صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Τοιὸν δ ̓ ἐκ πόλιος περιώνυμον ἄλκαρ ὀλέσσας.

In effigiei ejus Sculptorem.

Αμαθεί γεγράφθαι χειρὶ τήνδε μὶ εἰκόνα
Φαίης τάχ ̓ ἂν, πρὸς εἶδος αὐτοφυὲς βλέπων.
Τὸν δ ̓ ἐκλυπωλὸν ἐκ ἐπιγνόντες φίλοι
Γελᾶτε φαύλο δυσμίμημα ζωγράφο.

Ad Salfillum Poetam Romanum aegrotantem.

SCASONTES.

O Musa gressum quae volens trahis claudum,

Vulcanioque tarda gaudes incessu,

Nec sentis illud in loco minus gratum,
Quam cum decentes flava Deïope furas
Alternat aureum ante Junonis lectum,
Adesdum et haec verba pauca Salfillo
Refer, Camoena nostra cui tantum eft cordi,
Quamque ille magnis praetulit immerito divis.
Haec ergo alumnos ille Londini Milto,
Diebus hifce qui suum linquens nidum
Polique tractum, (peffimus ubi ventorum,
In fanientis impotensque pulmonis
Pernix anhela sub Jove exercet flabra)
Venit feraces Itali foli ad glebas,
Vifum fuperba cognitas urbes fama
Virosque doctaeque indolem juventutis,
Tibi optat idem hic fausta multa, Salfille,

Ff

Habitumque fesso corpori penitus sanum;
Cui nunc profunda bilis infestat renes,
Praecordiifque fixa damnosum spirat.
Nec id pepercit impia quod tu Romano
Tam cultus ore Lesbium condis melos.
O dulce divûm munus, O falus Hebes
Germana! Tuque Phoebe morborum terror
Pythone caefo, five tu magis Paean
Libenter audis, hic tuus facerdos eft.
Querceta Fauni, vosque rore vinoso
Colles benigni, mitis Evandri sedes,
Si quid falubre vallibus frondet vestris,
Levamen aegro ferte certatim vati.
Sic ille charis redditus rurfum Musis
Vicina dulci prata mulcebit cantu.
Ipse inter atros emirabitur lucos
Numa, ubi beatum degit otium aeternum,
Suam reclivis semper Aegeriam spectans.
Tumidusque et ipse Tibris hinc delinitus
Spei favebit annuae colonorum :
Nec in fepulchris ibit obsessum reges,
Nimium finistro laxus irruens loro:
Sed fraena melius temperabit undarum,
Adusque curvi falfa regna Portumni.

13:

[merged small][ocr errors]

Joannes Baptista Manfus Marchio Villenfis, vir ingenii laude, tum literarum studio, nec non et bellica virtute apud Italos clarus in primis est. Ad quem Torquati Taffi dialogus extat de Amicitia fcriptus; erat enim Taffi amiciffimus; ab quo etiam inter Campaniae principes celebratur, in illo poëmate cui titulus, Gerufa

lemme conquistata, lib. 20. Fra cavalier magnanimi, e cortesi

Rifplende il Manfo

Is authorem Neapoli commorantem fumma benevolentia profecutus eft, multaque ei detulit humanitatis officia. Ad hunc itaque hofpes ille antequam ab ea urbe difcederet, ut ne ingratum fe oftenderet, hoc carmen mifit.. Aec quoque Manse tuae meditantur carmina laudi Pierides, tibi Manse choro notissime Phoebi,

H

[nore,

Quandoquidem ille alium haud aequo est dignatus ho-
Poft Galli cineres, et Mecaenatis Hetrufci.
Tu quoque si noftrae tantum valet aura Camoenae,
Victrices hederas inter, laurosque sedebis.
Te pridem magno felix concordia Tasso
Junxit, et aeternis infcripfit nomina chartis.
Mox tibi dulciloquum non inscia Musa Marinum
Tradidit, ille tuum dici se gaudet alumnum,
Dum canit Affyrios divûm prolixus amores;
Mollis et Aufonias stupefecit carmine nymphas.
le itidem moriens tibi foli debita vates
Offa tibi foli, fupremaque vota reliquit.
Nec manes pietas tua chara fefellit amici,

Ffa

Vidimus arridentem operosa ex aere poëtam.
Nec fatis hoc visum est in utrumque, et nec pia ceffant
Officia in tumulo: cupis integros rapere Orco,
Qua potes, atque avidas Parcarum eludere leges:
Amborum genus, et varia fub forte peractam
Describis vitam, moresque, et dona Minervae;
Aemulus illius Mycalen qui natus ad altam
Rettulit Acolii vitam facundus Homeri.
Ergo ego te Cliûs et magni nomine Phoebi
Manse pater, jubeo longum falvere per aevum
Miffus Hyperboreo juvenis peregrinus ab axe.
Nec tu longinquam bonus afpernabere Mufam,
Quae nuper gelida vix enutrita fub Arcto
Imprudens Italas ausa est volitare per urbes.
Nos etiam in nostro modulantes flumine cygnos
Credimus obfcuras noctis sensisse per umbras,
Qua Thamesis late puris argenteus urnis
Oceani glaucos perfundit gurgite crines.
Quin et in has quondam pervenit Tityrus oras.
Sed neque nos genus incultum, nec inutile Phoebo,
Qua plaga septeno mundi fulcata Trione
Brumałem patitur longa fub nocte Boöten.
Nos etiam colimus Phoebum, nos munera Phoebo
Flaventes spicas, et lutea mala canistris,
Halantemque crocum (perhibet nisi vana vetustas)
Misimus, et lectas Druidum de gente choreas.
(Gens Druides antiqua facris operata deorum
Heroum laudes imitandaque gesta canebant)
Hinc quoties festo cingunt altaria cantu
Delo in herbosa Graiae de more puellae
Carminibus laetis memorat Corinëida Loxо

Fatidicamque Upin, cum flavicoma Hecaërge
Nuda Caledonia variatas pectora fuco.
Fortunate fenex, ergo quacunque per orbem
Torquati decus, et nomen celebrabitur ingens,
Claraque perpetui fuccrefcet fama Marini,
Tu quoque in ora frequens venies plaufumque viro-

[rum,

Et parili carpes iter immortale volatu.
- Dicitur tum fponte tuos habitâsse penates
Cynthius, et famulas veniffe ad limina Mufas:
At non sponte domum tamen idem, et regis adivit
Rura Pheretiadae coelo fugitivus Apollo;
Ille licet magnum Alciden fufceperat hofpes;
Tantum ubi clamofos placuit vitare bubulcos,
Nobile manfueti cessit Chironis in antrum,
Irriguos inter faltus frondofaque tecta
Peneium prope rivum: ibi faepe fub ilice nigra
Ad citharae ftrepitum blanda prece victus amici
Exilii duros lenibat voce labores.

Tum neque ripa suo, barathro nec fixa fub imo
Saxa stetere loco, nutat Trachinia rupes,
Nec fentit folitas, immania pondera, sylvas,
Emotaeque fuis properant de collibus orni,
Mulcenturque novo maculosi carmine lynces.
Diis delecte fenex, te Jupiter aequus oportet
Nafcentem, et miti lustrârit lumine Phoebus,
Atlantisque nepos; neque enim nisi charus ab ortu
Diis fuperis poterit magno favisse poëtae.
Hinc longaeva tibi lento fub flore senectus
Vernat, et Aefonios lucratur vivida fufos,

Nondum deciduos servans tibi frontis honores,
Ingeniumque vigens, et adultum mentis acumen.

« السابقةمتابعة »