صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني
[blocks in formation]

Nemo nostra non dividet vota, ut ab homine solerti et strenuo, variis linguis ornato, absolvatur novum opus de vita et scriptis S. Methodii. Quantæ id operæ pretium esset, palam fit ex omnibus quæ intra angustos fines nostros, græce, syriace, armenice, slavice, latine congessimus: ac nisi extremo limite amplissimi tomi tertii coarctati fuissemus, libenter dimidiam partem juvisset restituere librorum de Resurrectione et libero Arbitrio, de quibus tantum ingratas, spissas et obscuras varietates cumulavimus.

S. PAMPHILUS.

Scholium de psalmis, t. III, 469. Recensio juxta Hexapla minorum prophetarum, p. 560.

S. EUSTHATIUS ANTIOCHENUS.

Ex tractatu de Tentationibus, t. IV,

P 210, 441.

Ex homilia quadam, ibid.

Ex epistola Ad Alexandrum Alexandrinum, p. 211, 442.

Recensio Hexaplaris prophetae Ezechielis, p. 567, collatis cum Eusebio curis, ex codice abbatis Apollinaris.

Super Verbum Caro factum est, ibid.
Ex tractatu adversus Photinum, ibid.
In ps. XCII, p. 212, 443.

Tria fragmenta dogmatica, ibid. Scholia tria in Proverbia, ut infra. Agedum, quandoquidem inter Patres Antenicænos Orientales placuit collocare hunc sanctum patriarcham, qui adversus Arianos calces et pugnos exeruit, schedas iterum nostras excutiamus, ut tria addamus fragmenta ex cod. Reginensi 77, inclyto interprete David Hoeschelio. Quorum plura accedunt ad insignem Fusthatii sermonem super hoc: Deus creavit me initium viarum etc. a Theodoreto cum magno plausu recitatum, in quo fabula de Verbi in creatione generatione temporali funditus evertitur. Prov. III v. 13-15. Maxápics av≈pwπες 1) ὃς εὗρε σοφίαν, καὶ θνητὸς ὃς εἶδε φρόνημα. Κρείσσον γὰρ αὐτὴν ἐμπορεύεσθαι ἢ χρυσίου καὶ ἀργυρίου θησαυρούς. Τιμιωτέρα δὲ ἐστιν λίθων πολυτελῶν· οὐκ ἀντιτάξεται αὐτῇ οὐδὲν πονηρόν· εὐγνωστός ἐστι πᾶσι τοῖς ἐγγίζοισιν αὐτῇ· πᾶν δὲ τίμιον οὐκ ἄξιον αὐτῆς ἐστι.

Σοφίαν ἐνταῦθα τὸν Χριστὸν λέγει, δικ γράφων τὴν αἰσθητὴν αὐτῆς εἰκόνα, καὶ

Beatus vir qui invenit sapientiam, et mortalis homo qui prudentiam intellexit. Prastat enim ipsam sapientiam mercari præ auri atque argenti thesauris. Nam pretiosior est lapidibus exquisitis. Non apponitur illi quidquam malum; cognitu facilis est appropinquantibus illi. Quodcumque pretiosum non illa dignum est.

Sapientiam hoc loco Christum dicit, describens ejus imaginem, prudentiam quæ

1) Reg. 77 p. 144. De codice et interprete cf. Anal. III, p. 523. Versionem leviter temperamus

quam ab ore magistri plus minus perfunctorie discipulus, uti suo loco notavimus, recepit.

τὴν ὁρατὴν φρόνησιν· τήν τε ἐμπορίαν αὐτῆς [πρὸς πάντων ἀσπαστέαν σημαίνων, καὶ ὡς οὐδὲν αὐτῇ κακίας εἶδος ἢ πανουργίας ἀντιτασσόμενον ἰσχύει· τοῖς δὲ ἐρῶσιν αὐτῆς πρόδηλον γνώρισμα παριστῶν, ἐκβόα μετ ̓ εὐφημίας· Εὐγνωστός ἐστι πᾶσι, καὶ πᾶν δὲ τίμιον οὐκ ἄξιον αὐτῆς.

