Et relegatas fine fede Mufas Jam pene totis finibus Angligenûm; Immundafque volucres Unguibus imminentes Figat Apollinea pharetra, Phineamque abigat pestem procul amne Pegafce. Nam te Roüfius fui Sunt data virûm monumenta curae: Voluit reponi quibus et ipfe praefidet Quam cui praefuit Iön Clarus Erechtheides @pulenta Dei per templa parentis Fulvofque tripodas, donaque Delphica, lön Actaea genitus Crëusa. Mufarum ibis amoenos, Diamque Phoebi rurfus ibis in domum, Oxonia quam valle colit, Delo pofthabita, Bifidoque Parnaffi jugo: Ibis honeftus, Poftquam egregiam tu quoque fortem Authorum, Graiae fimul et Latinae Epodos. Vos tandem haud vacui mei labores, Jam fero placidam fperare jubeo Perfunctam invidia requiem, fedesque beatas Et tutela dabit folers Roüfi, Quo neque lingua procax vulgi penetrabit, atque longe Turba legentum prava faceffet: At ultimi nepotes, Et cordatior aetas Judicia rebus aequiora forfitan Adhibebit integro finu. Tum livore fepulto, Si quid meremur fana pofteritas fciet Ode tribus conftat Strophis, totidemque Antistrophis, una demum Epodo claufis, quas, tametfi omnes nec verfuum numero, nec certis ubique colis exacte refpondeant, ita tamen fecuimus, commode legendi potius, quam ad antiquos concinendi modos rationem fpectantes. Alioquin hoc genus rectius fortaffe dici monostrophicum debuerat. Metra partim funt xard χέσιν, partim ἀπολελυμένα. Phaleucia quae funt, Spondaeum tertio loco bis admittunt, quod idem in fccundo loco Catullus ad libitum fecit. FINI S |