صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

impertitæ benedictiones, quæ prophetiæ sunt, ex inspiratione prolatæ sunt. Nihil igitur mirum Danielem quoque interdum ex inspiratione locutum esse, ut cum seniores rcprehendit, interdum post insomnia, ut tute ais, vel visiones; alias vero Angeli apparitionem ei obtigisse.

XI. Aliæ tuæ dubitationes indecentius a te propositæ mihi visæ sunt, nec satis sapere eam quæ te decet pietatem. Satius fuerit quod a te scriptum est, iisdem verbis apponere : «Deinde posteaquam mirabiliter sic exclamavit, insolito » prorsus illos redarguit modo, quo ne Philistion quidem » mimus uteretur. Neque enim satis ei fuit afllante Spiritu » illos objurgasse, sed utrumque alterum ab altero disjunc» tum seorsum interrogat ubinam viderit eam mochantem. Cumque alter sub pivo (ilice) diceret; respondet pi

[ocr errors]

» (secturum) eum Angelum; alteri vero sub σyi» (lentisco) » dicenti, similiter minitatur eum axı, id est scissum » iri. » Tempus est ut etiam cum Philistionis mimo compares aliud non absimile e libro tertio Regnorum, quod tamen et ipse fateberis recte fuisse litteris mandatum. En verba : « Tunc apparuerunt duæ mulieres meretrices regi, et ste» terunt coram ipso. Et dixit mulier una : In me, Domine » mi. Ego et mulier hæc habitabamus in domo una, et pepe> rimus domi. Et factum est tertia die postquam ego peperi, peperit et hæc mulier. Et nos simul. Nemo erat in domo »> nostra præter nos ambas. Et mortuus est filius mulieris >> hujus noctu, quoniam dormivit super eum. Et surrexit » media nocte, et sumpsit filium meum ex ulnis meis. Et ego > ancilla tua dormiebam. Et transtulit eum in sinum suum, >> et filium suum mortuum transtulit in sinum meum. Et >> surrexi mane, ut lactarem filium meum et ille erat » mortuus. Et ecce consideravi eum mane : et ecce non erat >> filius meus, quem pepereram. Et dixit mulier altera: Non, > sed filius tuus est mortuus; filius autem meus est qui vi

>>

D

» vit. Altera vero ipsa quoque dixit : Non; sed filius meus » est qui vivit, filius autem tuus mortuus est. Et locutæ sunt » coram rege, et dixit rex eis: Tu dicis: Hic est filius meus » qui vivit, et filius istius est mortuus. Et tu dicis : Non, sed » filius meus est qui vivit, filius autem tuus mortuus est. Et » dixit rex : Accipite mihi gladium. Et attulerunt gladium > coram rege. Et dixit rex: Dividite infantem vivum in duas » partes, et date dimidium ejus huic, et dimidium ejus illi. » Et respondit regi mulier cujus filius erat vivus (commota » sunt enim viscera ejus in filio), dixitque : In me, Domine : » dale ei infantem vivum, et nolite interficere illum. Dixit » altera : Nec mihi, nec isti sit: dividite. Et respondit rex » et dixit: Date infantem ei quæ dixit: Date illi eum et no» lite eum interficere; hæc enim mater ejus est. Et audivit » omnis Israël judicium quod judicavit rex, et timuerunt a » facie regis, quia viderunt prudentiam Dei esse in eo ad fa» ciendum judicium'. » Enimvero si liceret de eis quæ in Ecclesiis feruntur pronuntiare cavillatorie, potius duarum meretricum quam venerabilis Susannæ historia Philistionis mimo comparanda esset. Et quemadmodum ad populi persuasionem non satis erat ut diceret Salomon: «Date huic in» fantem vivum, hæc enim est mater ejus; » ita non sufficiebat seniores a Daniele increpari, nisi eos ex proprio ipsorum ore convicisset, cum ambo dicerent se sub arbore quadam illam vidisse cum juvene cubantem, nequaquam autem consentirent quænam esset arbor. Et quoniam, perinde ac si compertum haberes, dixisti Danielem ex inspiratione senio res judicasse, forte quidem sic convincentem, forte autem aliter, attende: etiam hæc quæ a Daniele gesta sunt, mihi videntur similia judicio Salomonis, de quo testatur Scriptura vidisse populum sapientiam Dei in illo fuisse ad faciendum judicium. Hoc utique de Daniele dici possit, cum sa13 Reg. m, 16 et seqq.

pientia polleret ad faciendum judicium, ab ipso judicatos fuisse seniores eo quo scriptum est modo.

XII. Hoc etiam parum abfuit quin me fugeret, quod tamen necesse est ut apponam de lusu verborum πρίνον πρέσιν et σχίνον σχίσειν; nempe in nostris Scripturis quasdam extare ceu etymologias quæ apud Hebræos quidem affinitatem inter se habent, sed apud nos non item. Nihil ergo mirum iis qui Susannæ historiam interpretati sunt, hanc fuisse curam, ut invenirent nomen aliquod derivatum quod aut cum hebræo consonaret (non enim id pro certo habeo), aut cum consonante hebræo analogiam servaret. Quomodo autem in nostra Scriptura istud reperia tur, exemplo ostendemus. Dicit Adam de muliere ædificata a Deo ex costa viri: «Hæc vocabitur Mulier, quoniam ex >> viro suo sumpla est. » Dicunt autem Hebræi mulierem quidem vocari Essa, et ea voce significari quæ huic respondet, sumpsi, ut patet ex his : Chos Isuoтн essa, quod est, Calicem salutaris sumam2; virum autem vocari Is, uti liquet ex istis: Esre a is, quod est, Beatus vir3. Secundum Hebræos igitur IS vir, et ESSA virago, quoniam hæc a viro suo sumpta est. Nihil ergo mirum interpretes quosdam hebraïci de Susanna contextus quem olim in secretis, ut videtur, habebant, et qui apud doctiores et veritatis amantiores servabatur, vel proprie reddidisse verba, vel excogitasse quidpiam quod hebraïcis responderet derivatis, ut possimus nos Græci illos imitari. Nam et in multis aliis quædam invenire est prudenti consilio sic translata, quæ quidem nos observavimus, collatis inter se omnibus editionibus.