Prov. VIII, 22. Κύριος έκτισε με άρ χὴν ὁδῶν αὐτοῦ εἰς ἔργα αὐτοῦ. 1)

Αρχὴ γὰρ τῶν καλλίστων ὁδῶν τῆς δια καιοσύνης γεγένηται ἡμῖν ὁ ἄνθρωπος τοῦ Χριστοῦ τοῖς κρείττοσι τῶν ἐπιτηδευμάτων προσαγὼν ἡμᾶς σεμνοπρεπώς προσαρμόττει τῷ πνεύματι ξεναγὴ εἰς τὸν παράδεισον· εἰς τὴν οἰκείαν ἀποκαθιστήσει νομήν. Διὸ καὶ ὁ Χριστὸς ἔλεγεν· Ἐγώ εἰμι ἡ ὁδὸς καὶ ἡ ἀλήθεια καὶ ἡ ζωή. Τῷ μὲν ὀνόματι οὖν τῆς ὁδοῦ καὶ κατὰ ἄνθρωπον δηλοῖ περιβολήν, ὅπερ ἔστι τῶν σωματικῶν καὶ τῶν ὁρατῶν· γῆς γὰρ τι μόριον ἡ ὁδός καὶ αἰσθητὸν ἐδάφιον κατέστησε τὸ δὲ ὄνομα τῆς ἀληθεί ας τῆς ζωῆς τὴν τοῦ Πατρὸς φύσιν· ἡ γὰρ αλήθεια πραγμά τι νοητόν, οὔτε ἔμμασιν, οὔτε ἀφῇ ὑποπίπτον.

Cap. XVI. 32. Κρείσσων ἀνὴρ μακρόθυ μες ἰσχυροῦ, ὁ δὲ κρατῶν ὀργῆς κρείσσων καταλαμβανομένου πόλιν. 2)

Ὁ μὲν γὰρ στρατηγὸς πόλιν ἅπαξ ἑλων, ὡς ἠβουλήση, διέθηκεν· ὁ δέ γε τῶν παθῶν ἡνίοχος ὑποτάττει, ταῦτα ἐφ ̓ ὅσον ἐστὶν ἐν τῇ ζωῇ· ὁ γὰρ ἐμφύλιος παντως τοῦ ἔξωθεν ἐστὶ, χαλεπώτερος, ως ό γε πορθήσας ἀπέμερίμνησε· ὁ δὲ πρὸς ἄπαυστον ἐχθρὸν ἀγωνίζεται. Μέγα τοίνυν κατόρθωμα, τὸ κρατεῖν

in sensum et oculos cadit, et mercaturam ejus præ omnibus rebus amplectendam ostendens, nec ullam malitiæ aut versutiae formam id genus opponendo quidquam virium habere: amatoribus autem ejusdem evidens signum ob oculos ponens, exclamat cum præconio: Probe com gnita est omnibus, ac quævis res pretiosa ad eam comparata nihil est. »

Cap. VIII, 23. Dominus creavit me principium viarum suarum.

Principium enim pulcherrimum viarum justitiae factus est nobis homo - Chri stus, qui præstantia actionum adducendo nos, decenti gravitate adjungit Spiritui, et tamquam hospites in paradisum ducit, et ad proprium restituit pabulum. Ideo etiam Christus dixit: « Ego sum via et veritas et vita. » Per nomen igitur «viæ» ostendit secundum hominem amictum, quod est rerum corporearum et visibilium. Terræ enim quædam pars est via, et pa vimentum in sensus occurrit. Nomen vero «veritatis et vitæ » Patris naturam signifcat, nam veritas res est mente comprehendenda, neque oculis neque tactui subjicitur.

Cap. XVI, 31. Constantior est vir longanimis forti, et is qui vincit iram melior est occupante urbem.

Dux exercitus, capta urbe semel dumtaxat, cum ea pro arbitrio agit. Qui vero moderatur animi affectiones, instar aurigæ, eas sibi subiicit quamdiu vivit. Bellum enim intestinum externo prorsus est difcilius. Ut ille urbem depopulans ac devastans, omni liberatur cura et sollicitudine; hic vero adversus hostem irreconciliabilem luctatur. Praeclarum igitur fa

1) Cod. id. p. 232. Hoeschelius legit άνθρωπος χριστὸς, id quod etiam syriace tanet fragmentum IX in tomo 1V, e. 443, cum hoc loco

græco prorsus componendum. - Circa medium cod. habet δηλοῦν... ἀοράτων. 2) Cod. id. p. 456.

ὀργῆς, καὶ μέγα στρατήγημα κατα τοῦ cinus, domare iram, et imperium magnum πνεύματος τῆς ὀργῆς.

SANCTUS SERAPION.

Ex homilia de Virginitate, p. 214, 443.
Ex epistola ad confessores p. 214, 444.
Aliud fragmentum, ibid.

premere aestum irae.

Ex epistola XXIII, infra.
Adversus Montanistas, infra.

