germanos, spuria illa obtendat, ut duo gravissima crimina, nuper in Hippolytum impacta, confirmentur: scilicet, tum eum esse tav piλoooqovμévov conditorem, id quod a caeteris et certis S. doctoris operibus abhorret; tum eumdem in schisma Novatiani incidisse, de quo usque ad saeculum quintum Novatiani triumphum egissent, dum siluere cum tota antiquitate. Ac laetor apud nostrates Gallos has calumnias nunquam invaluisse, dum caeteri Germani, Belgae et Itali, immo Romani, faciliores criminibus aures praebuerunt.

Etiam hanc picem incaute videtur tetigisse doctissimus Hanneberg, dum canones Hyppolyto ascriptos arabice vulgaret. Cui summopere placuisset nomen Hypolyti seu Abulidis aut Bulidis invenisse praefixum in cod. CIII duobus canonibus qui addendi videntur caeteris XXXVIII, quos publici juris fecit eximius antistes, et sic se latine, eodem Ugolini interprete, habent:

I. fol. 161 verso. Et dictum secundum est dictum Abulids, cujus canones recepti

sunt:

Baptizandi, aut sunt parvuli, aut adulti. Si fuerint parvuli, et timor adsit de recenter nato antequam adimpleantur quadraginta dies, adducatur in ecclesiam cum muliere, qui illum custodiat, et baptizetur, etiamsi hoc sit hora vel etiam minus ante mortem. Hoc vero fiat, ne infans procul ejus evadat a regno Dei, propter defectum generationis secundæ, nempe aquæ et Spiritus. Nam infantis baptismus ob nullam aliam causam protrahitur ultra quadragesimum diem, nisi ut mater eius a san

JULIUS AFRICANUS.

guine purificetur. Si vero moriatur, quod Deus avertat, ante baptismum, aqua illum lavent, mundoque lavacro abluant, linteoque novo involvatur, et vestibus aliis ab illis in quas peperit illum mater, fiantque preces super eum. Si vero fuerint adulti, balneum ingrediantur feria V, jejunent feria VI, et baptizentur in Sabbato.

II. fol. 162 verso. ABULIDS. Si supervenerit mulieri fluxus menstrualis, protrahat (baptismum) usque dum purificetur. (Cf. Can. S. Hipp. p. 73, 74, 75, quae non inter se, neque cum nostris plene cohærent. Nescio ubi reperiatur, quod sancitur de puello ante baptismum mortuo).

De poenitentia regis Manasse, t. II,

De apparitione Moysis et Eliae cum Domino in monte, t. II, p. 292, IV, p. 71, 337. p. 292.

SANCTUS CYPRIANUS.

Ex epistola ad Fidum græce t. II. p. 289.

[blocks in formation]
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

In Proverbia, p. 523.

Accedit Eusebius de Canticis cantico

rum, p. 529.

Origenes in Isaiam, p. 538.

In Jeremiam, p. 539.

In Ezechielem, p. 541.

In Danielem, p. 550.
Excursus in Hexapla, p. 551.
Selecta Hexaplorum scholia
1. in Genesim, p. 555.
2. in Exodum, p. 556.
3. in Leviticum, ibid.
4. in Jobum, p. 556 - 557.
5. in psalmos, p. 557 - 560.

6. in prophetas minores, p. 561-566.
7. in Ezechiel, p 567-578.
Dictum de Baptimo t. IV, p. 80, 345.
Miscellanea Origenis latina, p. 579.
Scholia ejusdem apud Danielem Barba-
rum, Antonium Agellium, Balthasar Corde-
rium, p. 580-582.

Origenis symbolum, p. 582-588. Series XXV tomorum Origenis in Ezechielem, p. 588.

Cum ad singula magni Origenis Anecdota fuse, immo prolixe pro rerum gravitate et tanti nominis fama disserui, mihi otium et silentium nunc feci, sed testari laetor non invenisse me, in tam longo eiusdem commercio, quidquam quod non possim, et praeter quidem meam exspectationem et formidinem, inoffensis cujuscumque auribus et oculis committere.

Neque in pejora offendimus, dum Eusebio al latus magistri locum fecimus amplissimum, ob manifestum utriusque vinculum in psalmis exponendis. Diu timui, ne actum agerem, cum jam ejusdem argumenti spissos commentarios Montefalconius et Maius cumulaverunt. Formidinem Cyrillus Alexandrinus sustulit, quum semel et iterum diserte me docuit duplicem extitisse, priorem et posteriorem, Eusebii in psalmos editionem, cf. t. III, p. 631.

