صور الصفحة
PDF
[ocr errors][ocr errors][merged small]
[ocr errors]
[ocr errors]

J U X T A
TEXTUM CLEMENTIS VIII. ROMANUM
EX TYPOGR. AP0ST. VATIC. A. 1592. ACCURATE EXPRESSUM.
— >eee-
CUM VARIANTIBUS IN MARGINE LECTIONIBUS
ANTIQUISSIMI ET PRAESTANTISSIMI CODICIS

OLIM MONASTERII MONTIS AMIATAE IN ETRURIA,

NUNC BIBLI0THECAE

FL0RENTINAE LAURENTIANAE MEDICEAE
SAEC. VI. P. CHR. SCRIPTI.

PRAEMISSA EST COMMENTATIO
de codice AmiAtino Et VERSIONE LAtinA Vui.c At A.

[ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors]
[ocr errors][ocr errors]
[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Solet evenire in humanis rebus, ut quae eximia sunt et laude dignissima, interdum diutius, quam fas est, obliviome delitescant, eorumque fama, etiamsi paucis praedicata sit, tardius, quam credas, ad multos perveniat. Id et hominibus contingit, et rebus. Ac rerum quidem illustre exemplum est liber manu scriptus vetustissimus, cujus auctoritate et praesidio novam Bibliorum latinae Versionis Vulgatae editionem, nunc quidem N. T., in lucem publicam emittere decrevimus. Etenim quamvis Vir Clarissimus, rarae et fere inauditae eruditionis judiciique subacti, ANGELUS MARIA BANDINI, Bibliothecae toto orbe celeberrimae Laurentianae Mediceae, quae Florentiis est, praefectus quondam dignissimus et meritissimus, copiosam dissertationem de indole et ambitu pretiosi thesauri Amiatini ante multos annos publici juris fecerit '), et quidem in

1) In libro praeclaro: Bibliotheca Leopoldina Laurentiana seu Catalogus Manuscriptorum , qui jussu Petri Leopoldi Arch. Austr. Magni Etrur. Ducis nunc Augustissimi Imperatoris etc. in Laurentianam translati sunt etc. ANGELUS MARIA BANDINIUS S. C. M. Regius Bibliothecae Praefectus recensuit, illustravit, edidit. Tom. I. Florentiae typis Caesaris MDCCXCI. fol. ubi p. 701 — 732. legitur: ANG. MAR. BANDINI de insigni Codice biblico Amiatino dissertatio, quae viginti capita complectitur.

« السابقةمتابعة »