صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

6. Et dixit mihi: Haec verba fidelissima sunt, et vera. Et Dominus Deus spirituum prophetarum misit Angelum suum ostendere servis suis, quae oportet fieri cito.

7. Et ecce, venio velociters! Beatus, qui custodit verba prophetiae libri hujus.

8. Et ego Joannes, qui audivi et vidi haec. Et postquam audissem, et vidissem, cecidi, ut adorarem ante pedes Angeli, qui mihi haec ostendebat.

9. Et dixit mihi: Vide ne feceris! conservus enim tuus sum, et fratrum tuorum Prophetarum, et eorum, qui servant verba prophetiae libri hujus; Deum adora!

10. Et dicit mihi: Ne signaveris verba prophetiae libri hujus; tempus enim prope' est.

11. Qui nocet, noceat adhuc; et qui in sordibus est, sordescat adhuc; et qui justus est, justificetur adhuc; et sanctus, sanctificetur adhuc.

12. Ecce! venio citom, et merces mea mecum est, reddere unicuique secundum opera sua.

13. Ego sum A et O, primus et novissimus, principium et finis”. 14. Beati, qui lavant stolas suas in sanguine Agnio, ut sit pote

f c. 1, 1. g c. 3, 11. 12, 20. h c. 1, 3. i c. 19, 9. 10. k c. 10, 4. Dan. 8, 26. ic. 1, 3. m12 V. 7. n c. 1, 8. • c. 12, 11.

stas eorum in ligno vitae P, et per portas intrent in civitatem.

15. Foris canes, et venefici, et impudici, et homicidae, et idolis servientes, et omnis, qui amat et facit mendacium.

16. Ego Jesus misi? Angelum meum, testificari vobis haec in Ecclesiis. Ego sum radix, et genus David', stella splendida et matutinas.

17. Et spiritus et sponsa" dicunt: Veni! Et qui audit, dicat: Veni! Et qui sitit, veniat; et qui vult, accipiat aquam vitae, gratis.

18. Contestor enim omni audienti verba prophetiae libri hujus: Si quis apposuerit ad haec, apponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto";

19. et si quis diminuerit" de verbis libri prophetiae hujus, auferet Deus partem ejus de libro vitae, et de civitate sancta, et de his, quae scripta sunt in libro

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

Cap. XXII. 6. fidelissima et vera sunt. Et Dominus Deus omnipotens prophetarum misit (deest spirituum). 8. Ego Johannes (deest et). 9. et dicit mihi, ibid. conservus tuus sum (deest enim); ibid. verba libri hujus (deest prophetiae). 11. Post verba sordescat adhuc codex laceratus est laesusque in inferiore parte paginae, ita ut stichus desit. Secunda pagina folii his verbis primum inscripta est: faciat adhuc et sanctus sanctificetur adhuc. 13. ego et primus (deest sum). 14. labant stolas suas (desunt verba in sanguine agni); ibid. et portis intrent. (sic). 17. qui sitit veniat (deest et); ibid. qui vult (deest et). 18. contestor ego omni (deest enim). 19. deminuerit de verbis prophetiae (deest libri); ibid. de ligno vitae (sic). 20. cum omnibus Amen (deest vobis).

16. testificiari

Im Verlage des Unterzeichneten sind ferner erschienen, und durch alle Buchhandlungen zu haben:

-Biblia Hebraica ad optimas editio .תורה נביאים וכתובים

nes imprimis Everardi van der Hooght ex recensione Aug.
Hahnii expressa.
Praefatus est Ern. Fr. Car. Rosenmüller.

Editio stereotypa. 12. 2 Thlr.

Biblia Hebraica ex recensione Aug. Hahnii cum Vulgata interpretatione latina denuo edita. Editio stereotypa. 2 Theile 12. 3 Thlr. 12 gr.

Ess, Leander van, Vetus Testamentum graece, ex versione LXX. interpretum, ad exemplar originale Vaticanum accurate editum. 8. maj. Auf weiss. Druckp. 2 Thlr. 16 gr. Auf französischem Schreibpapier 3 Thlr. 12 gr.

Lexicon Hebraicum et Chaldaicum in libros Veteris Testamenti, ordine etymologico compositum, in usum scholarum edidit M. E. F. Leopold. 16 gr.

Fürst, Dr. Julius, Concordantiae Librorum Veteris
Testamenti Sacrorum Hebraicae atque Chaldaicae
secundum litterarum ordinem et vocabulorum origines distin-
cte ordinateque dispositae, lexico utriusque linguae tum rabi..
nico tum latino, hoc est, interpretatione omnium vocabulorum
completa locupletatae, atque fructibus, quos instituta et nostra
et patrum memoria linguarum orientalium investigatio ac col-
latio praebuit, industrie comparatis et conditis, accuratissima
cum diligentia absolutae. Editio stereotypa 1 - 10 Abtheilung.
à 1 Thlr. 12 gr.

Fürst, Dr. Julius, Lehrgebäude der aramäischen Idiome
mit Bezug auf die Indo-Germanischen Sprachen. Chaldäi-
sche Grammatik. Auch unter dem Titel: Formenlehre der
chaldäischen Grammatik. gr. 8. 1 Thlr. 8 gr.
Uhlemann, D. Frid., Institutiones Linguae Samaritanae
ex antiquissimis monumentis erutae et digestae, integris para-
digmatum tabulis indicibusque adornatae; quibus accedit
Chrestomathia Samaritana maximam Geneseos partem et se-
lecta reliquorum Pentateuchi librorum capita complectens,
notis criticis et exegeticis illustrata et Glossario locupletata. 8.
3 Thlr. 16 gr.

Karl Tauchnitz.

« السابقةمتابعة »