صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني
[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

IN te perpetuo Tempus revolubile gyro

Jam revocat Zephyros vere tepente novos.
Induiturque brevem Tellus reparata juventam,
Jamque foluta gelu dulce virefcit humus.
Fallor? an et nobis redeunt in carmina vires,
Ingeniumque mihi munere veris adeft ?
Munere veris adeft, iterumque vigefcit ab illo
(Quis putet?) atque aliquod jam fibi pofcit opus.
Caftalis ante oculos, bifidumque cacumen oberrat,
Et mihi Pyrenen fomnia nocte ferunt.
Concitaque arcano fervent mihi pectora motu,
Et furor, et fonitus me facer intus agit.
Delius ipfe venit, video Peneide lauro.

Implicitos crines, Delius ipfe venit.

Jam mihi mens liquidi raptatur in ardua coeli,
Perque vagas nubes corpore liber

[ocr errors]

Perque umbras, perque antra feror penetralia vatum,
Et mihi fana patent interiora Deum. In
Intuiturque animus toto quid agatur: Olympo,
Nec fugiunt oculos Tartara caeca meos.
Quid tam grande fonat diftento fpiritus ore?
Quid parit haec rabies, quid facer ifte faror?
Ver mihi, quod dedit ingenium, cantabitur illo;
Profuerint ifto reddita dona modo.vna
Jam Philomela tuos foliis adoperta novellis o rignil
Inftituis modulos, dum filet omne némus!
Urbe ego, tu fylva fimul incipiamus utrique,
Et fimul adventum veris uterque canat.
Veris Io rediere vices, celebremus honores
Veris, et hoc fubeat Mufa quotannis opus.
Jam fol Aethiopas fugiens Tithoniaque arva,
Flectit et Arctoas aurea lora plagas.

[ocr errors]

En breve noctis iter, brevis eft mora noctis opacae,
Horrida cum tenebris exulat illa fuis.
Jamque Lycaonius plauftrum coelefte Bootes
Non longa fequitur feffus ut ante via.
Nunc etiam folitas circum Jovis atria toto
Excubias agitant fydera rara polo.

Nam dolus, et caedes, et vis cum nocte receflit,
Neve Giganteum Di timuere fcelus, empan
Forte aliquis fcopuli recubans in vertice pastor,
Rofcida cum primo fole rubefcit humus,
Hac, ait, hac certe caruifti nocte puella
Phoebe tua, celeres quae retineret equos.
Laeta fuas repetit fylvas, pharetramque refumit
Cynthia, Luciferas ut videt alta rotas;
Et tenues ponens radios gaudere videtur
Officium fieri tam breve fratris ope.
Defere, Phoebus ait, thalamos Aurora feniles,
Quid juvat effoeto procubuiffe toro ?
Te manet Æolides viridi venator in herba,
Surge, tuos ignes altus Hymettus habet.
Flava verecundo dea crimen in ore fatetur,

[ocr errors]

Et matutinos ocyus urget equos.*

Exuit invifam Tellus rediviva fenectam, all sho
Et cupit amplexus Phoebe fubire tuos;

[ocr errors]

Et cupit, et digna eft, quid enim formofius illa?
Pandit ut omniferos luxuriofa finus,

Atque Arabum fpirat meffes, et ab ore venufto

Mitia cum Paphiis fundit amoma rofis? Ecce coronatur facra frons ardua luco, al

Cingit ut Idaeam pinea turris Opim; alanolidi mal Et vario madidos intexit flore capillos,bom kindliní Floribus et vifa eft poffe placere fuis.bjonprodu Floribus effufos ut erat redimita capillos

Taenario placuit diva Sicana Deo.

Afpice, Phoebe, tibi faciles hortantur amores, 2137 Mellitafque movent flamina verna preces. 4 loperi Cinnamea Zephyrus leve plaudit odorifer ala, Blanditiafque tibi ferre videntur aves.

Nec fine dote tuos temeraria quaerit amores
Terra, nec optatos pofcit egena toros;
Alma falutiferum medicos tibi gramen in ufus
Praebet, et hinc titulos adjuvat ipfa tuos.
Quod fi te pretium, fi te fulgentia tangunt
Munera, (muneribus faepe coemptus Amor)
Illa tibi oftentat quafcunque fub aequore vafto,
Et fuperinjectis montibus abdit opes.
Ah quoties cum tu clivofo feffus Olympo
In vefpertinas precipitaris aquas,

Cur te, inquit, curfu languentem Phoebe diurno
Hefperiis recipit, Caerula mater aquis?

Quid tibi cum Tethy? quid cum Tarteffide lympha,
Dia quid immundo perluis ora falo?

