Odes d'Horace

الغلاف الأمامي
Gosselin, 1836 - 599 من الصفحات

من داخل الكتاب

الصفحات المحددة

طبعات أخرى - عرض جميع المقتطفات

مقاطع مشهورة

الصفحة 576 - Diana, lucidum caeli decus, o colendi semper et culti, date quae precamur tempore sacro, quo Sibyllini monuere versus virgines lectas puerosque castos dis, quibus septem placuere colles, dicere carmen. Alme Sol, curru nitido diem qui promis et celas aliusque et idem nasceris, possis nihil urbe Roma visere maius.
الصفحة 424 - Faustitas, pacatum volitant per mare navitae, culpari metuit fides, nullis polluitur casta domus stupris, mos et lex maculosum edomuit nefas, laudantur simili prole puerperae, culpam poena premit comes.
الصفحة 208 - Linquenda tellus et domus et placens Uxor, neque harum, quas colis, arborum Te praeter invisas cupressos Ulla brevem dominum sequetur.
الصفحة 86 - Urget? cui Pudor, et Justitiae soror Incorrupta Fides, nudaque Veritas, Quando ullum inveniet parem?
الصفحة 18 - Nequiquam deus abscidit Prudens Oceano dissociabili Terras, si tamen impiae Non tangenda rates transiliunt vada. Audax omnia perpeti 25 Gens humana ruit per vetitum nefas.
الصفحة 376 - Ille potens sui Laetusque deget, cui licet in diem Dixisse Vixi : eras vel atra Nube polum Pater occupato, Vel sole puro ; non tamen irritum 45 Quodcunque retro est, efficiet neque Diffinget infectumque reddet, Quod fugiens semel hora vexit.
الصفحة 504 - Labuntur altis interim ripis aquae, Queruntur in silvis aves; Fontesque lymphis obstrepunt manantibus, Somnos quod invitet leves.
الصفحة 16 - Atticis reddas incolumem, precor, et serves animae dimidium meae. illi robur et aes triplex circa pectus erat, qui fragilem truci commisit pelago ratem primus...
الصفحة 378 - Non est meum si mugiat Africis Malus procellis ad miseras preces Decurrere, et votis pacisci Ne Cypriae Tyriaeque merces Addant avaro divitias mari : Tune me biremis praesidio scaphae Tutum per Aegaeos tumultus Aura feret geminusque Pollux.
الصفحة 380 - Exegi monumentum aere perennius Regalique situ pyramidum altius, Quod non imber edax, non Aquilo impotens Possit diruere aut innumerabilis Annorum series et fuga temporum.

معلومات المراجع