صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Oremus.

[AJESTATEM tuam, quæsumus Domine sancte

M Pater omnipotens, æterne Deus, qui non mor

et

tem peccatorum, sed pœnitentiam semper inquiris, respice flentem famulum tuum, attende prostratum, ejusque planctum in gaudium tua miseratione converte; scinde delictorum saccum, indue eum lætitia salutari; ut post longam peregrinationis famem, de sanctis Altaribus satietur ingressusque cubiculum Regis in ipsius aula benedicat nomen gloriæ tuæ semper. Per Christum Dominum nostrum. . Amen.

D'

Oremus.

EUS misericors, Deus clemens, qui secundùm multitudinem miserationum tuarum peccata pœnitentium deles, et præteritorum criminum culpas venià tuæ miserationis evacuas, respice propitius super hunc famulum tuum, et remissionem sibi omnium peccatorum suorum tota cordis devotione poscentem, deprecatus exaudi; renova piissime Pater, quidquid terrena fragilitate corruptum, seu diabolica fraude violatum est, et unitati corporis Ecclesiæ membrum perfecta remissione restitue. Miserere Domine gemituum, miserere lacrymarum ejus, et non habentem fiduciam, nisi in misericordia tua, ad tuæ Sacramentum reconciliationis admitte. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

[ocr errors]

Deindè Pontifex producit signum crucis super introductum, qui surgit, et discedit..

[merged small][merged small][merged small][graphic]

P

ONTIFEX Apostatam, Schismaticum, vel Hæreticum reconciliare volens, paratus amictu, stola, pluviali albo, et mitra simplici sedet super faldistorium ante fores Ecclesiæ sibi paratum, coram quo genuflectit reconciliandus, quem interrogat Pontifex de fide, dicens : REDIS duodecim Articulos Fidei ? Ille respondet:

CRE

Credo.

Pontifex interrogat:

Credis in Deum Patrem omnipotentem, creatorem

cæli, et terræ?

Ille respondet :

Credo.

Pontifex interrogat:

Credis et in Jesum Christum Filium ejus unicum Dominum nostrum ?

[blocks in formation]

Pontifex interrogat :

Credis quòd conceptus est de Spiritu sancto, natus ex Maria Virgine?

Ille respondet:

Credo.

Pontifex interrogat:

Credis quòd passus est sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus, et sepultus?

Ille respondet:

Credo.

[blocks in formation]

Pontifex interrogat :

Credis, quòd ascendit ad cœlos, et sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis?

Ille respondet:

Credo.

Pontifex interrogat :

Credis quòd venturus est judicare vivos, et mortuos?

[blocks in formation]
[blocks in formation]

Credis carnis resurrectionem et vitam æternam? Ille respondet :

Credo.

E

Deinde Pontifex surgit cum mitra, et super illum genuflexum, dicit absolutè, incipiens : XORCIZO te, immunde spiritus, per Deum Patrem omnipotentem, et per Jesum Christum Filium ejus, et per Spiritum sanctum, ut recedas ab hoc famulo Dei, quem Deus et Dominus noster ab erroribus et perceptionibus tuis liberare, et ad sanctam matrem Ecclesiam Catholicam atque Apostolicam revocare dignatur. Ipse tibi imperet, maledicte ac damnate, qui pro salute hominum passus, mortuus, et sepultus est, te atque omnes vires tuas superavit, ac resurgens cœlos ascendit, indè venturus judicare vivos et mortuos, et sæculum per ignem.

Tunc signat illum cum pollice dexteræ manus in fronte signo crucis, dicens :

[ocr errors]

CCIPE signum crucis Christi, atque Christianitatis, quod priùs acceptum non custodivisti, sed malè deceptus abnegasti.

Deindè surgit ille, et Pontifex, retentâ mitrà.

sinistra suâ illum apprehendit per manum dexteram dicens :

NGREDERE in Ecclesiam Dei, à qua incautè aberrasti; ac evasisse te laqueo mortis agnosce; horresce idola; respue omnem pravitatem, sive superstitionem hæreticam, vel gentilem, aut judaïcam. Cole Deum Patrem omnipotentem, et Jesum Christum Filium ejus, et Spiritum sanctum, unum, vivum, et verum Deum, sanctam, et individuam Trinitatem.

Tum introducit illum in Ecclesiam per manum, ùt eum apprehendit, usque ad altare majus coram quo in infimo gradu ille genuflectit. Pontifex verò ascendit ad medium altaris, ubi deposità mitrâ, stans versus ad illum, dicit absolutè.

MNIPOTENS Sempiterne Deus, hanc ovem tuam

Ode faucibus

de faucibus lupi tua virtute subtractam, paterna recipe pietate, et gregi tuo reforma pia benignitate; ne de familiæ tuæ damno inimicus exultet, sed de conversione et liberatione ejus, Ecclesia tua ùt pia mater de filio reperto gratuletur. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Oremus.

[ocr errors]
[ocr errors]

EUS, qui hominem ad imaginem tuam conditum misericorditer reparas, quem mirabiliter creasti; respice propitius super hunc famulum tuum, ut quod hujus ignorantiæ cæcitate, hostili et diabolica fraude surreptum est, indulgentia tuæ pietatis ignoscat, et absolvat; et altaribus sacris, recepta veritatis tuæ communione, reddatur. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Deindè sedet ibidem Pontifex super faldistorio. et, acceptâ mitrà, interrogat illum iterùm de Fide Catholica, dicens :

« السابقةمتابعة »