صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

At te praecique luxi, digniffime Praeful,
Wintoniaeque olim gloria magna tuae;
Delicui fletu, et trifti fic ore querebar:

Mors fera Tartareo diva fecunda Jovi;
Nonne fatis quod fylva tuas perfentiat iras,
Et quod in herbofos jus tibi detur agros?
Quodque afflata tua marcefcant lilia tabo,
Et crocus, et pulchrae Cypridi facra rofa;
Nec finis ut femper fluvio contermina quercus
Miretur lapfus praetereuntis aquae?
Et tibi uccumbit liquido quae plurima coelo
Evehitur pennis quamlibet augur avis,

Et quae

mille nigris errant animalia filvis, Et quod alunt mutum Proteos antra pecus? Invida, tanta tibi cum fit conceffa poteftas; Quid juvat humana tingere caede manus? Nobileque in pectus certas acuiffe fagittas, Semideamque animam caede fugaffe fua? Talia dum lacrymans alto fub pectore volvo, Rofcidus occiduis Hefperus exit aquis,

Et Tarteffiaco fubmerferat

aequore currum Phoebus, ab eoo littore menfus iter.

Nec mora, membra cavo pofui refovenda cubili,
Condiderant oculos noxque foporque meos.
Cum mihi vifus eram lato fpatiarier agro,
Heu nequit ingenium vifa referre meum.
Illic punicea radiabant omnia luce,

Ut matutino cum juga fole rubent.

Ac veluti cum pandit opes Thaumantia proles, * Vestitu nituit multicolore solum.

Non dea tam variis ornavit floribus hortos
Alcinoi, Zephyro Chloris amata levi.
Flumina vernantes lambunt argentea campos,
Ditior Hefperio flavet arena Tago.
Serpit odoriferas per opes levis aura Favoni,
Aura fub innumeris humida nata rofis.

Talis in extremis terrae Gangetidis oris
Luciferi regis fingitur effe domus.

Ipfe racemiferis dum densas vitibus umbras
Et pellucentes miror ubique locos,
Ecce mihi fubito praeful Wintonius astat,
Sydereum nitido fulfit in ore jubar;
Veftis ad auratos defluxit candida talos,
Infula divinum cinxerat alba caput.
Dumque fenex tali incedit venerandus amicu,
Intremuit laeto florea terra fono.
Agmina gemmatis plaudunt coeleftia pennis,
Pura triumphali perfonat aethra tuba.
Quifque novum amplexu comitem cantuque falutat,
Hofque aliquis placido mifit ab ore fonos:
Nate veni, et patrii felix cape gaudia regni,
Semper abhinc duro, nate, labore vaca.
Dixit, et aligerae tetigerunt nablia turmae,
At mihi cum tenebris aurea pulfa quies.
Flebam turbatos Cephaleia pellice fomnos,
Talia contingant fomnia faepe mihi!

Elegia quarta, Anno Aetatis 18.

Ad Thomam Funium Praeceptorem fuum, apud Mercatores Anglicos Hamburgae agentes, Paftoris munere fungentem.

CURRE per immenfum fubito, mea littera, pontum,

I, pete Teutonicos laeve per aequor agros.
Segnes rumpe moras, et nil, precor, obftet eunti,
Et feftinantis nil remoretur iter.
Ipfe ego Sicanio fraenantem carcere ventos,
Acolon, et virides follicitabo Deos;
Caeruleamque fuis comitatam Dorida Nymphis,
Ut tibi dent placidam per fua regna viam.
At tu, fi poteris, celeres tibi fume jugales,
Vecta quibus Colchis fugit ab ore viri.
Aut queis Triptolemus Scythicas devenit in oras
Gratus Eleufina missus ab urbe puer.

Atque ubi Germanas flavere videbis arenas,
Ditis ad Hamburgae moenia flecte gradum,
Dicitur occifo quae ducere nomen ab Hama,
Cimbrica quem fertur, clava dediffe neci,
Vivit ibi antiquae clarus pietatis honore
Praeful Chrifticolas pafcere doctus oves;
Ille quidem eft animae plufquam pars altera noftrae,
Dimidio vitae vivere cogor ego.

