صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

omnes actiones externae, ipse sese vestiendi modus, voluntariae corporis afflictiones, jejunia multa, labores continui orationibus conjuncti, et ut tribus verbis rem comprehendam, Lucia tantis virtutum christianarum cumulata erat ornamentis, ut Thomas, de matris suae pietate, devotione, spiritualibus exercitationibus inter amicos peculiares sermonem instituens, Augustinum, de Monica matre disserentem, exprimere videretur.

Et quis equidem, quaeso, talem non dilaudet feminam! Sic vera erga Deum charitas semper charitati in proximum juncta, vera pietas nunquam est otiosa; sincerum virtutis studium austeriorem vitae rationem, castigationem corporis, jejunium nunquam reformidans. Quid autem dixeris de iis, qui, charitate in Deum gloriantes, proximum contemnunt? Quid de iis, qui satis fecisse putant, si quotidie certas orandi formulas, mente licet distracta, recitaverint, quavis septimana, etsi in eadem semper peccata relabentes, ad mensam Domini accesserint? Quid de iis, qui anhelant quidem gaudia coeli, viam crucis autem incedere detrectant, jejunia, afflictiones corporis mortis instar reformidant? Hi mendaces sunt; qui enim non diligit fratrem suum, quem videt, Deum, quem non videt, quomodo potest diligere? (1. Jo. 4, 20.) Hi speciem pietatis habent, virtutem autem ejus abnegarunt (2. Tim. 3, 5.), fucatis quibusdam sensionibus religiosis plus quam operibus ex fide fidentes; hi mollibus, effeminatis adnumerantur, qui in incertum currunt, quasi aërem verberantes pugnant (I. Cor. 9, 26.). Hos, o sacerdos, devita (2. Tim. 3, 5.), castiga vero corpus tuum et in servitutem redige, ne forte, cum aliis praedi

caveris, ipse reprobus efficiaris (I. Cor. 9. 27.); ora et labora, charitatemque tuam non verbo tantum et lingua, sed opere quoque ac veritate (I. Jo. 3, 18.) demonstra.

3. Secundum communem hominum observationem boni plurimum debent parentibus suis, praeprimis autem matri. Quid jam a tam piis parentibus et in specie a tam religiosa matre in educatione Thomae, optimae indolis pueri, exspectandum? - Pii parentes filium Thomam in timore Dei sicque educarunt, ut jam cum lacte, ut ita dicam, virtutem suxisse videretur; ab incunabulis enim angelica puritas, obedientia erga parentes, modestia ac gravitas morum, devotionis sensus, charitas in pauperes in eo enitebant. Etsi comis esset erga omnes, solitudine tamen mire delectabatur, inanes puerorum nugas refugiens, verborum parcus; oculis solo fere semper defixis incedebat et jam in tenera illa aetate cilicio, flagellis, jejuniis in corpusculum suum saeviebat. Horas litterario labore vacuas inter sacros templorum parietes traducebat, aut orationi incumbens aut sacerdotibus rem divinam facientibus inserviens. Diebus dominicis ac festis conciones, quae in ecclesia ejusdem loci aut in monasterio S. Francisci habebantur, puer frequentabat magnaque attentione excipiebat; post prandium vero pueros e vicinia et ex eadem oppidi parte, quos poterat, convocabat, ac sermonem, quem exceperat, e loco sublimiori sonora voce, aptissima actione tantoque spiritu ac fervore coram iis repetebat, ut grandiores quoque et provectioris aetatis homines auditum accurrerent, Deum laudarent, sermoque absolveretur aliquoties non sine multis tum dicentis, tum auscul

