صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

infeodari impetravit. Quo facto donationem proprietatis, quam in sepedicto molendino habebamus, ecclesie sancti Petri in Avgia apud Achhalme1) multis coram astantibus ob remissionem peccatorum nostrorum donavimus.

Hec autem acta sunt anno domini millesimo ducentesimo quadragesimo primo, indictione tercia decima"). Sunt autem nomina eorum, qui presentes erant, subscripta: Livtholdus abbas de Zwiuiltea"), Cvnradus de Smalneke), Cvnradus advocatus de Achhalme et Bvrchardus germanus eiusdem, Arnoldus scultetus de Růtilingen'), et alii quam plures. In argumentum igitur veritatis presenti pagine sigillum nostrum et sigillum domini Conradi pincerne de Winterstetin) appendi procuravimus.

Das erste Siegel, das des Ausstellers, ist verloren; nur die Einschnitte im Pergament sind noch ersichtlich; . von dem zweiten, an blau und weisser Schnur hängenden, ist nur die obere sehr beschädigte Hälfte noch übrig, welche die Bruchstücke des oben (S. 7) beschriebenen Siegels des Schenken Konrad von Winterstetten zeigt.

a) Die Indiction zu 1241 ist 14, nicht 13.

[ocr errors]

1) (Hohen-)Gundelfingen, O.A. Münsingen. 2) Urach, O.A.Stadt. 3) Marbach, O.A. Riedlingen. 4) Die Achalm bei Reutlingen. -5) Zwiefalten, O.A. Münsingen. 6) Schmaleneck (s. oben S. 6).— 7) Reutlingen, O.A.Stadt. 8) Winterstetten, abgeg. Burg über Winterstettenstadt, O.A. Waldsee.

964.

Bischof Heinrich von Constanz thut kund, dass Schenk Konrad von Winterstetten die Pfarrkirche zu Baind für den zu ihrem Witthum gehörigen Grund und Boden, welchen er für die Erbauung des dortigen Cistercienserinnenklosters bestimmt, gemäss einem bischöflichen Ausspruche durch die Hälfte eines Gutes zu Altdorf entschädigt habe.

Baind 1241. Januar 3.

Hainricus, dei gracia Constanciensis episcopus, universis hoc scriptum inspecturis geste rei noticiam. Sciat universitas vestra, quod, cum vir illustris Cŵnradus pincerna de Wintersteten 1), pro remedio anime sue ac parentum suorum, de nutu et voluntate gloriosi Romanorum imperatoris Friderici ac semper augusti, in laudem dei et honorem beate dei genitricis Marie claustrum seu abbatiam sanctimonialium sub disciplina et magisterio ordinis Cisterciensis in predio suo et villa, que Binde 2) nominatur, construere disposuisset, locus seu fundus, qui construende abbatie aptissimus ibidem videbatur, parrochiali ecclesie de Binde utpote dos propria attinebat. Necessarium igitur ac racioni consentaneum fuit, ut idem fundationis locus ab ecclesia et de manu Eberhardi tunc

temporis plebani per idoneum concambium conquireretur ac redimeretur. Eiusdem igitur concambii moderamen atque taxatio ab utraque parte nostro arbitrio et estimationi conmissa fuerunt. Nos igitur prudentum virorum, quibus res nota fuit, qui et in arbitrio taxando nobis adjuncti fuerunt, usi consilio talem arbitrantes dictavimus sententiam, ut pincerna per reditus trium librarum dotem, que petebatur, ecclesie et plebano instauret, quod et factum est; si quidem utraque pars sententiam a nobis latam libens ac volens acceptavit. Habuit autem sepedictus pincerna predium in burgo, quod Altdorf3) dicitur, annuatim sex libras valens in reditibus, quod de manu pincerne sub annuo censu sex librarum cives eiusdem loci, videlicet Hainricus cognomento Ruhe, et Hainricus filius domine Sanne tenuerunt. Iussimus igitur eiusdem predii medietatem dari ecclesie de Binde in dotem perpetuam, in prioris dotis recompensationem, quod et ipse plebanus volenter acceptavit.