Primus ego

Hei mihi quot pelagi, quot montes interjecti
Me faciunt alia parte carere mei!
Charior ille mihi, quam tu doctiffime Graium
Cliniadi, pronepos qui Telamonis erat.
Quamque Stagirites generofo magnus alumno,
Quem peperit Libyco Chaonis alma Jovi.
Qualis Amyntorides, qualis Philyreius Heros
Myrmidonum regi, talis et ille mihi.
Aonios illo praeeunte receffus
Luftrabam, et bifidi facra vireta jugi,
Pieriofque haufi latices, Clioque favente,
Caftalio fparfi laeta ter ora mero.
Flammeus ad fignum ter vidit arietis Aethon,
Induxitque auro lanea terga novo,
Bifque novo terram fparfifti Chlori fenilem
Gramine, bifque tuas abftulit Aufter opes:
Necdum ejus licuit mihi lumina pafcere vultu,
Aut linguae dulces aure bibiffe fonos.
Vade igitur, curfuque Eurum praeverte fonorum,
Quam fit opus monitis rés docet, ipfa vides.
Invenies dulci cum conjuge forte fedentem,
Mulcentem gremio pignora chara fuo,
Forfitan aut veterum praelarga volumina patrum
Verfantem, aut veri biblia facra Dei.
Coeleftive animas faturantem rore tenellas,
Grande falutiferae religionis opus.
Utque folet, multam fit dicere cura falutem,
Dicere quam decuit, fi modo adeffet, herum.

Haec quoque paulum oculos in humuni defixa modeftos,
Verba verecundo fis memor ore loqui:

Haec tibi, fi teneris vacat inter praelia Mufis,
Mittit ab Angliaco littore fida manus.
Accipe finceram, quamvis fit fera, falutem,
Fiat et hoc ipfo gratior illa tibi.

Sera quidem, fed vera fuit, quam casta recepit
Icaris a lento Penelopeia viro.

Aft ego quid volui manifeftum tollere crimen,
Ipfe quod ex omni parte levare nequit ?
Arguitur tardus merito, noxamque fatetur,
Et pudet officium deferuiffe fuum.
Tu modo da veniam faffo, veniamque roganti,
Crimina diminui, quae patuere, folent.
Non ferus in pavidos rictus diducit hiantes,
Vulnifico pronos nec rapit ungue Leo.
Saepe fariffiferi crudelia pectora Thracis
Supplicis ad moeftas delicuere preces.
Extenfaeque manus avertunt fulminis ictus,
Placat et iratos hoftia parva Deos.

Jamque diu fcripfiffe tibi fuit impetus illi,

[ocr errors]

Neve moras ultra ducere passus Amor.

Nam vaga Fama refert, heu nuncia vera malorum!.
In tibi finitimis bella tumere locis,
Teque tuamque urbem truculento milite cingi,
Et jam Saxonicos arma paraffe duces.
Te circum late campos populatur Enyo,

Et fata carne virum jam cruor arva rigat.
Germanifque fuum conceffit Thracia Martem,
Illuc Odryfios Mars pater egit equos.
Perpetuoque comans jam defiorefcit oliva,
Fugit et aerifonam Diva perola tubam;
Fugit Io terris, et jam non ultima virgo
Creditur ad fuperas jufta volaffe domos.
Te tamen interea belli circumfonat horror,
Vivis et ignoto folus inopique folo;
Et, tibi quam patrii non exhibuere penates,
Sede peregrina quaeris egenus opem.com
Patria dura parens, et faxis faevior albis
Spumea quae pulfat littoris unda tui:
Y'

Siccine te decet innocuos exponere foetus,

Siccine in externam ferrea cogis humum ? -
Et finis ut terris quaerant alimenta remotis
Quos tibi profpiciens miferat ipfe Deus,
Et qui laeta ferunt de coelo nuncia, quique
Quae via poft cineres ducat ad aftra, docent?
Digna quidem Stygiis quae vivas claufa tenebris,
Aeternaque animae digna perire fame!
Haud aliter vates terrae Thefbitidis olim
Preffit inaffueto devia tefqua pede,
Defertafque Arabum falebras, dum regis Achabi
Effugit atque tuas, Sidoni dira, manus.
Talis et horrifono laceratus membra flagello,
Paulus ab Aemathia pellitur urbe Cilix.
Pifcofaeque ipfum Gergeftae civis Iefum
Finibus ingratus juffit abire fuis.

At tu fume animos, nec fpes cadat anxia curis,
Nec tua concutiat decolor offa metus.
Sis etenim quamvis fulgentibus obfitus armis,
Intententque tibi millia tela necem,
At nullis vel inerme latus violabitur armis,
Deque tuo culpis nulla cruore bibet.
Namque eris ipfe Dei radiante fub aegide tutus,
Ille tibi cuftos, et pugil ille tibi;
Ille Sionaeae qui tot fub moenibus arcis
Affyrios fudit nocte filente viros;

Inque fugam vertit quos in Samaritidas oras
Mifit ab antiquis prifca Damafcus agris,
Terruit et denfas pavido com rege cohortes,
Aere dum vacuo buccina clara fonat,
Cornea pulvereum dum verberat ungula campum,
Currus arenofam dum quatit actus humum,
Auditurque hinnitus equorum ad bella ruentum,
Et ftrepitus ferri, murmuraque alta virum.
Et tu (quod fupereft miferis) fperare memento,
Et tua magnanimo pectore vince mala.
Nec dubites quandoque frui melioribus annis,
Atque iterum patrios poffe videre lares.

« السابقةمتابعة »