صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

solo licet anglico sermone ornatos, elegantissima quæ apud Scotos nuperrime edita est Antenicæna Bibliotheca 1).

Aemulatione dignum exemplum ! quod quum extra Britannica littora vix. fando auditum est, nil moror quin huc subjiciam, uno oculorum ictu amplectendam, totam illius bibliothecae seriem, ac singula coram sistere volumina jubeam. Splendet aurea lampas a tergo cujuscumque tomi, ut in catacumbis, et ubique spirat vetustatis amor et candida canorum patrum religio. Missis litibus, pauca, perspicua, nec nisi necessaria notantur. Omnia anglice sonant, neque immerito anglicis auribus omnia placuerunt. Sed non tomorum argumenta solum, verum et interpretum nomina, honoris causa, describere et commendare nostri muneris est. Ex quo nudo indiculo tum primum cernere est, quo usque et quam late pateat campus noster antenicænus.

[merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
[blocks in formation]

Hippolytus Bischop of Portus. (Pars rius of Alex. Malchion of Antiochia. operum posterior. Cf. vol. VI).

Fragments of Writings of third Century (Insunt fragmenta Caii presbyteri, Julii Africani, Asterii Urbani, Alexandri Cæsariensis, Alexandri Hierosol. etiam cum dubiis epistolis Pontificum Zephirini, Callisti, Urbani, Pontiani, Anteri, Fabiani. Meliori jure accessisent duæ Pii PP. 1. epistolae).

Vol. X, 1871, by Rev. Frederic Crombie M. A.

Origenes, De Principiis etc. (cf. vol. XXIII) Epistles. Against Celsus.

Vol. XI, 1872, by Peter Holmes, Frederic Crombie.

Tertullian. (cf. vol. XV, XVIII).
Treatises XVI.

Vol. XII, by W. Wilson. (cf. vol .IV).
Clement of Alexandria: Exhortation
The Instructor.

to the Heathen.

[ocr errors]

The miscellanie or Stromata.

Vol. XIII (cf. vol. VIII).

Anatolius of Alex.

Theonas of A

[blocks in formation]

V

Arnobius: The VII Books adversus

Gentes.

Testaments of the XII Patriarchs.
Fragments of II e III Centuries (ex

Vol. XX, 1871, by Rev. V. D. F. Spicilegio syriaco D. Cureton). Salmons M. A.

Writings of S. Gregory Thaumaturgus.

The Works of Dionysius of Alexandria.

The Remains of Archelaus.

Vol. XXI, XXII, 1871 by William Fletches D. D.

Writings of Lactantius.

Vol. XXIII, (cf. vol. X).
Origenes Contra Celsum.

Vol. XXIV, 1872, by William Macdonald M. A. George Rose Merry B. A. D. Donaldson.

[ocr errors][merged small]

Hoc monumentum antenicænum, hic ubi nuper furebant Knoxius et Buchanan, exegerunt optimi viri, consensu et alacritate christiana stupendi. Nec satis tamen: multa enim desiderantur, quæ potius esse alius instituti putem, quam ad manus non venisse aut remansisse ignota. Præter enim nostrorum trium tomorum Analecta, præter nonnullas stipulas Spicilegii Solesmensis, erit cui etiam sequentia in votis essent:

[blocks in formation]
[ocr errors]

storia, ed. Vict. Langlois, Paris. 1867. Bardesanis historica et philosophica ex fontibus graecis, armenicis et syriacis, 1867.

Agathangelus, de regno Tiridatis et sancti Gregorii praedicatione, 1867.

Leroubna Edessenus, de Abgari historia et Thaddaei apostoli praedicatione, 1867.

Zenobius Glagensis, Illuminatoris discipulus, de historia Daronensi, 1867.

Eznig Goghpensis Confutatio hæreseon, recentior quidem, sed quae maxime adversus Marcionistas antenicaena testimonia attingit.

Adde Concilia Caesariense, Lugdunense, Romana, Antiochena, Ancyranum, Neocaesariense, Eliberitanum, Arelatense, quae perinde atque Africana, Martinus Routhius in angustiorem suarum Reliquiarum apothecam ex magna parte cogere non neglexit.

Quid, si ad Acta martyrum convertimur, quorum seriem authenticam. non præsumpsit Ruinartius, ipso sponte confesso, circumscribere?

Sed neque non desideratur in integra antenicænorum bibliotheca spissum spicilegium epigraphicum, quo non solum nomina gentilitia aut consulares fastus augentur, sed ut egregie erudito orbi significavit clariss. De Rossi, illustrantur ritus, mores, disciplina, dogmata priscae Ecclesiae, id quod clamant titulus Pectorianus et epitaphium Abercianum. 1)

Nolo lectorem compellere mecum in densam apocryphorum sylvam, quamvis promptus ad manum sit, nec tamen absolutus, syllabus trecentorum id genus librorum, qui procul dubio ex officina christiana et vetere venumdati sunt, ac non modica ex parte typis jam commissi.

