Quae poffet fenium vel reparare Jovis!* Ah quoties vidi fuperantia lumina gemmas, Atque faces quotquot volvit uterque polus Collaque bis vivi Pelopis quae brachia vincant, Quaeque fuit puro nectare tincta via! Et decus eximium frontis, tremulofque capillos, Aurea quae fallax retia tendit Amor! Pellacefque genas, ad quas hyacinthina ́sordet · Purpura, et ipfe tui floris, Adoni, rubor. Cedite laudatae toties Heroides olim, Et quaecunque vagum cepit amica Jovem. Cedite Achaemeniae turrita fronte puellae, Et quot Sufa colunt, Memnoniamque Ninon. Non tibi tot coelo feintillant aftra fereno Quot tibi confpicuae formaque auroque puellae Aft ego, dum pueri finit indulgentia caeci, Elegia Secunda, Anno Aetat. 17. In obitum Praeconis Academici Cantabrigienfis. TE, qui confpicuus baculo fulgente folebas Palladium toties ore ciere gregem, Ultima pracconum praeconem te quoque faeva Tu fi juffus eras acies accire togatas, Et celer a Phoebo nuncius ire tuo. Magna fepulchrorum regina, fatelles Averni Quin illos rapias qui pondus inutile terrae! Turba quidem eft telis ista petenda tuis. Veftibus hunc igitur pullis Academia luge, Et madeant lachrymis nigra feretra tuis. Fundat et ipfa modos querebunda Elegëia tristes, Perfonet et totis naenia moesta Scholis. Elegia tertia, Anno Aetatis 17. In obitum Praefulis Wintonienfis. Moeftus eram, et tacitus nullo comitante fedebam, Haerebantque animo tristia plura meo: Protinus en fubiit funeftae cladis imago. Fecit in Angliaco quam Libitina folo; Dum procerum ingressa est splendentes marmore turres Dira fepulchrali mors metuenda face; Pulfavitque auro gravidos et jaspide muros, Nec metuit fatrapum fternere falce greges. Et memini Heroum quos vidit ad aethera raptos, Mors fera Tartareo diva fecunda Jovi; Et quod in herbosos jus tibi detur agros; Nec finis ut femper fluvio contermina quereus Et tibi fuccumbit liquido quae plurima coelo Et quae mille nigris errant animalia filvis, Nec mora, membra cavo pofui refovenda cubili, Ut matutino cum juga fole rubent. Non dea tam variis ornavit floribus hortos Et pellucentes miror ubique locos, Ecce mihi fubito praeful Wintonius astat, Sydereum nitido fulfit in ore jubar; Veftis ad auratos defluxit candida talos, Infula divinum cinxerat alba caput. Dumque fenex tali incedit venerandus amictu, Intremuit laeto florea terra fono. Agmina gemmatis plaudunt coeleftia pennis, Pura triumphali perfonat aethra tuba. Quifque novum amplexu comitem cantuque falutat, Hofque aliquis placido mifit ab ore fonos: Nate veni, et patrii felix cape gaudia regni, Semper abhinc duro, nate, labore vaca. Dixit, et aligerae tetigerunt nablia turmae, At mihi cum tenebris aurea pulfa quies. Flebam turbatos Cephaleia pellice fomnos, Talia contingant fomnia faepe mihi! Elegia quarta, Anno Aetatis 18. Ad Thomam Junium Praeceptorem fuum, apud Mercatores Anglicos Hamburgae agentes, Paftoris munere fungentem. CURR URRE per immenfum fubito mea littera pontum Ipfe ego Sicanio fraenantem carcere ventos, Caeruleamque fuis comitatam Dorida Nymphis, |