صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Ter magnus Hermes (ut fit arcani fciens)
Talem reliquit Ifidis cultoribus.

At tu perenne ruris Academi decus
(Haec monftra fi tu primus induxti fcholis)
Jam jam poetas urbis exules tuae
Revocabis, ipfe fabulator maximus,
Aut inftitutor ipfe migrabis foras.

MotAd Patrem.

NUNC mea Pierios cupiam per pectora fontes

Irriguas torquere vias, totumque per ora Volvere laxatum gemino de vertice rivum; Ut tenues oblita fonos audacibus alisco) Surgat in officium venerandi Mufa parentis. Hoc utcunque tibi gratum, pater optime, carmen Exiguum meditatur opus, nec novimus ipfi Aptius a nobis quae poffunt munera donis Refpondere tuis, quamvis nec maxima poffint Refpondere tuis, nedum ut par gratia donis Effe queat, vacuis quae redditur arida verbis, mi Sed tamen haec noftros oftendit pagina cenfus,nek Et quod habemus opum charta numeravimus ifta, Quae mihi funt nullae, nifi quas dedit aurea Clio, Quas mihi femoto fomni peperere fub antro, Et nemoris laureta facri Parnaffides umbrae. Nec tu vatis opus divinum defpice carmen, Quo nihil aethereos ortus, et femina coeli, Nil magis humanam commendat origine mentem, Sancta Prometheae retinens veftigia flammae. Carmen amant Superi, tremebundaque Tartara carmen Ima ciere valet,/ divofque ligare profundos, Et triplici duros Manes adamante coercet. Carmine fepofiti retegunt arcana futuri Phaebades, et tremulae pallentes ora Sibyllae; Carmina facrificus folennes pangit ad aras, Aurea feu fternit motantem cornua taurum; Seu cum fata fagax fumantibus abdita fibris

Confalit, et tepidis Parcam fcrutatur in extis.
Nos etiam patrium tunc cum repetemus Olympum,,
Æternaeque morae ftabunt immobilis aevi,
Ibimus auratis per coeli templa coronis,
Dulcia fuaviloquo fociantes carmina plectro,
Aftra quibus geminique poli convexa fonabunt.
Spiritus et rapidos qui circinat igneus orbes,
Nunc quoque fydereis intercinit ipfe choreis
Immortale melos, et inenarrabile carmen;
Torrida duni rutilus compefcit fibila ferpens,.
Demiffoque ferox gladio manfuefcit Orion;
Stellarum nec fentit onus Maurufius Atlas..
Carmina regales epulas ornare folebant,
Cum nondum luxus, vaftaeque immenfa vorago
Nota gulae, et modico fpumabat coena Lyaeo.
Tum de more fedens fefta ad convivia vates
Æfculea intonfus redimitos ab arbore crines, p
Heroumque actus, imitandaque geffa canebat,.
Et Chaos, et positi late fundamina mundi,
Reptantefque Deos, et alentes numina glandes,.
Et nondum Etneo quaefitum fulmen ab antro.
Denique quid vocis modulamen inane juvabit,
Verborum fenfufque vacans, numerique loquacis?
Silveftres decet ifte choros, non Orphea cantus,
Qui tenuit fluvios et quercubus addidit aures
Carmine, non cithara, fimulacraque functa canendo
Compulit in lacrymas; habet has a carmine laudes..
Nec tu perge precor facras contemnere Mufas,
Nec vanas inopefque puta, quarum ipse peritus
Munere, mille fonos numeros componis ad aptos
Millibus et vocem modulis variare canoram
Doctus, Arionii merito fis nominis haeres.
Nunc tibi quid mirum, fi me genuiffe poetam
Contigerit, charo fi tam prope fanguine juncti
Cognatas artes, ftudiumque affine fequamur?
Ipfe volens Phoebus fe difpertire duobus,
Altera dona mihi, dedit altera dona parenti,
Dividuumque Deum genitorque puerque tenemus

Tu tamen ut fimules teneras odiffe camoenas, Non odiffe reor, neque enim, pater, ire jubebas Qua via lata, patet, qua pronior area lucri, Certaque condendi fulget fpes aurea nummi : Nec rapis ad leges, male cuftoditaque gentis Jura, nec infulfis damnas clamoribus aures. Sed magis excultam cupiens ditefcere mentem, Me procul urbano ftrepitu, feceffibus altis Abductum Aoniae jucunda per otia ripae Phoebaeo lateri comitem finis ire beatum. Officium chari taceo commune parentis, Me pofcunt, majora, tuo, pater optime, fumptu Cum mihi Romuleae patuit facundia linguae, Et Latii Veneres, et quae Jovis ora decebant Grandia magniloquis elata vocabula Graiis, Addere fuafifti quos jactat Gallia flores, Et quam degeneri novus Italus ore loquelam Fundit, Barbaricos teftatus voce tumultus,penne Quaeque Palaeftinus loquitur myfteria vates. Denique quicquid habet coelum fubjectaque coelo Terra parens, terraeque et coelo interfinus aer, Quicquid et unda tegit, pontique àgitabile marmor, Per te noffe licet, per te, fi noffe libebit. Dimotaque venit fpectanda fcientia nube, Nudaque confpicuos inclinat, ad ofcula vultus, Ni fugiffe velim, ni fit libaffe moleftum.