Mitto aliam seriem Judæo - Christianam, nec numero nec mole minorem, quam ordiri videtur Pseudo-Philo in Chronico et de Therapeutis, conglobatim sequuntur Aristaeus, Aristobulus, spurii Homerus, Hesiodus, Linus, Orpheus, larvatus Eschylus, Pseudo - Sophocles, Euripidaster, et Trismegistus Hermes, alii adeo vetusti, ut etiam eos gravis Eusebius, post Justinum et Clementem Alexandrinum, confidenter in testimonium adduxerit.

Horret vero et dolet animus, dum rursus expungere cogor prolixum. quem teneo indicem librorum hæresi vitiatorum: sæpius enim accidit, ut qui apud nos litteras uberius coluerant, turgido philosophiæ æstu abrepti, in castra hæreticorum deflecterent, atque stylo in gladium contra fratres verso, eo plus scribere furerent, quo stolidius insanire libuit. A Simone Mago ad Arium et ejus Thaliam, crescit eundo illuvies, ut jam ignotus scriba τῶν φιλοσοφουμένων, voragine impiorum librorum obrutus, alteram videatur penes se habuisse bibliothecam Alexandrinam.

1) Cf. Maffei Epist. ad Bened. XIV museo Veron. praefixa. - Id. de Siglis graec. Veron. 1746.

- Zachariae de veter. Christ. inscription. usu in

rebus theologicis. Thes. Theol. t. V. Venet. 1761 et 1813, alii quos recenset A. Trama Storia universale della Chiesa call. 1883 t. 1 p. 19, etc.

Verum enim vero si qualicumque ambitu velis amplecti totum antenicænæ litteraturæ theatrum, macte animo, ac menti subeant quæ tempus et homines, ævo edaciores, sustulerunt, innumera opera Melitonis, Irenæi, Hippolyti, etiam Polycarpi et Papiæ, tum Hegesippi, Tatiani, Rhodonis, Tertulliani, Clementis Alexandrini, Justini, Julii Africani, Origenis, Dionysii Alexandrini, Methodii Patarorum. Ades animo, et tibi revocentur, quoad fas est, tot scriptores, inglorii fortasse, egregii non semel, quos, solo nomine excepto, inexpiabilis internecio peremit, quales sunt, ne omnes taceantur:

Quadratus, propheta dictus et primus apologista.

Apollonius, apologista coram senatu. Anaxagoras, apologista apud Tertullianum laudatus.

Miltiades et Ambrosius, apologistæ. Item Miltiades, adversus Judæos, Montanistas et Valentinianos.

Hermes fortasse ab Herma pastore distinguendus.

Archaeus, de Pascha, « qui post discipulos Domini episcopus fuit Leptitanæ urbis. »

Mnason, vir apostolicus, adversus quem Philonis αντίῤῥησις exstat. »

Pothinus et Seniores Lugdunenses, polemici vates, apud Irenæum.

Seniores Alexandrini, apud Clementem et Origenem frequentissimi.

Pantænus, Candidus et Apion, de Hexaemeron.

Philippus Gortynensis, adversus Mar

cionem.

Palmas Amastrides et Bacchillus Corinthius, qui mittunt litteras synodicas. Heraclites Corinthius, in epistolas

Pauli.

Judas, in Genesim, et in LXX hebdomadas Danielis.

Sextus, de Resurrectione. Abercius Hieropolitanus, cujus memorantur epistola et διατάξεις.

Arabiani διδασκαλικά.

Isidorus, de Pascha.

Hieronymus, apud Anatolium Ale

xandrinum.

Marcellus Sidetes, physicus et poeta christianus, de Remediis ex piscibus. Musanus, adversus Encratitas. Apollinaris Hierapolitanus, cujus epistolas memorat coævus Serapion apud Eusebium.

Theophilus Cæsariensis, de Pascha. Modestus, adversus Marcionem. Soteris PP. epistola ad Corinthios, et adversus Cataphrygas.

Dionysii et Pyniti Corinthiorum epistolae et de Origine haereticorum. Serapionis epistolae plures.

Trypho et Hero, discipuli Origenis, quorum laudantur Exegetica.

Beryllus Bostrensis, quem Origenes ad saniora revocavit.

Geminus, Antiochenus presbyter. Nepos, ægyptius episcopus, a Dionysio oppugnatus.

Basilides Pentapolitanus, de tempore resurrectionis ad Dionysium.

Eusebii Laodiceni liber sacrarum doctrinarum.

Theodorus, de Canone Scripturarum, apud Victorinum Petabionensem.

Athenodorus, facile Thaumaturgi frater, de Hebraismo.

Faustini Lugdunensis epistolae binae ad Stephanum PP. et Cyprianum.

« السابقةمتابعة »