صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

At tu, fi poteris, celeres tibi fume jugales,
Vecta quibus Colchis fugit ab ore viri;
Aut queis Triptolemus Scythicas devenit in oras
Gratus Eleufina miffus ab urbe puer.
Atque ubi Germanas flavere videbis arenas,
Ditis ad Hamburgae moenia flecte gradum,
Dicitur occifo quae ducere nomen ab Hama,
Cimbrica quem fertur clava dediffe neci.
Vivit ibi antiquae clarus pietatis honore

Praeful Chrifticolas pafcere doctus oves;
Ille quidem eft animae plufquam pars altera nostrae,
Dimidio vitae vivere cogor ego.

Hei mihi quot pelagi, quot montes interjecti
Me faciunt alia parte carere mei!
Charior ille mihi, quam tu doctissime Graium
Cliniadi, pronepos qui Telamonis erat;
Quamque Stagirites generofo magnus alumno,
Quem peperit Libyco Chaonis alma Jovi.
Qualis Amyntorides, qualis Philyrëius Heros
Myrmidonum regi, talis et ille mihi.
Primus ego Aonios illo praeeunte receffus
Luftrabam, et bifidi facra vireta jugi,
Pieriofque haufi latices, Clioque favente,
Caftalio fparfi laeta ter ora mero.
Flammeus ad fignum ter vidit arietis Aethon,
Induxitque auro lanea terga novo,
Bifque novo terram fparfifti Chlori fenilem

Gramine, bifque tuas abstulit Auster opes:
Necdum ejus licuit mihi lumina pafcere vultu,
Aut linguae dulces aure bibiffe fonos.

Vade igitur, curfuque Eurum praeverte fonorum,

Quam fit opus monitis res docet, ipfa vides.
Invenies dulci cum conjuge forte fedentem,
Mulcentem gremio pignora chara fuo,
Forfitan aut veterum praelarga volumina patrum
Verfantem, aut veri biblia facra Dei.
Coeleftive animas faturantem rore tenellas,
Grande falutiferae religionis opus,
Utque folet, multam fit dicere cura falutem,

Dicere quam decuit, fi modo adeffet, herum.
Haec quoque paulum oculos in humum defixa modeftos
Verba verecundo fis memor ore loqui:
Haec tibi, fi teneris vacat inter praelia Mufis,
Mittit ab Angliaco littore fida manus.
Accipe finceram, quamvis fit fera, falutem,
Fiat et hoc ipfo gratior illa tibi.

Sera quidem, fed vera fuit, quam casta recepit
Icaris a lento Penelopeia viro.

Aft ego quid volui manifeftum tollere crimen,
Ipfe quod ex omni parte levare nequit ?
Arguitur tardus merito, noxamque fatetur,
Et pudet officium deferuiffe fuum.
Tu modo da veniam faffo, veniamque roganti,
Crimina diminui, quae patuere, folent.
Non ferus in pavidos rictus diducit hiantes,
Vulnifico pronos nec rapit ungue Leo.
Saepe fariffiferi crudelia pectora Thracis
Supplicis ad moeftas delicuere preces.
Extenfaeque manus avertunt fulminis ictus,
Placat et iratos hoftia parva Deos.
Jamque diu fcripfiffe tibi fuit impetus illi,
Neve moras ultra ducere paffus Amor.

Nam vaga Fama refert, heu nuncia vera malorum! In tibi finitimis bella tumere locis, Teque tuamque urbem truculento milite cingi, Et jam Saxonicos arma parâsse duces. Te circum late campos populatur Enyo, Et fata carne virûm jam cruor arva rigat. Germanifque fuum conceffit Thracia Martem, Illuc Odryfios Mars pater egit equos. Perpetuoque comans jam deflorefcit oliva, Fugit et aerifonam Diva perofa tṛbam, Fugit lo terris, et jam non ultima virgo Creditur ad fuperas justa volâsse domos. Te tamen interea belli circumfonat horror, Vivis et ignoto folus inopfque folo; Et, tibi quam patrii non exhibuere penates, Sede peregrina quaeris egenus opem. Patria dura parens, et faxis faevior albis Spumea quae pulfat littoris unda tui: Siccine te decet innocuos exponere foetus, Siccine in externam ferrca cogis humum, Et finis ut terris quaerant alimenta remotis Quos tibi profpiciens miserat ipfe Deus, Et qui laeta ferunt de coelo nuncia, quique Quae via post cineres ducat ad astra, docent? Digna quidem Stygiis quae vivas clausa tenebris, Aeternaque animae digna perire fame! Haud aliter vates terrae Thesbitidis olim Preffit in affueto dévia tefqua pede, Defertafque Arabum falebras, dum regis Achabi Effugit atque tuas, Sidoni dira, manus. Talis et horrifono laceratus membra flagello,

Paulus ab Aemathia pellitur urbe Cilix.
Pifcofaeque ipfum Gergeffae civis lêfum
Finibus ingratus juffit abire fuis.

At tu fume animos, nec fpes cadat anxia curis,
Nec tua concutiat decolor offa metus.
Sis etenim quamvis fulgentibus obfitus armis,
Intententque tibi millia tela necem,
At nullis vel inerme latus violabitur armis,
Deque tuo cufpis nulla cruore bibet,
Namque eris ipfe Dei radiante fub aegide tutus,
Ille tibi cuftos, et pugil ille tibi;
Ille Sionaeae qui tot fub moenibus arcis
Affyrios fudit nocte filente viros;
Inque fugam vertit quos in Samaritidas oras
Mifit ab antiquis prisca Damascus agris,
Terruit et denfas pavido cum rege cohortes,
Aëre dum vacuo buccina clara fonat,
Cornea pulvereum dum verberat ungula campum,
Currus arenofam dum quatit actus humum,
Auditurque hinnitus equorum ad bella ruentûm,
Et ftrepitus ferri, murmuraque alta virûm.
Et tu (quod fuperest miseris) sperare memento,
Et tua magnanimo pectore vince mala.
Nec dubites quandoque frui melioribus annis,
Atque iterum patrios poffe videre lares.

Elegia quinta, Anno Aetatis 10.

In adventum Veris.

N fe perpetuo Tempus revolubile gyro
Jam revocat Zephyros vere tepente novos.
Induiturque brevem Tellus reparata juventam,
Jamque foluta gelu dulcevirefcit humus.
Fallor? an et nobis redeunt in carmina vires,
Ingeniumque mihi munere veris adeft?
Munere veris adeft, iterumque vigefcit ab illo
(Quis putet?) atque aliquod jam fibi pofcit opus.
Caftalis ante oculos, bifidumque cacumen oberrat,
Et mihi Pyrenen fomnia nocte ferunt.
Concitaque.arcano fervent mihi pectora motu.
Et furor, et fonitus me facer intus agit.
Delius ipfe venit, video Penëide lauro
Impleitos crines, Delius ipfe venit.

Jam mihi mens liquidi raptatur in ardua coěli,
Perque vagas nubes corpore liber eo.
Perque umbras, perque antra feror penetralia vatum,
Et mihi fana patent interiora Deûm.
Tutuiturque animus toto quid agatur Olympo,
Nec fugiunt oculos Tartara caeca meos.
Quid tam grande fonat diftento spiritus ore?
Quid parit haec rabics, quid facer ifte furor?
Ver mihi, quod dedit ingenium, cantabitur illo;
Profuerint ifto reddita dona modo.

Jam Philomela tuos foliis adoperta novellis
Instituis modulos, dum filet omne nemus!
C c

« السابقةمتابعة »