tantium lacrymis. Sanctissimae Dei genitricis amorem (inter piae matris blandimenta feliciter haustum) novis in dies augebat incrementis, adeo, ut ab ejus aris divelli vix posset. Praeprimis autem tunc jam fervens illa in Christi pauperes charitas et misericordia, qua s. antistes adeo excelluerat, sese prodebat. Ipse enim, quantum poterat, pauperibus largiebatur, et quod ipse non poterat, a parentibus praestari enixe rogabat. Sic in scholam perrecturus domi jentaculum sumere recusavit, sed corbulae impositum, aedibus egressus, egeno primum obvio dispensabat, jejunium ipse servans, donec e schola domum reversus ad prandium vocaretur. Aegrotos in nosocomio munusculis recreabat. Mense Augusto, quoniam patri messis ampla erat messorumque copia, cum juberetur hisce ferre jentaculum ac prandium, magnam hujus partem (nemine advertente) pauperibus tribuebat, spicilegii causa illuc adventantibus; et, quamquam magnam ejus, quod domo ad messores asportabat, partem inter egenos distribueret, omnibus tamen abunde sufficiebat semper, ita ut nunquam vel minimus defectus observaretur. Dum ad fores aedium paternarum advenirent mendici, invitabat omnes, ut eis eleemosynam impertirentur, quibus, si non statim succurrebant, cibum ipse suum porrigebat. Die quodam, dum mater una cum ancillis, domo abiens, panis ac cellae penariae claves abstulisset, ad fores advenerunt mendici aliquot eleemosynam rogitantes. Videns Thomas, nihil eis dari per famulam domi relictam, quoniam clausa erant omnia, adiit locum, ubi gallina fovebat pullos sex, ac singulos singulis pauperibus impertivit. Mater domum redux, istud intelligens, rogavit Thomam, cur

1

pullos erogasset? Quia, reposuit ille, nec decebat nec sustinebat cor meum, pauperes eleemosynam flagitantes vacuos abire; cum autem obserrata essent omnia nec, quod daretur, esset quidquam praeter pullos, hos dedi, daturus gallinam quoque, si plures, quam isti, advenissent egeni. Saepe hiberno tempore domum revertebatur modo absque calceis vel tibialibus, modo absque tunica, pallio, thorace, sibi, dum puerum seminudum et frigore adstrictum videret, facultatem deesse asserens, non dandi vestes suas eumque cooperiendi. Die quadam in media hyeme, quum esset apud vicinum ex adverso domus paternae, illuc advenere pueri aliquot fere nudi, trementes frigore ac sibi afferri subsidium flagitantes. Thomas, nihil eis in domo ista impertiri cernens, ad se eos vocavit, atque uni tunicam largitus est, thoracem alteri, tertio tibialia atque ita seminudus domum repetiit. Cum mater sic redeuntem conspiceret et increparet, reposuit infans: Statue de me domina parens, ut lubitum fuerit et poenam, quam volueris, sumito; novit autem Dominus, mihi pauperculos istos nudos et algore tremulos videnti impossibile fuisse secus facere. Dissimulans bona mater, oculos in imaginem Salvatoris conjiciens, Dominum laudabat, quod ei filium tam pium et misericordem concesserit. Die altera domo egressus novas, quibus tunc induebatur, vestes cum laciniosis sordidisque pauperis pueri commutavit, subdens: has sibi, illas pauperi melius congruere. Quodsi interdum nec nuditate propria nec fame miserorum hominum incommoda avertere poterat: eorum causam apud parentes patroni instar agebat, ejusque precibus ac lacrymis facile debitores absolvebantur.

Hasce virtutes ac prudentem honestamque agendi rationem cum vicini et familiares in puero observassent, admiratione perculsi unanimi voce dicebant: Vere puerulus iste aliquando vir egregius et sanctissimus evadet! quod et eventus comprobavit.

Quaeris, num hae actiones Thomae virtutis laudem an non potius reprehensionem ac vituperationem mereantur? Quis enim, dicis, laudaverit puerum morosum, societatem, ludos puerorum refugientem, homines aspicere nolentem, loqui recusantem, solitudinis amatorem? Quis laudaverit puerum contra legem naturae, imo contra praeceptum ecclesiae, jejuniis in corpusculum suum saevientem sicque incrementum corporis sui impedientem? Quis laudaverit puerum, insciis parentibus, pullos gallinae adventantibus egenis, vestes pueris, cibos, messores defraudando, spicas colligentibus distribuentem? Profecto haec cum lege justitiae, cum reverentia et obedientia parentibus debita conciliari nequeunt. Quodsi autem quaedam actiones respectu materiae bonae esse videantur, quaenam, dicis, puritas iis inest? Quonam ex fonte fluunt, quanam intentione fiunt? Caeca parentum exempli imitatio, naturalis quaedam animi benignitas ipsum impellit adeoque omne meritum morale actibus ejus adimit.

Haec facile resolvi possunt. Morosus Thomas non erat, sed, ut dictum est, comis, affabilis erga omnes; nugas, non vero societatem puerorum, fugiebat, ipse enim ad audiendum sermonem pueros convocabat; solitudinem studiorum causa adamabat; omnique ipsum interroganti mira oris suavitate respondebat, a petulantia autem puerorum alienissimus. Ecclesia quidem fideles ad servandum jejunii prae

« السابقةمتابعة »