Acta sunt hec apud Binde anno verbi incarnati M°. CC°. XLI., III°. nonas Ianuarii, presentibus venerabili Bertholdo abbate de Salem, de Winegarten, de Zwiwiltin abbatibus; de Rotha, de Augia, de Martello, de Sorech) prepositis, Burchardo decano Constanciensi, Eberhardo S. Stephani preposito. De laicis vero presentes erant: Cvnradus de Smalneke 5), Walterus de Anemarchingen), Berhtoldus de Chiseleke), Ottonebertoldus) dapifer de Walbvre, Berhtoldus et frater eius. Presens quoque erat tota provincia, que pro sollempnitate dedicationis celebrande ibidem convenerat. Nos vero ad peticionem utriusque predictarum partium paginam hanc conscribi fecimus et sigilli nostri appensione roboravimus.

Nach einem Facsimile des Originals auf Papier aus dem laufenden Jahrhunderte.
a) Lies: Otto Bertoldus.

1) Winterstetten, O.A. Waldsee. 2 und 3) Baind und Altdorf, O.A. Ravensburg. O.A. Leutkirch; Weissenau; Marchthal; Schussenried. 5) Schmaleneck, s. oben S. 6. Ehingen.

7) Kisslegg, O.A. Wangen.

4) Roth a. d. Roth,

-

6) Emerkingen, O.A.

965.

Die Grafen Ulrich und Eberhard von Wirtemberg eignen dem Kloster Heiligkreuzthal einen von Ritter H. von Weiler demselben verkauften, ihnen lehenbaren Hof in Enslingen.

Wirtemberg 1241. Februar 2.

Vl. et E., dei gratia comites de Wirtenberc, universis presentem paginam intuentibus || salutem. Quoniam quicquid in mundo geritur, progressione temporis memorie

hominum penitus fit alienum, universitati tam presentium quam futurorum significandum duximus, quod H. miles de Wiler') || quandam curiam in Enselingen) sitam monialibus ac sororibus cenobii de Ualle Sancte Crucis pro decem et novem marcis vendidit cum consensu omnium heredum curie memorate, in presentia Wernheri de Bůbenhouen3), Geronis fratris eiusdem de eadem villa, Bertoldi de Staeinhouen), Wernheri qui dicitur Stollo, Erlewini de Wiler, Hartmanni de Binezwangen) et aliorum quam plurium, qui prefate venditionis testimonium profitentur. Cum igitur proprietas curie sepedicte ad nos pertineret, nos eandem curiam cum omnibus pertinentiis suis prefatis sororibus de Ualle Sancte Crucis donavimus. Cuius donationis testes sunt: Eberhardus dapifer de Steten"), Wolframmus de Erchemerhusen), Diethohus de Kirhain), Vrsus de Monte), Vlricus de Enselingen) et alii quam plures. Ut igitur eadem donatio robur habeat et munimen, nos ad ipsius rei memoriam presentem paginam nostro sigillo communimus. Acta sunt hec apud Wirtenberc, anno ab incarnatione domini millesimo ducentesimo quadragesimo primo, quarto nonas Februarii et cetera.

An weisser hänfener Schnur hängt das in zwei Stücke gebrochene runde gemeinschaftliche Siegel der beiden Aussteller von braunem Wachs. Auf dem oberen Theile befindet sich ein dreieckiger, nach den Seiten ausgebogener Schild mit zwei übereinander liegenden Hirschhörnern, das erste mit vier, das zweite mit drei Zinken. Das untere Drittheil des Siegels fehlt bis auf ein kleines Bruchstück. Umschrift (auf dem oberen Theile): + Sigillum VLRICI et EB (auf dem unteren): .. ARD.. (wieder auf dem oberen): ..... ERC.