Sed alia superest molestia, ne videar in Origene nimiam deprehendisse Philonis

aemulationem, quamvis discrimen inter utrumque p. 205, 206, satis notaverim. Sane Philonis theologia tota ruit in profanam philosophiam, Trias ejus est mere platonica, yes vix personae capax, systema gnosticum et allegoricum nec naturae nec rationis humanae fines transgreditur; dum Origenes de Trinitate orthodoxus apud nos est, de Verbo vere theologus, etiam de affectata gnosi gravior quam Clemens, et in allegoriis priscos magis refert (quantumvis aliter pronuntietur) quam proprio indulget ingenio.

Praeterea illud admirationem movet, quod, quum Hexapla, maxime apud Syros, multa celebritate et usu perpetuo fuerint Orientalibus commendata, ab iisdem caetera Origenis opera sunt perpetuo silentio sepulta. Nec causae satis est erroris suspicio, quum haereticorum scriptis passim Oriens faveat. Vix rumor irrepsit servari apud Armenos commentarium in Cantica canticorum, opus sane Adamantii insigne, nisi sit Hieronymi aut Rufini compendium armenice versum. Utinam aliqua Origenis lux ab Oriente erumpat!

[blocks in formation]

In annuntiationem Deiparae, p. 122, brevis illa sententia, Thaumaturgo digna 377.

De baptismo Christi, p. 127, 386. Duo fragmenta, partim ex tractatu ad Gaïnam, alias ad Tatianum, de anima,

et quae, si nova non est, innovari eo ma-
gis meretur, quod fortasse ignotum Gre-
gorii et apologeticum contra Ethnicos no-
bis opus detegit.

Ἐκ τοῦ εἰς τό· οὐδὲν εἴδωλον ἐν κόσμῳ.
Ex sermone, quod nullum est in mundo idolum.

Ἡ μὲν εἰς Θεὸν τὸν ὄντως ὄντα τιμὴ πάντως που καὶ αὐτοῦ τοῦ τιμῶντός ἐστιν τιμή· ἡ δὲ εἰς τὸν οὐκ ὄντα θεὸν τιμὴ ἐξ ἐναντίας αὐτοῦ τιμῶντός ἐστιν ἀτιμία.

SANCTUS DIONYSIUS ALEXANDRINUS.

In Cantica canticorum, t. III, p. 597. Interrogationes et responsa, p. 598. Epistola ad Novatum syriace uti sequentia, t. IV, p. 169, 413.

Cultus erga Deum vere existentem eum ipsum honorat qui cultum praestat: com lere autem Deum qui non est, ipsi colenti vituperium est. Cod. Coillin. 279 f. 154.

Epistola ad Dionysium et Stephanum, p. 170, 413.

Epistola ad S. Stephanum PP, Roma num, p. 171, 416.

Epistola ad S. Sixtum, p. 172, 416.
Testimonium de scriptis Dionysii A-

reopagitae, p. XXVI.

menice (uti sequentia duo) p. 176, 178, 417, 419.

De resurrectione et divinitate Christi,

Ex confutatione Pauli Samosateni, p. p. 180, 420.

173, 415.

Tria excerpta ex epistola ad Paulum Samosatenum, p. 174, 416.

Sententia, p. 181, 422.

Aliæ sententiæ, ibid.

Synodus antiochena adversus Paulum Samosatenum, p. 183, 429.

Ex confutatione Pauli Samosateni, arSymbola quoque tenuia, sed nova, ut opinor, afferimus Dionysio, cujus græca tam jejune alibi proposuimus. Nos vero fugit quænam sit epistola secunda mox mememorata, nisi forte sit secunda Heortastica, cujus quarta ex parallelis Damasceni occurrit in Patrol. X col. 1342. Sed quot auctaria non accedent, si non frustra paulo inferius Areopagitica sollicitaverimus?

Ι Ἐκ τοῦ περὶ φύσεως

Ex libro de natura.

Φύσει, κατὰ τὴν πρώτην τάξιν, ἔστιν

Ex natura, juxta priorem ordinem, πρεσβύτερος και πρόγονος ὁ τεχνίτης τῶν opifex antiquior et natu major est quam TEXVITEUCHÉVOY. Cod. Coslin. f. 148.

opera confecta.

Η Ἐκ τῆς β' ἐπιστολῆς.
Ex secunda epistola.

[blocks in formation]

Fragmenta novem, dogmatica, ex to- scripto, tom. IV, p. 193, 430.

mo encyclico, a ducentis episcopis sub

S. MALCHION, PRESBYTER ANTIOCHENUS.

Ex dialogo cum Paulo Samolateno t. III, p. 600.

[blocks in formation]
« السابقةمتابعة »