صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Quae poffet fenium vel reparare Jovis!* Ah quoties vidi fuperantia lumina gemmas, Atque faces quotquot volvit uterque polus Collaque bis vivi Pelopis quae brachia vincant, Quaeque fuit puro nectare tincta via! Et decus eximium frontis, tremulofque capillos, Aurea quae fallax retia tendit Amor! Pellacefque genas, ad quas hyacinthina ́sordet · Purpura, et ipfe tui floris, Adoni, rubor. Cedite laudatae toties Heroides olim,

Et quaecunque vagum cepit amica Jovem. Cedite Achaemeniae turrita fronte puellae,

Et quot Sufa colunt, Memnoniamque Ninon.
Vos etiam Danaae fafces fubmittite Nymphae,
Et vos Iliacae, Romuleaeque nurus.
Nec Pompeianas Tarpëia Mufa columnas
Jactet, et Aufoniis plena theatra stolis.
Gloria Virginibus debitur prima Britannis,
Extera fat tibi sit foemina poffe fequi.
Tuque urbs Dardaniis Londinum ftructa colonis
Turrigerum late confpicienda caput,
Tu nimium felix intra tua moenia claudis
Quicquid formofi pendulus orbis habet.

Non tibi tot coelo feintillant aftra fereno
Endymioneae turba ministra deae,

Quot tibi confpicuae formaque auroque puellae
Per medias radiant turba videnda vias.
Creditur huc geminis veniffe invecta columbis
Alma pharetrigero milite cincta Venus;
Huic Cnidon, et riguas Simoëntis flumine valles,
Huic Paphon, et rofeam posthabitura Cypron.

Aft ego, dum pueri finit indulgentia caeci,
Moenia quam fubito linquere faufta paro;
Et vitare procul malefidae infamia Circes
Atria, divini Molyos ufus ope.
Stat quoque juncofas Cami remeare plaudes,
Atque iterum raucae murmur adire Scholae.
Interea fidi parvum cape munus amici,
Paucaque in alternos verba coacta modos.

Elegia Secunda, Anno Aetat. 17.

In obitum Praeconis Academici Cantabrigienfis.

TE, qui confpicuus baculo fulgente folebas

Palladium toties ore ciere gregem,

Ultima pracconum praeconem te quoque faeva
Mors rapit, officio nee favet ipfa fuo.
Candidiora licet fuerint tibi tempora plumis,
Sub quibus accipimus delituiffe Jovem,
O dignus tamen Haemonio juvenefceré fucco,
Dignus in Aefonios vivere poffe dies,
Dignus quem Stygiis medica revocaret ab undis
Arte Coronides, faepe rogante dea.

Tu fi juffus eras acies accire togatas,

Et celer a Phoebo nuncius ire tuo.
Talis in Iliaca ftabat Cyllenius aula
Alipes, aetherea miffus ab arce Patris.
Talis et Eurybates ante ora furentis Achillei
Rettulit Atridae jussa severa ducis.

Magna fepulchrorum regina, fatelles Averni
Saeva nimis Mufis, Palladi faeva nimis,

Quin illos rapias qui pondus inutile terrae!

Turba quidem eft telis ista petenda tuis. Veftibus hunc igitur pullis Academia luge,

Et madeant lachrymis nigra feretra tuis. Fundat et ipfa modos querebunda Elegëia tristes, Perfonet et totis naenia moesta Scholis.

Elegia tertia, Anno Aetatis 17.

In obitum Praefulis Wintonienfis.

Moeftus eram, et tacitus nullo comitante fedebam,

Haerebantque animo tristia plura meo:

Protinus en fubiit funeftae cladis imago.

Fecit in Angliaco quam Libitina folo; Dum procerum ingressa est splendentes marmore turres Dira fepulchrali mors metuenda face; Pulfavitque auro gravidos et jaspide muros,

Nec metuit fatrapum fternere falce greges.
Tunc memini clarique ducis, fratrifque verendi
Intempeftivis offa cremata rogis.

Et memini Heroum quos vidit ad aethera raptos,
Flevit et amiffos Belgia tota duces.
At te praecipue luxi dignissime Praeful,
Wintoniaeque olim gloria magna tuae;
Delicui Actu, et trifti fic ore querebar:

Mors fera Tartareo diva fecunda Jovi;
Nonne fatis quod fylva tuas perfentiat iras,

Et quod in herbosos jus tibi detur agros;
Quodque affata tua marcefcant lilia tabo,
Et crocus, et pulchrae Cypridi facra rofa;

Nec finis ut femper fluvio contermina quereus
Miretur lapfus praetereuntis aquae?

Et tibi fuccumbit liquido quae plurima coelo
Evehitur pennis quamlibet augur avis,

Et quae

mille nigris errant animalia filvis,
Et quod alunt mutum Proteos antra pecus?
Invida, tanta tibi cum fit conceffa potestas;
Quid juvat humana tingere caede manus?
Nobileque in pectus certas acuisse sagittas,
Semideamque animam caede fugâsse sua? :
Talía dum lacrymans alto fub pectore volvo,
Rofcidus occiduis Hefperus exit aquis,
Et Tarteffiaco fubmerferat aequore currum
Phoebus ab eoo littore menfus iter.

Nec mora, membra cavo pofui refovenda cubili,
Condiderant oculos noxque foporque meos.
Cum mihi vifus eram lato fpatiarier agro,
Heu nequit ingenium vifa referre meum.
Illic punicea radiabant omnia luce,

Ut matutino cum juga fole rubent.
Ac veluti cum pandit opes Thumantia proles,
Veftitu nituit multicolore folum.

Non dea tam variis ornavit floribus hortos
Alcinoi, Zephyro Chloris amata levi.
Flumina vernantes lambunt argentea campos,
Ditior Hefperio flavet arena Tago.
Serpit odoriferas per opes levis aura Favoni,
Aura fub innumeris humida nata rofis.
Talis in extremis terrae Gangetidis oris
Luciferi regis fingitur effe domus.
Ipfe racemiferis dum densas vitibus umbras

Et pellucentes miror ubique locos, Ecce mihi fubito praeful Wintonius astat, Sydereum nitido fulfit in ore jubar; Veftis ad auratos defluxit candida talos, Infula divinum cinxerat alba caput. Dumque fenex tali incedit venerandus amictu, Intremuit laeto florea terra fono. Agmina gemmatis plaudunt coeleftia pennis, Pura triumphali perfonat aethra tuba. Quifque novum amplexu comitem cantuque falutat, Hofque aliquis placido mifit ab ore fonos: Nate veni, et patrii felix cape gaudia regni, Semper abhinc duro, nate, labore vaca. Dixit, et aligerae tetigerunt nablia turmae, At mihi cum tenebris aurea pulfa quies. Flebam turbatos Cephaleia pellice fomnos, Talia contingant fomnia faepe mihi!

Elegia quarta, Anno Aetatis 18.

Ad Thomam Junium Praeceptorem fuum, apud Mercatores Anglicos Hamburgae agentes, Paftoris munere fungentem.

CURR

URRE per immenfum fubito mea littera pontum
I, pete Teutonicos laeve per aequor agros.
Segnes rumpe moras, et nil, precor, obstet eunti,
Et feftinantis nil remoretur iter.

Ipfe ego Sicanio fraenantem carcere ventos,
Acolon, et virides follicitabo Deos;

Caeruleamque fuis comitatam Dorida Nymphis,
Ut tibi dent placidam per fua regna viam.

« السابقةمتابعة »