صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

ipsum justè fuisse ligatum, præcipiendum est ei, quòd satisfaciat competenter.

[ocr errors]

Quando verò anathema, id est, solemnis excommunicatio pro gravioribus culpis fieri debet, Pontifex paratus amictu, stola, pluviali violaceo et mitra simplici, assistentibus sibi duodecim Presbyteris superpelliceis indutis, et tam ipso, quàm Presbyteris candelas ardentes in manibus tenentibus, sedet super faldistorium ante altare majus, aut alio loco publico, ubi magis sibi placebit, et ibi pronuntiat, et profert anathema, hoc modo. UIA N. diabolo suadente, christianam promis

sionem, quam in Baptismo professus est; per 'apostasiam postponens, Ecclesiam Dei devastare, ecclesiastica bona diripere, ac pauperes Christi violenter opprimere non veretur; idcircò soliciti, ne per negligentiam pastoralem pereat, pro quo in tremendo judicio, ante Principem Pastorum Dominum nostrum Jesum Christum rationem reddere compellamur, juxta quod Dominus ipse terribiliter comminatur dicens : Si non annuntiaveris iniquo iniquitatem suam, sanguinem ejus de manu tua requiram, monuimus eum canonicè, primò, secundò, tertiò, et etiam quartò ad ejus malitiam convincendam, ipsum ad emendationem satisfactionem, et pœnitentiam invitantes, et paterno affectu corripientes. Ipse verò, proh dolor! monita salutaria spernens; Ecclesiæ Dei quam læsit, superbiæ spiritu inflatus, satisfacere dedignatur. Sanè præceptis Dominicis atque Apostolicis informamur, quid de hujusmodi prævaricatoribus agere nos oporteat. Ait enim Dominus: Si manus tua, vel pes tuus scandalizat te, abscinde eum, et projice abs te. Et Apostolus inquit: Auferte malum ex vobis. Et iterùm: Si is qui frater nominatur, est

[ocr errors]

fornicator, aut avarus, aut idolis serviens, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax, cum ejusmodi nec cibum sumere. Et Joannes præ ceteris dilectus Christi discipulus, talem nefarium hominem salutare prohibet, dicens: Nolite recipere eum in domum nec AVE ei dixeritis. Qui enim dicit illi AVE, communicat operibus ejus malignis. Dominica itaque atque Apostolica præcepta adimplentes, membrum putridum et insanabile, quod medicinam non recipit, ferro excommunicationis ab Ecclesiæ corpore abscindamus, ne tam pestifero morbo reliqua corporis membra, veluti veneno inficiantur. Igitur quia monita nostra, crebrasque exhortationes contempsit, quia tertiò secundùm Dominicum præceptum vocatus, ad emendationem, et pœnitentiam venire despexit, quia culpam suam nec cogitavit, nec confessus est, nec missa legatione excusationem aliquam prætendit, nec veniam postulavit, sed diabolo cor ejus indurante, in incœpta malitia perseverat, juxta quod Apostolus dicit: Secundùm duritiam suam, et cor impœnitens thesaurizat sibi iram in die iræ : idcircò eum cum universis complicibus, fautoribusque suis judicio Dei omnipotentis Patris, et Filii, et Spiritus sancti, et beati Petri principis Apostolorum, et omnium Sanctorum, necnon et mediocritatis nostræ auctoritate, et potestate ligandi et solvendi in cœlo et in terra nobis divinitùs collata, à pretiosi Corporis et Sanguinis Domini perceptione, et à societate omnium Christianorum separamus, et à liminibus sanctæ matris Ecclesiæ in cœlo et in terra excludimus, et excommunicatum et anathematizatum esse decernimus; et damnatum cum diabolo, et angelis ejus, et omnibus reprobis in ignem æternum judicamus; donec à diaboli laqueis resipiscat, et

ad emendationem, et pœnitentiam redeat, et Ecclesiæ Dei, quam læsit, satisfaciat, tradentes eum salanæ in interitum carnis, ut spiritus ejus salvus fiat in die judicii.

