At tu, fi poteris, celeres tibi fume jugales, Vecta quibus Colchis fugit ab ore viri; Aut queis Triptolemus Scythicas devenit in oras Gratus Eleufina miffus ab urbe puer. Atque ubi Germanas flavere videbis arenas, Ditis ad Hamburgae moenia flecte gradum, Dicitur occifo quae ducere nomen ab Hama, Cimbrica quem fertur clava dediffe neci. Vivit ibi antiquae clarus pietatis honore
Praeful Christicolas pascere doctus oves; Ille quidem est animae plusquam pars altera nostrae, Dimidio vitae vivere cogor ego.
Hei mihi quot pelagi, quot montes interjecti Me faciunt alia parte carere mei! Charior ille mihi, quam tu doctiffime Graium Cliniadi, pronepos qui Telamonis erat; Quamque Stagirites generofo magnus alumno, Quem peperit Libyco Chaonis alma Jovi. Qualis Amyntorides, qualis Philyrëius Heros Myrmidonum regi, talis et ille mihi. Primus ego Aonios illo praeeunte receffus Luftrabam, et bifidi facra vireta jugi, Pieriofque haufi latices, Clioque favente, Caftalio fparfi laeta ter ora mero. Flammeus ad fignum ter vidit arietis Aethon, Induxitque auro lanea terga novo, Bifque novo terram sparsisti Chlori senilem Gramine, bifque tuas abftulit Auster opes: Necdum ejus licuit mihi lumina pafcere vultu, Aut linguae dulces aure bibiffe fonos.
Vade igitur, curfuque Eurum praeverte fonorum,
Quam fit opus monitis res docet, ipfa vides. Invenies dulci cum conjuge forte fedentem, Mulcentem gremio pignora chara fuo, Forfitan aut veterum praelarga volumina patrum Verfantem, aut veri biblia facra Dei. Coeleftive animas faturantem rore tenellas, Grande falutiferae religionis opus, Utque folet, multam fit dicere cura falutem,
Dicere quam decuit, fi modo adeffet, herum. Haec quoque paulum oculos in humum defixa modestos, Verba verecundo fis memor ore loqui: Haec tibi, fi teneris vacat inter praelia Mufis, Mittit ab Angliaco littore fida manus. Accipe finceram, quamvis fit fera, falutem, Fiat et hoc ipfo gratior illa tibi.
Sera quidem, fed vera fuit, quam casta recepit Icaris a lento Penelopeia viro.
Aft ego quid volui manifeftum tollere crimen, Ipfe quod ex omni parte levare nequit ? Arguitur tardus merito, noxamque fatetur, Et pudet officium deferuiffe fuum.
Tu modo da veniam faffo, veniamque roganti, Crimina diminui, quae patuere, folent. Non ferus in pavidos rictus diducit hiantes, Vulnifico pronos nec rapit ungue Leo. Saepe fariffiferi crudelia pectora Thracis Supplicis ad moeftas delicuere preces. Extenfaeque manus avertunt fulminis ictus, Placat et iratos hoftia parva Deos. Jamque diu fcripfiffe tibi fuit impetus illi, Neve moras ultra ducere paffus Amor.
![[ocr errors]](https://books.google.com.eg/books/content?id=PbAjmwEfr_8C&hl=ar&output=html_text&pg=PA298&img=1&zoom=3&q=editions:OCLC1190864993&cds=1&sig=ACfU3U29-pdwjnh82xlVyN_PYDG9-ZQ9dQ&edge=0&edge=stretch&ci=975,993,23,21)
Nam vaga Fama refert, heu nuncia vera malorum! In tibi finitimis bella tumere locis, Téque tuamque urbem truculento milite cingi, Et jam Saxonicos arma parâffe duces. Te circum late campos populatur Enyo, Et fata carne virûm jam cruor arva rigat. Germanifque fuum conceffit Thracia Martem, Illuc Odryfios Mars pater egit equos. Perpetuoque comans jam deflorefcit oliva, Fugit et aerifonam Diva perosa tubam, Fugit lo terris, et jam non ultima virgo Creditur ad fuperas jufta volâsse domos. Te tamen interea belli circumfonat horror, Vivis et ignoto folus inopsque solo; Et, tibi quam patrii non exhibuere penates, Sede peregrina quaeris egenus opem. Patria dura parens, et faxis faevior albis Spumea quae pulfat littoris unda tui: Siccine te decet innocuos exponere foetus, Siccine in externam ferrca cogis humum, Et finis ut terris quaerant alimenta remotis Quos tibi profpiciens miserat ipfe Deus, Et qui laeta ferunt de coelo nuncia, quique Quae via poft cineres ducat ad astra, docent? Digna quidem Stygiis quae vivas clausa tenebris, Aeternaque animae digna perire fame! Haud aliter vates terrae Thesbitidis olim Preffit in affueto devia tefqua pede, Defertafque Arabum falebras, dum regis Achabi Effugit atque tuas, Sidoni dira, manus. Talis et horrifono laceratus membra flagello,
Paulus ab Aemathia pellitur urbe Cilix. ` Piscofaeque ipfum Gergessae civis lêfum Finibus ingratus juffit abire fuis.
