صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

ceptum ante transactum vigesimum primum aetatis annum non obligat; verumtamen ideo junioribus non interdicit jejunare; bonum enim est, si quis jugum ab adolescentia sua portaverit. Ne autem pueri jejunium, modum excedens, sanitati ac incremento corporis noceret, certe parentes cavebant. Ipsissimi liberalitatem pueri scivisse ac probasse censendi sunt (sicut etiam historia vitae divi Thomae testatur), cum ipsi, quod Thomam agere oporteat, exemplo suo docuerint, nunquam Thomam ob talia opera punientes, potius Deo pro sobole tam pia et misericorde gratias agentes. Nec messores defraudabantur, quoniam semper, Deo benedicente, cibi eis ad sufficientiam erant. Habeat porro in eleemosynis á Thoma datis suas quoque partes naturalis ejus animi benignitas ac vis exempli parentum; attamen illas ex sola animi benevolentia caecaque quadam exempli parentum imitatione profluxisse nequaquam dixeris. Ubi enim tanta in pueris temperamenti vis, ut sponte jentaculo renuntient, ut nitidas vestes cum sordidis commutent, imo exutas affatim aliis donent? Gratia Dei operabatur in puero atque amor Dei, quem animo ipsius parentes tum verbis, tum exemplis instillabant, radix praecipua, principalis causa actionum ejus fuit.

Utinam omnes nostrorum temporum parentes prolibus suis verbo et exemplo huncce in Deum amorem instillarent! Utinam omnes proles suas devotionis suae testes facerent, una cum ipsis preces matutinas et vespertinas, preces ante et post mensam persolverent, una cum ipsis templum Domini intrarent, verbum divinum audirent, ac tenerum illum pietatis in Beatissimam Virginem sensum in illis nu

trirent! Hoc enim modo optime servandae ab illis puritati mentis ac corporis, praestandae ab illis obedientiae ceterisque virtutibus consulerent. Moneamus itaque, fratres, in institutione, praeprimis privata, parentes, ne unquam educationem prolium religioso-moralem negligant, sed hanc praecipue cordi habeant ac exemplo suo promoveant.

II. S. Thomas discipulus et magister.

Primis aetatis suae annis in patria commoratus est Thomas, ibique litterarum, praeprimis linguae latinae, rudimenta suscepit, ingenio usus prompto, firmo, perspicuo atque ad majora subsequentibus temporibus capessenda perquam idoneo, jucunda quadam oris suavitate jam tunc excellens. Jam vero tantae exspectationis indoles patriae confiniis satis haesisse parentibus visa est. Cum igitur Thomas annum aetatis suae decimum 5tum vel 6tum attigisset, parentes eum Complutum miserunt, ut in celeberrima illa scientiarum omnium academia ingenium suum exerceret atque vir plane insignis evaderet. - Conceptam a parentibus suis exspectationem brevi temporis intervallo non aequavit tantum, sed et vicit Thomas. Exiguo enim tempore linguae et eloquentiae latinae factus est magister multumque etiam profecit tam in artium liberalium, quam in S. Theologiae studio. Erecto interea a Cardinale Francisco Ximenio, archiepiscopo Toletano, academiae Complutensis collegio, S. Ildephonsi nomine insignito, absque ulla difficultate inter primos ejus alumnos adscriptus est. Finito studiorum cursu gradum fecit ad artium magisterium et Theologiae licentiam, et mox (quia tam nota ac evidens erat singularis ipsius eru

ditio) in insigni illa academia artium cathedra donatus est anno millesimo quingentesimo decimo 4to, aetatis suae circiter vigesimo 6to, ibique philosophicas ac theologicas quaestiones (per cursum) discussit summo plausu nec minori fructu auditorum certatim confluentium, inter quos praeclara illa Hispaniarum lumina, Ferdinandus de Euzinas ac Dominicus Soto numerantur.

Porro, ut ingenii et eruditionis fama, sic morum honestate academiam Complutensem Thomas a Villanova, tum qua alumnus collegii Ildephonsimi, tum qua magister publicus illustravit, ita quidem, ut Joannes de Vergara (vir eruditione et dicendi praestantia inter celeberrimos, quos habuit ista universitas) publice de probis alumni Thomae a Villanova moribus sermonem instituerit eosque in concionibus suis ad exemplum proposuerit, summa cum audientium admiratione, tamquam si verba faceret de sancto jam tunc canonizato.