Et omnes respondent: Fiat. Fiat. Fiat.

[graphic]

Quo facto, tam Pontifex, quàm Sacerdotes debent projicere in terram candelas ardentes, quas in manibus tenebant. Deindè Epistola Presbyteris per Parochias, et etiam vicinis Episcopis mittatur, continens nomen excommunicati, et excommunicationis causam; ne quis per ignorantiam ulterius illi communicet, et ut excommunicationis occasio omnibus auferatur.

verò anathematizatus pœnitentia ductus ve

S'niam postulare voluerit, et emendationem pro

mittere, Pontifex qui eum excommunicavit, paratus ut suprà, ante januas Ecclesiæ venit, sedens

ibidem in faldistorio sibi parato, et duodecim Presbyteri superpelliceis induti eum hinc indè circumstare debent. Adsint etiam illi, quibus injuria vel damnum est illatum, et ibidem secundùm leges divinas omne damnum commissum emendetur. Tum anathematizatus genuflectit coram Pontifice, quem interrogat Pontifex, si pœnitentiam, prout Canones præcipiunt, pro perpetratis sceleribus suscipere velit? Ille tunc genuflexus veniam postulat, culpam confitetur, pœnitentiam implorat, et de futuris cautelam spondet. Tunc Pontifex sedens cum mitra, dicit cum ministris septem Psalmos pœnitentiales, (quos require suprà 567.) Pontifice quandoque illum leviter inter scapulas verberante finitis Psalmis Pontifex, deposità mitrâ, surgit, et dicit :

Kyrie eleison. Christe eleïson. Kyrie eleïson. Pater noster, reliqua secretò, deindè dicit ; . Et ne nos inducas in tentationem.

R. Sed libera nos à malo.

Salvum fac servum tuum, vel ancillam tuam Domine.

Deus meus sperantem in te.

Nihil proficiat inimicus in eo, vel in ea. Et filius iniquitatis non apponat nocere ei. . Esto ei, Domine, turris fortitudinis.

2. A facie inimici.

. Domine, exaudi orationem meam. R'. Et clamor meus ad te veniat.

v. Dominus vobiscum.

R. Et cum spiritu tuo.

EUS,

Oremus.

DE cui proprium est misereri semper, et

parcere, suscipe deprecationem nostram, et

TOM. III.

12

hunc famulum tuum, vel famulam tuam, quem, vel quam excommunicationis catena constringit, miseratio tuæ pietatis clementer absolvat. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Oremus.

RESTA, quæsumus Domine, huic famulo tuo vel famulæ tuæ, dignum pœnitentiæ fructum, ut Ecclesiæ tuæ sanctæ, à cujus integritate deviaverat peccando, admissorum veniam consequendo reddatur innoxius vel innoxia. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

[ocr errors]

Deindè sedet Pontifex, et, acceptâ mitrâ, dicit: UCTORITATE Dei omnipotentis, et beatorum Apostolorum Petri et Pauli, atque Ecclesiæ suæ sanctæ ; et eâ quâ fungor, absolvo te à vinculo talis excommunicationis, quâ ex tali causa ligatus vel ligata eras. In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancli. . Amen.

Tum surgit cum mitra Pontifex, et apprehendens absolutum per dexteram manum introducit eum in Ecclesiam usque ante gradus majoris altaris, interim dicens :

[ocr errors]

EDUCO te in gremium sanctæ matris Ecclesiæ et ad consortium et communionem totius Christianitatis, à quibus fueras per excommunicationis sententiam eliminatus vel eliminata; et restituo te participationi ecclesiasticorum Sacramentorum. In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti.. Amen.

Quo dicto, et cùm ante gradus majoris altaris pervenerint, ille ibidem in inferiori gradu altaris genuflectit. Pontifex verò ascendit ad altare, ubi stans versus ad introductum, depositâ mitrâ, absolutè dicit:

« السابقةمتابعة »