I nunc, confer opes quifquis malefanus avitas Auftriaci gazas, Peruanaque regna pracoptas. Quae potuit majora pater tribuiffe, vel ipfe Jupiter, excepto, donaffet ut omnia, coela? Non potiora dedit, quamvis et tuta fuiffent, Publica qui juveni commifit lumina nato Atque Hyperionios currus, et fraena diei, Et circum undantem radiata luce tiaram. Ergo ego jam doctae pars quamlibet ima catervae Victrices hederas inter, laurofque fedebo, Jamque nec obfcurus populo mifcebor inerti, Vitabuntque oculos veftigia noftra profanas.

Efte procul vigiles curae, procul este querelae,
Invidiaeque acies tranfverfo tortilis birquo,
Saeva nec anguiferos extende, Calumnia, rictus;
In me trifte nihil foediffima turba potestis,
Nec veftri fum juris ego; fecuraque tutus
Pectora, vipereo gradiar fublimis ab itu.

At tibi, chare pater, postquam non aequa merenti
Poffe referre datur, nec dona rependere factis,
Sit memoraffe fatis, repetitaque munera grato
Percenfere animo, fidaeque reponere menti.

Et vos, O noftri, juvenilia carmina, lufus,
Si modo perpetuos fperare audebitis annos,
Et domini fupereffe rogo, lucemque tueri,
Nec fpiffo rapient oblivia nigra sub Orco,
Forfitan has laudes, decantatumque parentis
Nomen, ad exemplum, fero fervabitis aevo.

PSA L. CXIV.

[ Σραήλ ότι παῖδες, δι' ἀγλικὰ φύλ' Ιακώβει
Αἰγύπλιον λίπε δῆμον, ἀπεχθέα, βαρβαρόφωναν

Δὴ τότε μῖνον την ὅσιον γενος υίες Ινδα..
Ἐν δὲ Θεὸς λαοῖσι μέγα κρεων βασίλευεν.
Εἶδε καὶ ἐντροπάδην φύγαδ' ἐῤῥώησε θάλασσα
Κύματι ελυμένη ῥοθίῳ, ὁδ ̓ ἄρ ̓ ἐσυφελίχθη
Πρὸς Ιορδάνης πολὶ ἀργυροειδέα πηγήν.
Εκ δ' όρεα σκαρθμοῖσιν ἀπειρίσια κλονέοντο,
Ως κριοὶ σφριγόωντες ἐκτραφερῷ ἐν ἀλων.
Βαιότεραι δ ̓ ἅμα πάσαι ανασκίρτησαν ἐρίπναι,
Οἷα παραὶ σύριγγι φίλη ὑπὸ μητέρι ἄρνες,
Τίπτε σύγ' αἱνα θάλασσα πέλωρ φυγαδ ̓ ἐῤῥώησας;
Κύματι ελυμενη ῥοθίῳ; τί δ ̓ ἄρ ἐσυφελίχθης
Ιρὸς Ιορδάνη ποτὶ ἀργυροειδέα πηγήν;
Τίπτ' όρεα σκαρθμοῖσιν απειρέσια κλονείσθε,
Ως κριοί σφριγόωντες ευτραφερῶ ἐν ἀλων;
Βαιοτέραι τί δ ̓ ἄρ ̓ ὑμμες ἀνασκιρτήσατ' ἐρίπναι,
Οἷα παραὶ σύριγγα φίλη ὑπὸ μητέρι ἄρνες;
Σείεο γαῖα τρέυσα Θεὸν με, ἀλ' ἐκτυπέοντα,
Γαῖα Θεὸν τρείεσ ̓ ὕπατον σέβας Ισαακίδας,

Ός τε καὶ ἐκ σπιλάδων ποταμὺς χέι μορμύροντας,
Κρήνηντ ̓ ἄιναον πέτρης ἀπὸ δακρυοέσσης.

PHILOSOPHUS ad regem quendam, qui eum ignotum ef infontem inter reos forte captum infcius damnaverat, τὴν ἐπὶ θανάτῳ πορευόμενος haec fubito mifit.

Ω ἕνα εἰ ὀλέσης με τὸν ἔννομον, ἐδέ τιν ̓ ἀνδρῶν
Δεινὸν ὅλως δράσαντα, σοφώτατον ἴσθι κάρηνον
Ρηϊδίως αφέλοιο, τὸ δ' ὕσερον αὖθι νοήσεις,
Μαψιδίως δ ̓ ἄρ ἔπειτα τεὸν πρὸς θυμὸν ὀδύρη,
Τοιὸν δ ̓ ἐκ πόλιος περιώνυμον ἄλκαρ ὀλέσσας.

In effigiei ejus Sculptorem.

Αμαθε γεγράφθαι χειρὶ τήνδε μεν' εἰκόνα

Φαίης τάχ ̓ ἂν, πρὸς εἶδος αὐτοφυές. βλέπων.
Τὸν δ ̓ ἐκτυπωτὸν ἐκ ἐπιγνόντες φίλοι

Γελάτε φαύλο δυσμίμημα ζωγράφο.

Ad Salfillum Poetam Romanum aegrotantem.

SCAZON TEST

MUSA greffum quae volens trahis claudum,,
Vulcanioque tarda gaudes inceffu,

Nec fentis illud in loco minus gratum,
Quam cum decentes flava Deiope furas
Alternat aureum ante Junonis lectum.
Adefdum et haec verba pauca Salfillo
Refer, Camoena noftra cui tantum eft cordi,
Quamque ille magnis praetulit immerito divis,,
Haec ergo alumnos ille Londini Milto,
Diebus hifce qui fuum linquens nidum
Polique tractum, (peffimus ubi ventorum,
Infanientis impotenfque pulmonis

Pernix anhela fub Jove exercet flabra)
Venit feraces Itali foli ad glebas,
Vifum fuperba cognitas urbes fama.

« السابقةمتابعة »