Rursus, quoniam cuvepy nostro Paulino placuit Patribus Antenicenis nonnullos addere vel incertae aetatis, vel synodo superstites, neque nos a S. Serapione recedemus ασύμβελει; quæ si raris antiochenæ ecclesiæ testimoniis et quidem secundi saeculi, haec pauca non jure accensentur, saltem augeant modicum quem habemus tractatum Serapionis Tmuitensis, in confessione nicaena inclyti. Caeterum pauca nostra in primo quidem loco pertinere possunt ad seniorem Serapionem, qui multas litteras, teste Eusebio, scripsit; in secundo autem loco, si de Manete agitur, cogitare lubet de juniore Serapione, qui calamum strinxit adversus Manichaeos, in cujus eleganti libello, a nobis fortasse serius retractando, hæc nostra desiderantur. Sed si compendium M spectat ad Montanum, veterem iterum Serapionem Antiochenum comminisci jubemur.

1. Τοῦ ἁγίου Σεραπίωνος

ἐκ τῆς κγ' ἐπιστολῆς.

Οὐδέποτε αἵρεσις τὴν ἐκκλησίαν ἐνίκη σιν, ἀλλ' ἀεὶ μαίνεται, καὶ κατ' ὀλίγον προελθοῦσα, εὐθέως λύεται.

ΙΙ. Τοῦ ἁγίου Σεραπίωνος ἐκ τῆς κατὰ Μ. πραγματείας. Φήσωμεν οὖν ἡμεῖς οὐκ ἄργους εἶναι τοὺς ἀποστόλους τοῦ Θεῖν, ἀλλὰ ποιήματα καὶ πλάσματα· οὐ γὰρ ὡς ἀπὸ ῥίζες καρπὸν προσηνέχθησαν, ἀλλ' ὡς ἀπὸ κτίστου καὶ ποιητοῦ κτίσματα καὶ ποιήματα και γεγένηνται ὑπὸ τοῦ πεποιηκότος· γενητοὶ γὰρ ἐκ τοῦ γενητοῦ, ποτε οὐκ ὄντες, ὕστεροι δὲ πεποιημένοι.

Sancti Serapionis

ex vigesima tertia epistola.

Haeresis nunquam Ecclesiae praevaluit; verum interim furit, et paulo progressa, statim dissipatur.

Sancti Serapionis

ex tractatu adversus M. Asseramus ergo non esse operis vacuos apostolos Dei, sed opera esse et figmenta. Non jam velut a radice fructum perceperunt, sed tamquam a creatore et factore creati sunt, et ab opifice facti. Geniti sunt ex verbo genito, et quum non essent, postea facti fuere. Coislin. f. 139.

Hisce testibus Antenicaenis accedunt in tomum IV ex codd. orientalibus Concilia tria, Ancyranum, Neocaesariense et Nicaenum, cujus acta coptice in Spicilegii Solesm. tomo I adservantur.

EPIMETRUM.

Quae apocryphorum malo nomine mactantur, ab hisce tomis primum exsulare jussi, aegre tantum paucis ob raritatem huc illuc introductis. Sed

quaenam aetate nostra foedius olent, quam Areopagitica? Verum eximius Guveρyos Paulinus, quum forte fortuna, sed serius, incidisset in testimonium veluti Dionysii Alexandrini de Areopagita (cf. t. IV, XXIII), vehemens illi incessit desiderium lubrica tentandi Dyonisiaca. Concessi appendicem, immo suasi recoquere trenodiam ad Timotheum de obitu Petri et Pauli, passim in omnibus quondam linguis, sed a pluribus saeculis nullibi ) circumlatam. Et quæ ad calcem gazarum orientalium caute reliquerat, audax, quidni imprudens, ut hederam in postibus, fronti suorum latinorum et prooemiorum suspendit. A quo ille exorsus est, in eo finem imponam, et eo brevius quod in tomo V, si Deus dederit, idem saxum revolvam.

Interim de naeniis ad Timotheum uti et de caeteris Areopagitae epistolis silebo: nam memini me aegre ferre epistolam quam detexi Dionysii Alexandrini ad Cononem, sat inepte fuisse areopagitico epistolio ad Demophilum insertam; sed graviora et sublimiora opera maxime de divinis nominibus suspicio.

