صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني
[ocr errors]

et Hadriani VI. Pontificis reassumptum, nec tamen ad finem perductum est. Anno dein 1524. concessit Clemens VII., ut imago Laurentii Justiniani tanquam Beati, in ecclesiis, domibus fidelium depingi, et in omnibus ecclesiis dominii Venetorum singulis annis, ea, qua ad Dominum migravit, die officium de Pontifice Confessore sub nomine ejusdem Beati Laurentii celebrari ac in missis commemoratio sub ejusdem nomine recitari ab omnibus, qui illud celebrare eť recitare voluerint, possit. Clemens VIII. anno 1598. Congregationi S. Georgii in Alga officium proprium et missam propriam in festo Beati Laurentii Justiniani ejusque octavam indulsit. Alexander demum VIII. Beatum Laurentium Sanctorum numero adscripsit, Innocentius vero XII. quintam Septembris diem, qua vir sanctus ad episcopalem cathedram fuerat evectus, celebrando illius festo assignavit.

Ita Deus Optimus Maximus semet ipsum in vita divi Laurentii Justiniani clarificavit atque omnibus fidelibus, praeprimis autem pastoribus, huncce fidelem servum ad imitandum proposuit. Laudemus igitur et nos, fratres perdilecti, Deum, qui mirabilis est in Sanctis suis; faciamus firmum, vestigia Laurentii sequendi, propositum ejusque piis suffragiis nos commendemus, ut precibus ejus ac meritis gratiam perseverantiae in fide ac bonis operibus obtineamus hisce in terris et salutem consequamur aeternam in coelis.

Oratio Ecclesiae.

Da quaesumus, omnipotens Deus, ut Beati Laurentii, Confessoris tui atque Pontificis, veneranda solemnitas et devotionem nobis augeat et salutem. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.

O. A. M. D. Gl. B. M. V. 00. SS. H.

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

S. Laurentius, congregationi S. Georgii ad Algas ad-
scriptus, mortificat carnem suam

III.

S. Laurentius gratia contemplationis, dono orationis ac
lacrymarum a Deo exornatus.

[ocr errors]
[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]
[blocks in formation]

Primae Laurentii in episcopatu curae

VIII.

Aliae quaedam praeclarae dotes, quibus S. Laurentius
summam in episcopatu nactus est celebritatem

124

[ocr errors]
[ocr errors]

131

IX.

Ultima vitae ejus momenta.

Typis viduae Antonii Pichler.

161

« السابقةمتابعة »