1) Weiler a. d. Lauter, O.A. Münsingen. - 2) Langen-Enslingen, zoll. O.A. Sigmaringen. -3) Bubenhofen, abgeg. Stammburg im Bubenhofer Thal bei Binsdorf, O.A. Sulz. - 4) Steinhofen, zoller. O.A. Hechingen. 5) Binswangen, O.A. Riedlingen. 6) Stetten im Remsthal, O.A. Canstatt. 7) Erdmannshausen, O.A. Marbach (?). 8) Kirchheim, O.A.Stadt, vergl. O.A.Beschr. von Kirchheim 147.9) Welches der verschiedenen Berg, ist nicht sicher zu ermitteln.

966.

Graf Ulrich von Helfenstein und sein gleichnamiger Sohn überlassen dem Kloster Salem den von ersterem zu seinem und seines verstorbenen, in Salem begrabenen Bruders, Gottfried con Sigmaringen, Seelenheile dem Kloster nutzungsweise auf zehn Jahre eingeräumten Hof in Ertingen nach dem ersten Jahre gegen ausgleichende Entschädigung als Eigenthum.

Helfenstein und Salem 1241. Februar 2-7.

Ulricus comes senior de Helfinstain 1) universis hanc paginam inspecturis geste rei noticiam. Que geruntur in tempore, ne labantur cum tempore, scripti solent testimonio

perhennari. Sciat omnis presens etas, sciat et omnis futura in evum posteritas, quod ego monasterio de Salem XXXta marcas argenti dare constitui, dum pro remedio anime mee, dum pro anima premortui fratris mei comitis Gottefridi de Sigemaeringin, qui in extremis suis apud prefatum monasterium sepulturam elegit et accepit. Curtim ergo meam in Ertingin) de bona voluntate et consensu filii mei Ulrici memorato monasterio per decem annos deputavi, in quibus iuxta congruam conputationem de proventibus predicte curtis XXX ta marce colligi possunt in tali annorum numero, si quidem ad tres marcas annuatim curtis illa est estimata. Cum vero fratres memorati monasterii unius anni fructus in predicto predio recepissent, cepit tractare filius meus Ulricus cum venerabili abbate Bertoldo et fratribus suis, quomodo omnino et precise eandem curtem venderet eisdem; quod quia sine manu mea fieri non potuit, venientes ad me ex parte abbatis fratres memorati monasterii, consensum meum super emptione sepedicti predii requisierunt, Vque marcis argenti quasi pro xenio mihi oblatis, quas et ego recipiens sepedictum predium monasterio de Salem iure perpetuo cum omnibus pertinentiis suis libere tradidi possidendum. Facta est hec donatio anno gratie M°. CC. XLI., IIIIt nonas Februarii in castro Helfinstain, mediantibus duobus monachis de Salem, videlicet magistro Friderico et Conrado de Veringin3) et Burcardo milite de Wekkinstain'), presentibus comite Ludewico fratruele meo, Vlrico de Wizinstain), Alberto de Habichinsowe 6), Alberto cognomento Ko'selær de Kilchain), Gottefrido de Siezon), Hainrico de Westinhain), Ernfrido notario, Ruperto de Rordorf 10) cognomento Orhan, Diethero de Mathtolfshain"). Ego igitur ob firmius robur gestorum hanc paginam sigilli mei appensione roboravi. Ego Vlricus comes iunior de Helfinstain predicte donationi patris mei assensum prebui et eiusdem predii donationem manu propria receptis XXX IIII°r marcis iteravi, dum pro anima patrui mei comitis Gottefridi ac parentum meorum, dum pro peccunia, quam a monasterio recepi. Mediatores quoque et consiliarii huius donationis duas marcas et dimidiam a sepedicto monasterio receperunt. Facta est hec mea donatio in Salem anno verbi incarnati M°. CC°. XLI. VII°. idus Februarii, presente abbate Bertoldo de Salem, Vlrico de Wielantstain 12), Burcardo de Wekkinstain), Růdolfo de Reinolswilær 13), Burcardo de Abla 1), Cunrado de Nallingin 15), comite Eginone de Vrah, Alberone de Vberli[n]gin, Gertario, Walthero priore eiusdem monasterii, magistro Friderico, Baldeberto cellerario, Dieterico de Althain 16), Volchwino, Cvnrado de Veringin3), Reinhardo, Cvnrado de Bibera 17), Cvnrado de Hasela 18), Bertoldo de Lögingin 19), Hainrico de Ezzelingin 20), Cvnrado converso et aliis quam pluribus. Ut autem hec mea donatio inconvulsa permaneat, paginam hanc sigilli mei inpressione conmunivi.

ta

or

Nach dem Diplomatare des Klosters Salem im G.L.A. in Karlsruhe II, LXV, S. 69, unter der Aufschrift: Confirmatio comitis volrici de helfinstain et filii eius super predio in ertingin.

