صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

21. Qui ait: Haec omnia custodivi a juventute mea.

22. Quo audito, Jesus ait ei: Adhuc unum tibi deest; omnia, quaecumque habes, vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo; et veni, sequere me!

23. His ille auditis, contristatus est; quia dives erat valde.

24. Videns autem Jesus illum tristem factum, dixit: Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei intrabunt!

25. Facilius est enim camelum

per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei.

26. Et dixerunt, qui audiebant: Et quis potest salvus fieri?

27. Ait illis: Quae impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud Deum.

28. Ait autem Petrus: Ecce, nos dimisimus omnia, et secuti sumus te!

29. Qui dixit eis: Amen dico vobis, nemo est, qui reliquit domum, aut parentes, aut fratres, aut uxorem, aut filios propter regnum Dei;

30. et non recipiat multo plura in hoc tempore, et in saeculo venturo vitam aeternam.

31. Assumpsit autem Jesus duodecim, et ait illis: Ecce! ascendimus Ierosolymam, et consummabuntur omnia, quae scripta sunt per prophetas de Filio hominis.

32. Tradetur enim Gentibus, et illudetur, et flagellabitur, et conspuetur,

33. et postquam flagellave

* v. 31-34. Matth. 20, 17-19. Marc. 10, 32-34. + Matth. 16, 21.

[blocks in formation]

36. Et cum audiret turbam praetereuntem, interrogabat, quid hoc esset.

37. Dixerunt autem ei, quod Jesus Nazarenus transiret.

38. Et clamavit, dicens: Jesu fili David, miserere mei!

39. Et qui praeibant, increpabant eum, ut taceret. Ipse vero multo magis clamabat: Fili David, miserere mei!

40. Stans autem Jesus jussit illum adduci ad se. Et cum appropinquasset, interrogavit illum,

41. dicens: Quid tibi vis faciam? At ille dixit: Domine! ut videam.

42. Et Jesus dixit illi: Re

spice, fides tua te salvum fecit!

43. Et confestim vidit, et sequebatur illum magnificans Deum. Et omnis plebs, ut vidit, dedit laudem Deo.

CAP. XIX.

De Zachaeo. De decem mnis decem servis traditis. Jesus super pullum asinae intrat Ierosolymam, quam praedicit_evertendam. Ementes et vendentes e templo ejicit.

1. Et ingressus perambulabat Jericho.

2. Et ecce! vir nomine Zachae

u v. 35-43. Matth. 20, 29-34. Marc. 10, 46-52.

Cap. XVIII. 24. illum Jesus. 33. die tertia. 39. clamavit.

us; et hic princeps erat publicanorum, et ipse dives;

3. et quaerebat videre Jesum, quis esset; et non poterat prae turba, quia statura pusillus erat. 4. Et praecurrens ascendit in arborem sycomorum, ut videret eum; quia inde erat transiturus.

5. Et cum venisset ad locum, suspiciens Jesus vidit illum, et dixit ad eum: Zachaee! festinans descende; quia hodie in domo tua oportet me manere.

14. Cives autem ejus oderant eum; et miserunt legationem post illum, dicentes: Nolumus hunc regnare super nos!

15. Et factum est, ut rediret accepto regno; et jussit vocari servos, quibus dedit pecuniam, ut sciret, quantum quisque negotiatus esset.

16. Venit autem primus dicens: Domine! mna tua decem mnas acquisivit.

17. Et ait illi: Euge, bone ser

[ocr errors]

6. Et festinans descendit, et ve! quia in modico fuisti fidelis, excepit illum gaudens. eris potestatem habens super decem civitates.

7. Et cum viderent omnes, murmurabant, dicentes, quod ad hominem peccatorem divertisset.

8. Stans autem Zachaeus, dixit ad Dominum: Ecce! dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus; et si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum.

9. Ait Jesus ad eum: Quia hodie salus domui huic facta est, eo quod et ipse filius" sit Abrahae.

10. Venit enim Filius hominis quaerere et salvum facere, quod perierat.

11. Haec illis audientibus, adjiciens dixit parabolam, eo quod esset prope Ierusalem; et quia existimarent, quod confestim regnum Dei manifestaretur.

12. Dixit ergo: Homo quidam nobilis abiity in regionem longinquam accipere sibi regnum,

et reverti.

[blocks in formation]

Cap. XIX.

5. Zachee.

18. Et alter venit dicens: Domine! mna tua fecit quinque

mnas.

19. Et huic ait: Et tu esto super quinque civitates!

20. Et alter venit dicens: Domine! ecce, mna tua, quam habui repositam in sudario;

21. Timui enim te, quia homo austerus es; tollis, quod non posuisti, et metis, quod non seminasti.

22. Dicit ei: De ore tuo te judico, serve nequam! Sciebas, quod ego homo austerus sum, tollens, quod non posui, et metens, quod non seminavi;

23. et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam, ut ego veniens cum usuris utique exegissem illam ?