Multorum mitto ridicula commenta, cuncta opera nempe orta fuisse cum Hilduino vel paulo ante. Areopagitam in Gregorio M. Dodwellus detexit; in Petro Cnapheo Michael Lequienius; in Synesio, Lacrozeus; in Appollinari, Caveus; in Timotheo apollinarista, Stillingflectus; Bruckerus, in Theophilo Alexandrino; in Didymo et aliis alii. De quibus singulis recte dictum est: nutat quaquaversum et rimas agit insolens haec opinatio, sed retro pulsa inglorio gressu controversia, haud procul a saeculo IV se tuto sistere contendit. Etenim hic quasi in castro omnium haereticorum circumvallata, vix non patibulo Areopagitam affixit, dum in ejus libris rimatur Arii, Nestorii, Eutychetis, Apollinaris, aliorum manifesta semina et apertas blasphemias. Ultimus autem qui cum theologico apparatu Areopagitae vindicias susceperit, Bernardus de Rubeis, tam invictis argumentis omnia crimina profligavit. ut Bieus, Bollandista prolixus, sed prudens, Areopagitæ licet scriptis infensus, de quocumque errore siluerit. Quid mirum, quum a sancto Maximo, omnium errorum hoste acerrimo, usque ad Angelicum Aquinatis intuitum, inde Areopagitica cum plausu Ecclesiae perpetuo recepta sint.

Superesse tamen videtur accusatio pantheismi quam recentes theologi neglexerunt; sed post Bruckerum multi philosophastri plenis buccis platonismum ibi fœtere oggesserunt. Veteres vero commentatores graeci, dum adhuc alexandrina academia floreret, illum ipsum aggressi campum, victoriam mihi videntur palmarem retulisse. Suadeo ut in primis scho!ia, vere Divinis nominibus digna, serio considerentur. Qua de re hercle conclamatum esset,

1) Memoratur unica editio latina, Colon. 1473 4. Exstant veteres cod armeni, syriaci, slavici, arabici, italici etc. Paucis quae nunc de Areopagita praefabor, adde quae infra p. 612.

si ex his scholiis centum nobiliora ad Dionysium Magnum Alexandrinum pertinerent.

E diverticulo jam nunc ad mediam rem.

Recentiores quidam testes sunt de Alexandrino scholiasta, quantumvis eruditi, Nicetas Coniates et Joannes Cyparissiota. Sed aetate, doctrina, sanctitate praestantiores sunt S. Maximus et S. Anastasius, qui saec. VII iisdem ambo utuntur vocibus: « Magnus ille Dionysius, Alexandriae episcopus et orator, in scholiis a se in beatum Dionysium sibi cognominem concinnatis, notat etc. Mirum in modum se controversia torquet, sive ut novum excieat Dionysium Alexandriae antistitem et rhetorem, alium quam magnum martyrem; sive ut duos coæquales saec. VII, aeque doctos et vigilantes commilitones, turpi errore deceptos aut fraude vitiatos redarguat, ac si interpolatum esse Anastasium Maximus non adverterit, aut uterque cum Alexandrino inepte confuderit Joannem Scythopolitanum, qui vicinus in eadem regione ac fere in eodem saeculo scribebat.

Accedat ex membrana insigni Vaticana novus testis augustus, e palatio CP. missus ad aedes Pontificias cum hac epigraphe imperiosa: Tunayрapnous προσταγῇ Βασιλίδος Δουκοφυούς εὐσεβοῦς Θεοδώρας, etc. Sic elegantissima

manus XII saeculi.

Majestati autem apostolicae regium donum a purpureo viro fuisse oblatum titulus a fronte testatur:

Praeclarum hoc D. Dionysii Areopagitae operum volumen, scholiis marginalibus Dionysii Alexandrini auctum, Theodorae Reginae jussu elegantibus characterum formis exaratum, Bibliothecæ Vaticano auspicio Urbani VIII Pont. Max. Scipionis Cardinalis Coballuccii bibliothecarii studio reflorescenti, Aloysius Lollinus Belluni eps D. D. anno Dni MDCXXV.

Porro in folii 14 margine exteriori manus prima libro de divinis nominibus praefixit:

Διονυσίου Αλεξανδρείας σχόλια τῆς δὲ τῆς βίβλου.

Ac statim purpureo calamo pingitur:

̓Αρχὴ τῶν ἑκατὸν κεφαλαίων.

Ac paulo post, ubi centum capitula litteris signari incipiunt : Σημείωσαι ὅτι ὅτα μὲν ἔχουσι τὸν ἀριθμὸν, σχόλια εἰσὶ (lacuna in loco vacuo....) ὅσα δὲ ἄνευ ἀριθμοῦ Μαξίμου μοναχοῦ.

Nondum vicimus, importuna oppugnante lacuna, eo molestiore quod a Bernardo de Rubeis exstare monemur nitidissimum codicem venetum, 1) nostro simillimum, incipientem ab eodem libro cum eadem notatione, in qua lacuna sic impletur εἰσὶ Γέρμανοῦ πατριάρχου.

1) Videtur cod. CXLIII. Corte venetum alium Turrianus in bibliotheca nobilis V. Collini versavit scholia Alexandrino ascripta continentem.

« السابقةمتابعة »