1) Abgeg. Burg, O.A. Geislingen.

mertingen.

3) Veringen, Stadt, zoller. O.A. Ga6) Hepsisau, O.A. Kirchheim,

2) Ertingen, O.A. Riedlingen. 4) Vergl. S. 4, Anm. 8. 5) Weissenstein, O.A. Geislingen. nur etwa 2 Stunden von Wiesensteig entfernt. 7) Kirchheim, O.A.Stadt, oder Kirchen, O.A. Ehingen. 8) Gross-Süssen, O.A. Geislingen oder Siessen, O.A. Saulgau. 9) Westerheim, O.A. Geislingen. 10) Rohrdorf, bad. B.A. Mösskirch. 11) Machtolsheim, O.A. Blaubeuren. - 12) Wielandstein, Burgruine über dem Lenninger Thale, O.A. Kirchheim. 13) Renhardsweiler, O.A. Saulgau (vergl. Mittheil. d. Ver. f. Gesch. u. Alterthumsk. in Hohenz. 3, 40). 14) Ablach, am Flüsschen d. N., zoller. O.A. Sigmaringen. 15) Nellingen, O.A. Blaubeuren. 16) Altheim, bad. B.A. Ueberlingen. 17) Biberach, O.A.Stadt. 18) Haslach, bad. B.A. Salem. 19) Laichingen, O.A. Münsingen? - 20) Esslingen, bad. B.A. Möhringen.

[ocr errors]

-

967.

Diether, Canonicus des heil. Germanus in Speier, und zwei weitere Schiedsleute legen den Streit zwischen den Pfründnern der Kapelle des heil. Martin ebendort und dem Kloster Maulbronn über den Betrag der von diesem an jene jährlich zu leistenden Pfründe im Vergleichswege bei.

1241. Februar 19.

Omnes Christi fideles cognoscant has literas inspecturi veritatis testimonium reddere, quod cum questio verteretur inter prebendarios capelle sancti Martini in Spira), scilicet Cunradum, Berngerum, Sifridum, || Heinricum, ex parte una, et abbatem Mulenbrunnensen) cum suo conventu, ex altera, super eo quod dicti prebendarii de voluntate) et consensu atque presentia ) Spirensis capituli, etiam domino) decano Sifrido et cantore Bertholdo, || cui dictarum prebendarum collatio pertinet, super existentibus), petebant ipsi prebendarii a dicto monasterio annuatim in festo Martini sibi dari solidos XX Spirensis monete occasione caseorum ducentorum, in quibus caseis || debitor fuerat dictum monasterium dicto cantori vel quibus conferret, dictus quidem abbas cum suo conventu in contrarium respondebat, dicens se non teneri nisi ad ducentos caseos pro quolibet valentes Hallensem unum tandem ad hoc perventum fuit, quod ab utraque parte inquisitores pacis et concordie electi fuerunt, scilicet magister Hermannus, portarius maioris ecclesie, et Gotfridus, cantor dicti monasterii, et cum ad plenum concordare non potuissent, de voluntate partium") electus fuit magister Ditherus, canonicus sancti Germani. Qui de communi concordia et consensu, rogantes dictum abbatem, ut de favore et benivolentia") tenenda consentiret voluntati eorum — qui precibus dictorum obediendo consensit - vallato quidem ipso arbitrio sub pena amissionis cause qui contraveniret, ab invicem stipulatione') subnixa, in presentia) iudicum presidentium') pro domino episcopo in iuditiisTM), scilicet dicti portarii et magistri Michahelis sancti Widonis et aliorum plurium, pars quo

« السابقةمتابعة »