Frigora Phoebe mea melius captabis in umbra,
Huc ades, ardentes imbue rore comas.
Mollior egelida veniet tibi fomnus in herba,
Huc ades, et gremio lumina pone meo.
Quaque jaces circum mulcebit lene fufurrans
Aura per humentes corpora fufa rofas.
Nec me (crede mihi) terrent Semeleia fata,
Nec Phaetonteo fumidus axis equo;
Cum to Phoebe tuo fapientius uteris igni,
Huc ades, et gremio lumina pone meo.
Sic Tellus lafciva fuos fufpirat amores;

Matris in exemplum caetera turba rount.
Nunc etenim toto currit vagus orbe Cupido,
Languentefque fovet folis ab igne faces.
Infonuere novis lethalia cornua nervis,
Trifte micant ferro tela corufca novo.
Jamque vel invictam tentat fuperaffe Dianam,
Quaeque fedet facro Velta pudica foeo.
Ipfa fenefcentem reparat Venus annua formam,
Atque iterum tepido creditur orta mari.
Marmoreas juvenes clamant, Hymenaee, per urbes,
Littus Io Hymen, et cava faxa fonant.
Cultior ille venit tunicaque decentior apta,
Puniceum redolet veftis odora crocom.

Egrediturque frequens ad amoeni gaudia veris
Virgineas auro cincta puella finus.

[num,

Votum eft cuique fuum, votum eft tamen omnibus u-
Ut fibi quem cupiat, det Cytherea virum.
Nunc quoque feptena modulatur arundine paftor,
Et fua quae jungat carmina Phyllis habet.
Navita nocturno placat fua fydera cantu,
Delphinafque leves ad vada fumma vocat.
Jupiter ipfe alto cum conjuge ludit Olympo,
Convocat et famulos ad fua fefta Deos.
Nunc etiam Satyri, cum fera crepuscula furgunt,
Pervolitant celeri florea rura choro,
Sylvanufque fua Cypariffi fronde revinctus,
Semicaperque Deus, femideufque caper.
Quaeque fub arboribus Dryades latuere vetuftis,
Per juga, per folos expatiantur agros.
Per fata luxuriat fruticetaque Maenalius Pan,
Vix Cybele mater, vix fibi tuta Ceres,
Atque aliquam cupidus praedatur Oreada Faunus,
Confulit in trepidos dum fibi Nympha pedes::
Jamque latet, latitanfque cupit male tecta videri,
Et fugit, et fugiens pervelit ipfa capi. maiste
Dii quoque non dubitant coelo praeponere fylvas,
Et fua quifque fibi numina lucus habet.
Et fua quifque diu fibi numina lucus habeto,
Nec vos arborea, dii, precor, ite domo.
Te referant miferis te Jupiter aurea terris mito
Saecla, quid ad nimbos afpera tela redis?
Tu faltem lente rapidos age Phoebe jugales
Qua potes, et fenfim tempora veris eant.
Brumaque productas tarde ferat hifpida noctes,
Ingruat et noftro ferior umbra polo.

Elegia fexta.

Ad Carolum Diodatum ruri commorantem.

Qui cum Idibus Decemb. fcripfiffet, et fua carmina excufari poftulaffet, fi folito minus cffent bona, quod inter lautitias quibus erat ab amicis exceptus, haud fatis felicem operam Mufis dare fe poffe affirmabat, hoe habuit refponfum.

MT

ITTO tibi sanam non pleno ventre falutem,
Qua tu diftento forte carere potes.

At tua quid noftram prolectat Mufa camoenam,
Nec finit optatas poffe fequi tenebras ?

Carmine fcire velis quam te redamemque colamque,
Crede mihi vix hoc carmine fcire queas.

Nam neque

nofter amor modulis includitur arctis,
Nec venit ad claudos integer ipfe pedes. igbo I
Quam bene folennes epulas, hilaremque Decembrim
Feltaque coelifugam quae coluere Deum,
Deliciafque refers, hyberni gaudia ruris,

Haustaque per lepidos Gallica mufta focos!
Quid quereris refugam vino dapibufque poefin?
Carmen amat Bacchum, Carmina Bacchus amat.
Nec puduit Phoebum virides geftaffe corymbos,
Atque hederam lauro praepofuiffe fuae.
Saepius Aoniis clamavit collibus, Euoe,
Mista Thyoneo turba novena choro.
Nafo Corallaeis mala carmina mifit ab agris:
Non illic epulae, non fata vitis erat.
Quid nifi vina, rofafque racemiferumque Lyacum,
Cantavit brevibus Teia Mufa modis?
Pindaricofque inflat numeros Teumefius Evan,
Et redolet fumptum pagina quaeque merum.
Dum gravis everfo currus crepat axe fupinus,
Et volat Eleo pulvere fufcus eques.

« السابقةمتابعة »