Quae pofsset senium vel reparare Jovis! Ah quoties vidi superantia lumina gemmas, Atque faces quotquot volvit uterque polust Collaque bis vivi Pelopis quae brachia vincant, Quaeque fuit puro nectare tincta via! Et decus eximium frontis, tremulosque capillos, Aurea quae fallax retia tendit Amor! Pellacesque genas, ad quas hyacinthina sordet Purpura, et ipse tui floris, Adoni, rubor. Cedite laudatae toties Heroides olim,
Et quaecunque vagum cepit amica Jovem. Cedite Achaemeniae turrita fronte puellae, Et quot Susa colunt, Memnoniamque Ninon. Vos etiam Danaae fasces submittite Nymphae, Et vos Iliacae, Romuleaeque nurus. Nec Pompeianas Tarpëia Musa columnas Jactet, et Ausoniis plena theatra stolis. Gloria Virginibus debitur prima Britannis, Extera fat tibi sit foemina posse sequi. Tuque urbs Dardaniis Londinum structa colonis Turrigerum late confpicienda caput, Tu nimium felix intra tua moenia claudis Quicquid formosi pendulus orbis habet. Non tibi tot coelo fcintillant astra sereno Endymioneae turba ministra deae, Quot tibi confpicuae formaque auroque puellae Per medias radiant turba videnda vias. Creditur huc geminis venisse invecta columbis Alma pharetrigero milite cincta Venus; Huic Cnidon, et riguas Simoëntis flumine valles, Huic Paphon, et roseam posthabitura Cypron.
Aft ego, dum pueri finit indulgentia caeci, Moenia quam fubito linquere faufta paro; Et vitare procul malefidae infamia Circes Atria, divini Molyos ufus ope. Stat quoque juncosas Cami remeare plaudes, Atque iterum raucae murmur adire Scholae. Interea fidi parvum cape munus amici, Paucaque in alternos verba coacta modos.
Elegia Secunda, Anno Actat. 17.
In obitum Praeconis Academici Cantabrigienfis.
TE, qui confpicuus baculo fulgente folebas Palladium toties ore ciere gregem, Ultima pracconum praeconem te quoque faeva Mors rapit, officio nee favet ipfa fuo. Candidiora licet fuerint tibi tempora plumis, Sub quibus accipimus delituisse Jovem, O dignus tamen Haemonio juvenefceré fucco, Dignus in Aefonios vivere poffe dies, Dignus quem Stygiis medica revocaret ab undis Arte Coronides, faepe rogante dea. Tu si jussus eras acies accire togatas,
Et celer a Phoebo nuncius ire tuo. Talis in Iliaca stabat Cyllenius aula
Alipes, aetherea missus ab arce Patris. Talis et Eurybates ante ora furentis Achillei Rettulit Atridae jussa severa ducis. Magna fepulchrorum regina, satelles Averni Saeva nimis Musis, Palladi saeva nimis,
- Quin illos rapias qui pondus inutile terrae! Turba quidem est telis ista petenda tuis. Vestibus hune igitur pullis Academia luge,
Et madeant lachrymis nigra feretra tuis. Fundat et ipsa modos querebunda Elegëia tristes, Personet et totis naenia moesta Scholis.
Elegia tertia, Anno Aetatis 17. In obitum Praefulis Wintonienfis.
Oestus eram, et tacitus nullo comitante sedebam, Haerebantque animo tristia plura meo:
Protinus en fubiit funestae cladis imago. Fecit in Angliaco quam Libitina folo; Dum procerum ingressa est splendentes marmore turres Dira sepulchrali mors metuenda face; Pulsavitque auro gravidos et jaspide muros,
Nec metuit fatrapum sternere falce greges. Tunc memini clarique ducis, fratrisque verendi Intempeftivis ossa cremata rogis.
Et memini Heroum quos vidit ad aethera raptos, Flevit et amissos Belgia tota duces. At te praecipue luxi dignissime Praeful, Wintoniaeque olim gloria magna tuae; Delicui fictu, et tristi sic ore querebar: Mors fera Tartareo diva secunda Jovi; Nonne fatis quod fylva tuas persentiat iras, Et quod in herbosos jus tibi detur agros; Quodque afflata tua marcescant lilia tabo, Et crocus, et pulchrae Cypridi facra rofa;
Nec finis ut semper fluvio contermina quereus Miretur lapsus praetereuntis aquae?
Et tibi fuccumbit liquido quae plurima coelo Evehitur pennis quamlibet augur avis, Et quae mille nigris errant animalia filvisy. Et quod alunt mutum Proteos antra pecus? Invida, tanta tibi cum fit concessa potestas; Quid juvat humana tingere caede manus? Nobileque in pectus certas acuisse sagittas, Semideamque animam caede fugâsse sua? Talía dum lacrymans alto fub pectore volvo, Roscidus occiduis Hesperus exit aquis, Et Tarteffiaco fubmerferat aequore currum. Phoebus ab eöo littore menfus iter. Nec mora, membra cavo pofui refovenda cubili, Condiderant oculos noxque soporque meos. Cum mihi vifus eram lato spatiarier agro, Heu nequit ingenium visa referre meum. Illic puniceą radiabant omnia luce, Ut matutino cum juga fole rubent. Ac veluti cum pandit opes. Thumantia proles, Vestitu nituit multicolore solum.
Non dea tam variis ornavit floribus hortos Alcinoi, Zephyro Chloris amata levi. Flumina vernantes lambunt argentea campos, Ditior Hesperio flavet arena Tago. Serpit odoriferas per opes levis aura Favoni, | Aura fub innumeris humida nata rofis. Talis in extremis terrae Gangetidis oris Luciferi regis fingitur esse domus. Ipfe racemiferis dum densas vitibus umbras
Et pellucentes miror ubique locos, Ecce mihi fubito praeful Wintonius astat, Sydereum nitido fulfit in ore jubar; Vestis ad auratos defluxit candida talos, Infula divinum cinxerat alba caput. Dumque fenex tali incedit venerandus amictu, Intremuit laeto florea terra fono. Agmina gemmatis plaudunt coeleftia pennis, Pura triumphali personat aethra tuba. Quisque novum amplexu comitem cantuque falutat, Hosque aliquis placido misit ab ore fonos: Nate veni, et patrii felix cape gaudia regni, Semper abhine duro, nate, labore vaca. Dixit, et aligerae tetigerunt nablia turmae, At mihi cum tenebris aurea pulsa quies. Flebam turbatos Cephaleia pellice fomnos, Talia contingant fomnia faepe mihi!
Elegia quarta, Anno Aetatis 18.
Ad Thomam Junium Praeceptorem fuum, apud Mercatores Anglicos Hamburgae agentes, Pastoris munere fungentem.
CURRE URRE per immenfum fubito mea ea littera pontum I, pete Teutonicos laeve per aequor agros. Segnes rumpe moras, et nil, precor, obstet eunti, Et festinantis nil remoretur iter. Ipse ego Sicanio fraenantem carcere ventos, Aeolon, et virides follicitabo Deos;
Caeruleamque fuis comitatam Dorida Nymphis, Ut tibi dent placidam per sua regna viam.
« السابقةمتابعة » |