XIII. Præterea hæc a te objiciuntur his verbis: « Quo» modo qui Babylone captivi erant, qui talorum lusu væ» niebant, qui, ut de priori Israëlis captivitate narratur, in 4 Gen. 11, 25. 2 Psal. cxv, 15. — 3 Psal. 1, 1.

» plateas projiciebantur insepulti, filiis eorum abreptis ut » eunuchi, et filiabus ut pellices esscnt, sicut a Prophetis prædictum erat; hi judicium mortis ferebant, et quidem » contra uxorem regis sui Joakim quem throni sui consor» tem fecerat rex Babyloniorum? Quod si non fuit iste, sed » alter ex plebe Joakim, undenam captivo tantæ ædes, un» denam ei erat tam elegans et spatiosus hortus?» Undenam vero habes quod dixisti hos lusu talorum væniisse, et in plateas projectos esse insepultos, nisi, quantum ego novi, ex Tobia? Verum nos oportebat scire Hebræos Tobia non uti, neque Judith. Nec enim hos libros etiam in apocryphis hebraïce habent, ut ab ipsis didicimus. Sed quoniam Ecclesiæ Tobia utuntur, sciendum est etiam in captivitate nonnullos captivos divites fuisse, beneque res suas gessisse. Ipse Tobias ait: «Quoniam memor fui Dei in tota » anima mea, dedit Altissimus gratiam et formam coram » Nemessaro, et eram ejus dispensator, et ivi in Mediam, et deposui apud Gabaëlum fratrem Gabriæ in Ragis Media argenti talenta decem'. » Atque ut dives hoc addit : « In diebus Nemessari multas erogavi eleemosynas fratribus > ineis. Panes meos dedi esurientibus, et vestes nudis, et si » quem vidissem ex genere mortuum, et projectum post » mœnia Ninives, sepeliebam eum : et si quem occidisset Sennacherim rex fugiens ex Judæa, sepeliebam eos fur» tim. Multos enim occidit in ira sua. » Considera an non multas ostendat divitias et facultates tantus catalogus beneficiorum Tobiæ, et id maxime quod subjungit dicens :

D

Cum cognovissem quæri me ad moriem, timore percul» sus recessi, et direpta sunt omnia mea bona. » Sed et alius captivus Dachiacharus, Ananielis fratris Tobiæ filius, præfectus erat cunctis rationibus regni regis Acherdonis, et universæ administrationi; diciturque : « Et erat Dachiacha

1 Tob. 1, 10, 11, 12.

» rus pocillator, annuli custos, dispensator, et rationibus » præfectus. » Mardochæus quoque versabatur in aula regis, tantaque pollebat apud eum auctoritate, ut etiam ascriptus sit inter benefactores Artaxerxis. Præterea in Esdra etiam Neemias pocillator regis', et ejus eunuchus, genere Hebræus, petiit ædificationem templi, et impetravit ut sibi liceret abire cum pluribus, et templum instaurare. Quid ergo mirum, hortum, domum ac prædium habuisse quemdam nomine Joakim, sive ampla illa sive mediocria fuerint. Nihil enim hujuscemodi aperte indicat Scriptura..

[ocr errors]

XIV. Sed, inquis, quomodo sententiam mortis fere>> bant qui erant in captivitate?» dubitans, nescio qua de causa, fueritne Susanna conjux regis, propter nominis Joakim æquivocationem. Respondeo, nihil insolitum accidisse, si, magnis gentibus subactis, a rege concessum fuit ut suis legibus et judiciis utantur captivi. Certe nunc cum Judæi Romanis imperantibus didrachma pendunt, quantam concedente Cæsare in ipsos auctoritatem habeat ethnarcha, ut nihil differat ab eo qui regnum obtineret in gentem, scimus qui sumus experti. Fiunt etiam judicia latenter secundum legem et nonnulli morte damnantur, non quidem cum plena omni ex parte libertate, sed tamen non inscio Imperatore: idque in regione gentis longo tempore commorati didicimus et pro certo accepimus. Verumtamen sub Romanis duæ solum referuntur esse tribus, Juda nempe et Benjamin. Esto et Levitica. At Israël præter populum Juda decem erant tribus, versimileque est Assyriis satis fuisse quod imperio suo subditos illos haberent, cæterum propria eis concessisse judicia.

XV. Inveni et istud in tua epistola hisce verbis : « Po>>stremo omnium, cum tot præcesserint Prophetæ, nullus » e posterioribus sententiam alterius iisdem verbis usurpaTob. 1, 22. — - 2 Esth. n, 19 et 23. 32 Esdr. 1.

-

« السابقةمتابعة »