صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

3

Creditur huc geminis veniffe invecta columbis
Alma pharetrigero milite cineta Venus;
Huic Chidon, & riguas Simoentis flumine valles,
Huic Paphon, & rofeam poft habitura Cypron.
Aft ego, dum pueri finit indulgentia cæci,
Moenia quàm fubitò linquere fausta paro ;
Et vitare procul malefide infamia Circes
Atria, divini Molyos ufus ope. pros
Stat quoque juncofas Cami remeare paludes,
Atque iterum rauca murmur adire Schola.
Interea fidi parvum cape munus amici,
Paucaque in alternos verba coacta modos.

Elegia fecunda, Anno Etat. 17.

In obitum Præconis Academici Cantabrigienfis.

TE

[ocr errors]

'E, qui confpicuus baculo fulgente folebas
Palladium toties ore ciere gregem,
Ultima præconum præconem te quoque fæva
Mors rapit, officio nec favet ipfa fuo.
Candidiora licet fuerint tibi tempora plumis,
Sub quibus accipimus delituiffe Jovem,
O dignus tamen Hæmonio juvenefcere fucco,
Dignus in Æfonios vivere poffe dies,
Dignus quem Stygiis medicâ revocaret ab undis
Arte Coronides, fæpe rogante deâ.
Tu fi juffus eras acies accire togatas,
Et celer à Phoebo nuntius ire tuo.
Talis in Iliacâ ftabat Cyllenius aulâ
Alipes, æthereâ miffus ab arce Patris.
Talis & Eurybates ante ora furentis Achillei
Rettulit Atridæ juffa fevera ducis.

Magna fepulchrorum regina, fatelles Averuins
Sæva nimis Mufis, Palladi fæva nimis,
Quin illos rapias qui pondus inutile terræ !
Turba quidem eft telis ifta petenda tuis,
Veftibus hunc igitur pullis Academia luge,
Et madeant lachrymis nigra feretra tuis.
Fundat & ipfa modos querebunda Elegëia tristes,
Perfonet & totis nænia mofta fcholis.

Elegia tertia, Anno tatis 17. In obitum Prafulis Wintonienfis."

Oeftus eram, & tacitus nullo comitante sede-
Hærebantque animo triftia plura meo: [bam,

Protinus en fubiit funefta cladis imago

Fecit in Angliaco quam Libitina folo;

[res

Dum procerum ingreffa eft fplendentes marmore tur-
Dira fepulchrali mors metuenda face;
Pulfavitque auro gravidos & jafpide muros,
Nec metuit fatrapum fternere falce greges.
Tunc memini clarique ducis, fratrifque verendi
Intempeftivis offa cremata rogis.

Et memini Heroum quos vidit ad æthera raptos,
Flevit & amiffos Belgia tota duces.angib
At te præcipuè luxi digniffime Præful, pospit
Wintoniæque olim gloria magna tuæ
Delicui fletu, & trifti fic ore querebar,
Mors fera Tartareo diva fecunda Jovi.
Nonne fatis quod fylva tuas perfentiat iras,
Et quod in herbofos jus tibi detur agros,
Quodque afflata tuo marcefcant lilia tabo,
Et crocus, & pulchræ Cypridi facra rofa,

Nec

[graphic]
[graphic]
[ocr errors]
[graphic]
« السابقةمتابعة »