24. Et astantibus dixit: Auferte ab illo mnam, et date illi, qui decem mnas habet.

25. Et dixerunt ei: Domine! habet decem mnas.

a

26. Dico autem vobis, quia "

Luc. 16, 10. a Matth. 13, 12.

2. hic erat princeps publicanorum. 4. videret illum. 13. dedit illis. 14. illum. 17. fidelis fuisti. 21. timui enim quia. 23. exigissem. 24. adstantibus.

omni habenti dabitur, et abundabit; ab eo autem, qui non habet, et quod habet, auferetur ab eo.

27. Verumtamen inimicos meos illos, qui noluerunt me regnare super se, adducite huc; et interficite ante me.

28. Et his dictis, praecedebat ascendens Ierosolymam.

29. Et factum est, cum appropinquasset ad Bethphage et Bethaniam, ad montem, qui vocatur Oliveti, misit duos discipulos suos,

30. dicens: Ite in castellum, quod contra est! in quod introeuntes, invenietis pullum asinae alligatum, cui nemo umquam hominum sedit; solvite illum, et adducite!

31. Et si quis vos interrogaverit: Quare solvitis? sic dicetis ei: Quia Dominus operam ejus desiderat.

32. Abierunt autem, qui missi erant; et invenerunt, sicut dixit illis, stantem pullum.

33. Solventibus autem illis pullum, dixerunt domini ejus ad illos: Quid solvitis pullum?

34. At illi dixerunt: Quia Dominus eum necessarium habet.

[blocks in formation]

41. Et ut appropinquavit, videns civitatem, flevit super illam, dicens:

42. Quia si cognovisses et tu, et quidem in hac die tua, quae ad pacem tibi! nunc autem abscon

dita sunt ab oculis tuis.

43. Quia venient dies in te; et circumdabunt te inimici tui vallo, et circumdabunt te, et coangustabunt te undique,

44. et ad terram prosternent te, et filios tuos, qui in te sunt; et non relinquent in te lapidem super lapidem, eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae.

45. Et ingressus in templum, coepit ejicere vendentes in illo, et ementes,

46. dicens illis: Scriptum est: ,,Quia domus mea domus oratio

35. Et duxerunt illum ad Jesum. Et jactantes vestimenta,,nis est;"e vos autem fecistis il

sua supra pullum, imposuerunt

Jesum.

36. Eunte autem illo, substernebant vestimenta sua in via.

37. Et cum appropinquaret jam ad descensum montis Oliveti, coeperunt omnes turbae discipulorum gaudentes laudare

¿ v. 29-44. Matth. 21, 1-11. Marc. 11, 1-10. Joh. 12, 12-15. • Joh. 12, 1.

lam speluncam latronum!

47. Et erat docens quotidie in templo. Principes autem Sacerdotum, et Scribae, et principes plebis quaerebant illum perdere ;

48. et non inveniebant, quid facerent illi; omnis enim populus suspensus erat, audiens illum.

d v. 45-48. Matth. 21, 12-15. Marc. 11, 15-18. Jes. 56, 7. Jer. 7, 11.

Cap. XIX. 26. Omiss. et abundabit.

28. Hierosolyma. 29. Be

thania. 31. opera ejus. 37. omnes turbae descendentium (sic) gaudentes. 44. ad terram (omiss. et); ibid. et filios qui in te sunt.

CAP. XX.

Dicit Christus de vi et indole baptismatis Joannis. Parabola de vinitoribus domini filium occidentibus. De tributo Caesari dando, et de resurrectione. Cavendum est a scribis

ambitiosis.

1. Et factum est in una dierum, docente illo populum in templo, et evangelizante, convenerunt principes Sacerdotum, et Scribae cum Senioribus,

2. et ajunt, dicentes ad illum: Dic nobis, in qua potestate haec facis? aut: Quis est, qui dedit tibi hanc potestatem?

3. Respondens autem Jesus, dixit ad illos: Interrogabo vos et ego unum verbum! Respondete mihi:

4. Baptismus Joannis de coelo erat? an ex hominibus?

5. At illi cogitabant intra se, dicentes: Quia si dixerimus: De coelo! dicet: Quare ergo non credidistis illi?

neae darent illi. Qui caesum dimiserunt eum inanem.

11. Et addidit alterum servum mittere. Illi autem hunc quoque caedentes et afficientes contumelia, dimiserunt inanem.

12. Et addidit tertium mittere; qui et illum vulnerantes ejecerunt.

13. Dixit autem dominus vineae: Quid faciam? mittam filium meum dilectum! forsitan, cum hunc viderint, verebuntur.

14. Quem cum vidissent coloni, cogitaverunt intra se, dicentes: Hic est haeres, occidamus illum, ut nostra fiat haereditas!

15. Et ejectum illum extra vineam, occiderunt. Quid ergo faciet illis dominus vineae?

16. Veniet, et perdet colonos istos, et dabit vineam aliis. Quo audito, dixerunt illi: Absit!

17. Ille autem aspiciens eos ait: Quid est ergo hoc, quod scriptum est:,,Lapidem, quem

6. Si autem dixerimus: Ex ho-,,reprobaverunt aedificantes, hic minibus! plebs universa lapida-,,factus est in caput anguli?“¿ bit nos; certis sunt enim, Joannem prophetam esse.