Studebat autem Thomas praeprimis animae puritati, modestiae, humilitati, mansuetudini ac misericordiae in pauperes. Probe enim intelligens Thomas, et succrescentis aetatis fervore et academicorum juvenum consortio multiplicari pericula, diligentiori custodia usus, vias omnes obstruxit, unde virginalis innocentiae candori damnum oriri posset. Humilitate, modestia, mansuetudine ita excelluit, ut nec, cum discipulus esset, coram magistris aut aliis studiosis, nec, cum esset magister, coram auditoribus suis, nec, cum praesideret aut argumentaretur in aliquibus actibus, audita fuerit ex illo vox ulla adversus doctores alios vel magistros, quae vel in minimo laederet quempiam. Qua magister in auditoribus suis

excitare quoque satagebat studium virtutis, modestiae, humilitatis, honestatis et hortabatur ad frequentem sacramentorum usum. Quae porro fuerit sanctissimi viri per ea tempora, quibus Compluti morabatur, in pauperes munificentia, non est, cur pluribus prosequamur, quandoquidem ex iis, quae puer in patria degens egit, plus quam satis colligi possit; in ipso enim majora semper misericordiae, quam aetatis, fuere incrementa. Hoc autem silentio praeterire piaculum foret, quod patre e vivis sublato accidit. Tristi enim nuntio accepto mox Villanovam concessit Thomas, ut probum decebat filium, bonorum omnium paternae haereditatis jure in se devolutorum rationem initurus ac matri futurus solatio. Sed ea pauperum verius, quam filii haereditas fuit, postquam in tam munifici dispensatoris manus incidisset. Visa enim donatione a patre supra haereditatem sibi facta, matre in sententiam suam praevie adducta, bona ita distribuit, ut, paucis ad matris suique commodum reservatis, domum paternae contiguam in publicum nosocomium translatam vellet, omni aere proprio ditatum supellectili, et quod patrimonii reliquum esset, alendis nobilibus puellis in pauperiem actis integrum destinaret; tum, veluti sarcina deposita, Complutum reversus consuetis academiae exercitationibus animum adjecit.

Ob hasce virtutes et doctrinae praestantiam adeo in amoribus erat Thomas tam magistris, quam studiorum alumnis, ut simultates ac dissidia multa, quae per graviores academiae Complutensis doctores componi non poterant, ipse amore et veneratione, qua erat apud omnes, prudentique agendi modo componeret ac sedaret; imo fama doctrinae ac virtutum

Thomae a Villanova tanta fuit, ut rector ac magistri universitatis Salmanticae, nemine repugnante, scientiarum naturalium cathedram, tunc temporis vacantem, Thomae nec petenti optima conditione obtulerint.

Jam hic, moram facientes, paululum reflexionibus locum demus.

Deus Thomae optimos parentes concessit, ipseque, omni modo in scientia ac virtute proficiendo, gratum erga illos animum demonstravit. Anne vero inter nos, fratres, inveniri quis potest, qui nactus non esset parentes vere christianos, charitate erga Deum et proximum ferventes, pios, religiosos, cultui divino deditos, in pauperes misericordes? Anne inter nos diffiteri quis audeat, se praeter Deum, cujus gratiae et misericordiae omnia in acceptis referimus, fidei suae firmitatem, virtutis amorem, pietatis sensum primae parentum, matris praeprimis, institutioni, monitioni ac exemplo plurimum debere? *) Ab incunabulis enim curam nostri gerentes, quotidianis in precibus Deo immortali ac invisibili, Patri optimo, nos commendantes ac de novo quasi offerentes, novas nobis quotidie gratias non sine multis lacrymis efflagitabant; quodque propriis eorum viribus ad ingenium nostrum excolendum moresque fingendos deerat, per magistros, nulla impensorum habita ratione, supplere curabant; ideo huc illuc ad literarum palaestras, lycaea, universitates nos mittebant, nil amplius desiderantes, quam ut, numero clericorum adscripti, hostiam immaculatam Deo Pa

*) S. Geschichte der Religion Jesu Chrifti. Von Fr. Leop. Grafen zu Stolberg, fortgesezt von Fr. v. Kerz. 23. B. S. 228 — 230.

« السابقةمتابعة »