At tu fume animos, nec fpes cadat anxia curis,
Nec tua concutiat decolor offa metus. Sis etenim quamvis fulgentibus obfitus armis, Intententque tibi millia tela necem, At nullis vel inerme latus violabitur armis, Deque tuo cufpis nulla cruore bibet, Namque eris ipfe Dei radiante fub aegide tutus, Ille tibi cuftos, et pugil ille tibi;
Ille Sionaeae qui tot fub moenibus arcis Affyrios fudit nocte filente viros;
Inque fugam vertit quos in Samaritidas oras Mifit ab antiquis prifca Damafcus agris, Terruit et denfas pavido cum rege cohortes, Aëre dum vacuo buccina clara fonat, Cornea pulvereum dum verberat ungula campum, Currus arenofam dum quatit actus humum, Auditurque hinnitus equorum ad bella ruentûm, Et ftrepitus ferri, murmuraque alta virûm. Et tu (quod fuperest miseris) sperare memento, Et tua magnanimo pectore vince mala. Nec dubites quandoque frui melioribus annis, Atque iterum patrios poffe videre lares.
![[ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small]](https://books.google.com.eg/books/content?id=PbAjmwEfr_8C&hl=ar&output=html_text&pg=PA300&img=1&zoom=3&q=editions:OCLC1190864993&cds=1&sig=ACfU3U23_YrVEid9VhxYlva9YdSU2gvgPg&edge=0&edge=stretch&ci=955,226,49,948)
Elegia quinta, Anno Aetatis 10.
N fe perpetuo Tempus revolubile gyro Jam revocat Zephyros vere tepente novos. Induiturque brevem Tellus reparata juventam, Jamque foluta gelu dulcevirefcit humus. Fallor? an et nobis redeunt in carmina vires, Ingeniumque mihi munere veris adeft? Munere veris adeft, iterumque vigefcit ab illo (Quis putet?) atque aliquod jam fibi poscit opus. Caftalis ante oculos, bifidumque cacumen oberrat, Et mihi Pyrenen fommia nocte ferunt. Concitaque.arcano fervent mihi pectora motu. Et furor, et fonitus me facer intus agit. Delius ipfe venit, video Penëide lauro Implieitos crines, Delius ipse venit.
Jam mihi mexs liquidi raptatur in ardua coěli, Perque vagas nubes corpore liber eo. Perque umbras, perque antra feror penetralia vatum, Et mihi fana patent interiora Deûm. Tutuiturque animus toto quid agatur Olympo, Nec fugiunt oculos Tartara caeca meos. Quid tam grande fonat diftento fpiritus ore? Quid parit haec rabies, quid facer ifte furor? Ver mihi, quod dedit ingenium, cantabitur illo; Profuerint ifto reddita dona modo.
Jam Philomela tuos foliis adoperta novellis Inftituis modulos, dum filet omne nemus! C c
![[ocr errors]](https://books.google.com.eg/books/content?id=PbAjmwEfr_8C&hl=ar&output=html_text&pg=PA301&img=1&zoom=3&q=editions:OCLC1190864993&cds=1&sig=ACfU3U3VKbusJa5Jm2ChV3fu2dAeDhcSrw&edge=0&edge=stretch&ci=988,768,11,11)
« السابقةمتابعة » |