18. Omnis, qui ceciderit super illum lapidem, conquassabitur;

7. Et responderunt, se nescire, super quem autem ceciderit, comunde esset. minuet illum.

8. Et Jesus ait illis: Neque ego dico vobis, in qua potestate haec facio.

9. h Coepit autem dicere ad plebem parabolam hanc: Homo plantavit vineam et locavit eam colonis; et ipse peregre fuit multis temporibus.

10. Et in tempore misit ad cultores servum, ut de fructu vi

f v. 1-8. Matth. 21, 23-32. Marc. 11, 27-33. 6 Matth. 14, 5. h v. 9-19. Matth. 21, 33-46. Marc. 12, 2—12.

19. Et quaerebant principes Sacerdotum, et Scribae mittere in illum manus illa hora; et timuerunt populum; cognoverunt enim, quod ad ipsos dixerit similitudinem hanc.

20. Et observantes miserunt insidiatores, qui se justos simularent, ut caperent eum in sermone, ut traderent illum principatui et potestati praesidis.

i Ps. 117, 22. k v. 20-40. Matth. 22, 15-33. Marc. 12, 13-27.

Cap. XX. 3. respondens autem dixit. 4. baptismum. 5. inter se ; ibid. ei. 14. cogitaverunt in se; ibid. heres. 18. supra illum lapidem.

19. istam.

21. Et interrogaverunt eum, dicentes: Magister! scimus, quia recte dicis et doces ; et non accipis personam, sed viam Dei in veritate doces;

33. In resurrectione ergo, cujus eorum erit uxor? siquidem septem habuerunt eam uxorem.

34. Et ait illis Jesus: Filii hujus saeculi nubunt, et traduntur

22. licet nobis tributum dare ad nuptias; Caesari? an non?

35. illi vero, qui digni habe23. Considerans autem dolumbuntur saeculo illo, et resurreillorum, dixit ad eos: Quid me ctione ex mortuis, neque nubent, tentatis? neque ducent uxores;

24. Ostendite mihi denarium! cujus habet imaginem et inscriptionem? Respondentes dixerunt ei: Caesaris!

25. Et ait illis: Reddite ergo, quae sunt Caesaris, Caesari; et quae sunt Dei, Deo!

26. Et non potuerunt verbum

36. neque enim ultra mori poterunt; aequales enim Angelis sunt, et filii sunt Dei, cum sint filii resurrectionis.

37. Quia vero resurgant mortui, et Moyses ostendit secus rubum,,,sicut dicit Dominum, De,,um Abraham, et Deum Isaac, et

ejus reprehendere coram plebe;,,Deum Jacob."n
et mirati in responso ejus, ta-
cuerunt.

27. Accesserunt autem quidam Sadducaeorum, qui negant' esse resurrectionem, et interrogaverunt eum,

28. dicentes: Magister! Moyses scripsit nobis:,,Si frater ali,,cujus mortuus fuerit habens ,,uxorem, et hic sine liberis ,,fuerit, ut accipiat eam frater ,,ejus uxorem, et suscitet semen ,,fratri suo.m

29. Septem ergo fratres erant; et primus accepit uxorem, et mortuus est sine filiis.

30. Et sequens accepit illam,| et ipse mortuus est sine filio.

31. Et tertius accepit illam. Similiter et omnes septem, et non reliquerunt semen, et mortui sunt.

32. Novissime omnium mortua est et mulier.

2 Act. 23, 8. m Deut. 25, 5.

Cap. XX.

38. Deus autem non est mortuorum, sed vivorum; omnes enim vivunt ei.

39. Respondentes autem quidam Scribarum, dixerunt ei: Magister! bene dixisti!

40. Et amplius non audebant eum quidquam interrogare.

41. Dixit autem ad illos: Quomodo dicunt Christum filium esse David?

42. Et ipse David dicit in libro Psalmorum:,,Dixit Dominus Do|,,mino meo, sede a dextris meis,

43.,,donec ponam inimicos ,,tuos scabellum pedum tuo„rum.“ p

44. David ergo Dominum illum vocat; et quomodo filius ejus est?

45. Audiente autem omni populo, dixit discipulis suis:

n Exod. 3, 6. v. 41-44. Matth. 22, 41-45. Marc. 12, 35-37. P Ps. 109, 1. ? v. 45-47. Marc. 12, 38-40. Matth. 23, 1. sqq.

21. interrogaverunt illum; ibid. in veritate viam Dei.
dixerunt (omiss. ei). 25. quae
35. illi autem; ibid. ducunt.

22. dare tributum. 23. dixit eos (sic). 24.
Dei sunt.
26. in responsis. 28. sine filiis.
39. dixerunt (omiss. ei). 41. David esse.

« السابقةمتابعة »