Bucolica, Georgica, et Aeneis: Accedunt clavis metrica, notulae anglicae, et quaestiones

الغلاف الأمامي
Bazin & Ellsworth, 1829 - 491 من الصفحات
 

ما يقوله الناس - كتابة مراجعة

لم نعثر على أي مراجعات في الأماكن المعتادة.

الصفحات المحددة

طبعات أخرى - عرض جميع المقتطفات

عبارات ومصطلحات مألوفة

مقاطع مشهورة

الصفحة 104 - Ille nihil ; nee me quaerentem vana moratur : Sed graviter gemitus imo de pectore ducens, ' Heu ! fuge, nate dea, teque his, ' ait,
الصفحة 184 - Venisti tandem, tuaque exspectata parenti vicit iter durum pietas? Datur ora tueri, nate, tua, et notas audire et reddere voces? Sic equidem ducebam animo rebarque futurum, 690 tempora dinumerans, nec me mea cura fefellit. Quas ego te terras et quanta per aequora vectum accipio ! quantis iactatum, nate, periclis ! Quam metui, ne quid Libyae tibi regna nocerent ! ' Ille autem : 'Tua me, genitor, tua tristis imago, 695 saepius occurrens, haec limina tendere adegit : stant sale Tyrrheno classes.
الصفحة 188 - Excudent alii spirantia mollius aera, credo equidem, vivos ducent de marmore vultus, orabunt causas melius, caelique meatus describent radio et surgentia sidera dicent: 850 tu regere imperio populos, Romane, memento; hae tibi erunt artes; pacisque imponere morem, parcere subiectis et debellare superbos.
الصفحة 193 - Perpetuis soliti patres considere mensis. Quin etiam veterum effigies ex ordine avorum Antiqua e cedro, Italusque, paterque Sabinus. Vitisator curvam servans sub imagine falcem, Saturnusque senex, Janique bifrontis imago, 180 Vestibulo adstabant, aliique ab origine reges, Martia qui ob patriam pugnando vulnera passi.
الصفحة 132 - AT regina gravi iamdudum saucia cura vulnus alit venis, et caeco carpitur igni. multa viri virtus animo, multusque recursat gentis honos ; haerent infixi pectore vultus verbaque, nee placidam membris dat cu-ra quietem.
الصفحة 245 - Turnus ovat spolio gaudetque potitus. 500 nescia mens hominum fati sortisque futurae et servare modum, rebus sublata secundis ! Turno tempus erit, magno cum optaverit emptum intactum Pallanta, et cum spolia ista diemque oderit. at socii multo gemitu lacrimisque 505 impositum scuto referunt Pallanta frequentes.
الصفحة 185 - Suspensae ad ventos, aliis sub gurgite vasto " Infectum eluitur scelus, aut exuritur igni. " Quisque suos patimur Manes : exinde per amplum " Mittimur Elysium, et pauci laeta arva tenemus ; " Donee longa dies, perfecto temporis orbe, 745 " Concretam exemit labem, purumque relinquit " Aetherium sensum atque aurai simplicis ignem.
الصفحة 53 - Hanc olim veteres vitam coluere Sabini, hanc Remus et frater, sic fortis Etruria crevit scilicet et rerum facta est pulcherrima Roma, septemque una sibi muro circumdedit arces.
الصفحة 22 - Tu mihi, seu magni superas iam saxa Timavi, sive oram Illyrici legis aequoris (en erit umquam ille dies, mihi cum liceat tua dicere facta? en erit ut liceat totum mihi ferre per orbem sola Sophocleo tua carmina digna cothurno?
الصفحة 9 - Dardaniusque Paris. Pallas quas condidit arces ipsa colat : nobis placeant ante omnia silvae. Torva leaena lupum sequitur, lupus ipse capellam, florentem cytisum sequitur lasciva capella, te Corydon, o Alexi : trahit sua quemque voluptas.

معلومات المراجع