صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

At tu, & poteris, celeres tibi sume jugales,
Vecta quibus Colchis fugit ab ore viri;
Aut queis Triptolemus Scythicas devenit in oras
Gratus Eleusina missus ab urbe puer.
Atque ubi Germanas flavere videbis arenas,
Ditis ad Hamburgae moenia flecte gradum,
Dicitur occiso quae ducere nomen ab Hama,
Cimbrica quem fertur clava dedisse neci.
Vivit ibi antiquae clarus pietatis honore

Praeful Christicolas pascere doctus oves;
Ille quidem est animae plusquam pars altera nostrae,
Dimidio vitae vivere cogor ego.

Hei mihi quot pelagi, quot montes interjecti
Me faciunt alia parte carere mei!
Charior ille mihi, quam tu doctissime Graium
Cliniadi, pronepos qui Telamonis erat;
Quamque Stagirites generoso magnus alumno,
Quem peperit Libyco Chaonis alma Jovi.
Qualis Amyntorides, qualis Philyrëius Heros
Myrmidonum regi, talis et ille mihi
Primus ego Aonios illo praeeunte receffus
Luftrabam, et bifidi facra vireta jugi,
Pieriosque hausi latices, Clioque favente,
Castalio sparsi laeta ter ora mero.
Flammeus ad fignum ter vidit arietis Aethon,
Induxitque auro lanea terga novo,
Bisque novo terram sparsisti Chlori senilem
Gramine, bisque tuas abstulit Auster opes:
Necdum ejus licuit mihi lumina pafcere vultu,
Aut linguae dulces aure bibisse sonos.
Vade igitur, cursuque Eurum praeverte sonorum,

Quam fit opus monitis res docet, ipfa vides.

Invenies dulci cum conjuge forte fedentem,
Mulcentem gremio pignora chara fuo,
Forsitan aut veterum praelarga volumina patrum
Versantem, aut veri biblia facra Dei.
Coeleftive animas faturantem rore tenellas,
Grande salutiferae religionis opus,
Utque folet, multam fit dicere cura falutem,

Dicere quam decuit, si modo adesser, herum.
Haec quoque paulum oculos in humum defixa modestos
Verba verecundo sis memor ore loqui :
Haec tibi, și teneris vacat inter praelia Mufis,
Mittit ab Angliaco littore fida manus.
Accipe sinceram, quamvis fit fera, falutem,
Fiat et hoc ipfo gratior illa tibi.
Sera quidem, fed vera fuit, quam casta recepit
Icaris a lento Penelopeia viro.

Ast ego quid volui manifestum tollere crimen,
Ipse quod ex omni parte levare nequit?
Arguitur tardus merito, noxamque fatetur,
Et pudet officium deferuisse fuum.
Tu modo da veniam fafso, veniamque roganti,
Crimina diminui, quae patuere, folent.
Non ferus in pavidos rictus diducit hiantes,
Vulnifico pronos nec rapit ungue Leo.
Saepe sariffiferi crudelia pectora Thracis
Supplicis ad moeftas delicuere preces.
Extenfaeque manus avertunt fulminis ictus,
Placat et iratos hoftia parva Deos.
Jamque diu scripsisse tibi fuit impetus illi,
Neve moras ultra ducere paffus Amor.

Nam vaga Fama refert, heu nuncia vera malorum! In tibi finitimis bella tumere locis,

Teque tuamque urbem truculento milite cingi, Et jam Saxonicos arma parâsse duces. Te circum late campos populatur Enyo, Et fata carne virûm jam cruor arva rigat. Germanisque suum conceffit Thracia Martem, Illuc Odryfios Mars pater egit equos. Perpetuoque comans jam deflorefcit oliva, Fugit et aerisonam Diva perosa tubam, Fugit Io terris, et jam non ultima virgo Creditur ad fuperas justa volasse domos. Te tamen interea belli circumsonat horror, Vivis et ignoto solus inopsque solo; Et, tibi quam patrii non exhibuere penates, Sede peregrina quaeris egenus opem. Patria dura parens, et saxis saevior albis Spumea quae pulsat littoris unda tui: Siccine te decet innocuos exponere foetus, Siccine in externam ferrca cogis humum, Et finis ut terris quaerant alimenta remotis Quos tibi profpiciens miferat ipse Deus, Et qui laeta ferunt de coelo nuncia, quique Quae via post cineres ducat ad aftra, docent? Digna quidem Stygiis quae vivas clausa tenebris, Aeternaque animae digna perire fame! Haud aliter vates terrae Thesbitidis olim Pressit in affueto devia tesqua pede, Desertasque Arabum salebras, dum regis Achabi Effugit atque tuas, Sidoni dira, manus. Talis et horrifono laceratus membra flagello,

1

Paulus ab Aemathia pellitur urbe Cilix. Piscosaeque ipfum Gergessae civis lêsum Finibus ingratus jussit abire suis. At tu fume animos, nec spes cadat anxia curis, Nec tua concutiat decolor offa metus. Sis etenim quamvis fulgentibus obsitus armis, Intententque tibi millia tela necem, At nullis vel inerme latus violabitur armis, Deque tuo cuspis nulla cruore bibet, Namque eris ipse Dei radiante fub aegide tutus, Ille tibi custos, et pugil ille tibi; Ille Sionaeae qui tot sub moenibus arcis Affyrios fudit nocte silente viros; Inque fugam vertit quos in Samaritidas oras Misit ab antiquis prisca Damafcus agris, Terruit et densas pavido cum rege cohortes, Aëre dum vacuo buccina clara sonat, Cornea pulvereum dum verberat ungula campum, Currus arenosam dum quatit actus humum, Auditurque hinnitus equorum ad bella ruentûm, Et strepitus ferri, murmuraque alta virûm. Et tu (quod fuperest miferis) sperare memento, Et tua magnanimo pectore vince mala. Nec dubites quandoque frui melioribus annis, Atque iterum patrios posse videre lares.

Elegia quinta, Anno Aetatis 10.

In adventum Veris.

N se perpetuo Tempus revolubile gyro Jam revocat Zephyros vere tepente novos. Induiturque brevem Tellus reparata juventam, Jamque soluta gelu dulcevirefcit humus. Fallor? an et nobis redeunt in carmina vires, Ingeniumque mihi munere veris adeft? Munere veris adeft, iterumque vigefcit ab illo (Quis putet?) atque aliquod jam fibi poscit opus. Castalis ante oculos, bifidumque cacumen oberrat, Et mihi Pyrenen somnia nocte ferunt. Concitaque.arcano fervent mihi pectora motu, Et furor, et sonitus me facer intus agit. Delius ipse venit, video Penëide lauro Impreitos crines, Delius ipse venit. Jam mihi mens liquidi raptatur in ardua coěli, Perque vagas nubes corpore liber eo. Perque uinbras, perque antra feror penetralia vatum, Et mihi fana patent interiora Deûm. Jutuiturque animus toto quid agatur Olympo, Nec fugiunt oculos Tartara caeca meos. Quid tam grande fonat distento spiritus ore? Quid parit haec rabies, quid facer iste furor? Ver mihi, quod dedit ingenium, cantabitur illo; Profuerint ifto reddita dona modo. Jam Philomela tuos foliis adoperta novellis Instituis modulos, dum filet omne nemus! Cc

« السابقةمتابعة »