صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

omnibus terris et costumis et predictus autem Hugo Tuboef

sidebat in decimis de Alereio et apud Premanois cum decimis et hominibus quos in predictis locis habebat assignavit dicto Hugoni de Alereio quinquaginta solidos quorum medietatem ad synodum Pentecostes, et aliam medietatem ad synodum omnium Sanctorum persolvet in vita sua hos vero redditus Hugo Tuboef et Bertrannus succentor noster nepos ejus quoad vixerunt possidebunt : utroque autem de medio sublato, prefati redditus quos sepedictus H. Tuboef pro remedio anime sue nobis concessit ad nos redibunt. Et sciendum quod si contigerit tam dictum H. Tuboef quam B. succentorem de medio tolli, Hugone de Alereio superstite, capitulum nostrum tenetur supradicto modo quinquaginta solidos eidem H. de Alereio annuatim persolvere et post obitum ejusdem, anniversarium suum in vi nummis perpetuo facere. In cujus rei testimonium ad instantiam utriusque Hugonis et B. succentoris presenti cartule sigillum nostrum apposuimus. Actum anno gracie M° CC° XIII.

Orig. Arch. de l'évêché d'Autun.

XLVIII.

Donation de la terre de Chaumont faite par Guillaume de Laier à Humbert, son neveu.

1214. - MARS.

Iohannes archidiaconus Eduensis. Noverit tam presens etas quam futura posteritas, quod magister Guillermus de Laier in presentia nostra donavit et concessit Humberto pronepoti et filiolo suo quicquid habebat apud Chaumont jure hereditario ad presens et in perpetuum possidendum. In hujus rei testimonium ad instanciam dicti magistri presentem cartulam sigilli nostri munimine roboravimus. Anno gracie M° CC XIIII°, mense Marcio.

Orig. Arch. de la ville d'Autun; Fonds de la cathédrale : Laizy.

XLIX.

Acte de transport d'une rente de xx sous dus par l'église de Nochize sur une maison située à Autun, près de Saint-Quintin, par l'évêque Gautier, pour la célébration de son anniversaire.

[blocks in formation]

Ego Gauterius Dei gratia Eduensis episcopus notum facimus presentibus et futuris, quod nos de assensu capituli Eduensis, ad preces dilecti nostri Iohannis abbatis sancti Stephani Eduensis, donavimus et concessimus domui quam ipse Iohannes edificaverat juxta capellam sancti Quintini, retempto nobis jure patronatus, viginti solidos censuales in ecclesia de Nosceches, ita quod ille qui habebit dictam domum ex inde faciat singulis annis distributionem quatuor denariorum ad missam generalem in festo sancte Marthe. Ut autem hoc firmum et inconcussum permaneat in posterum presentem cartam sigilli nostri munimine fecimus roborari. Actum Edue anno gracie M° CC° quarto decimo, mense Decembris.

Orig. Arch. de la ville d'Autun; Fonds de la cathédrale.

L.

Ratification par Guillaume, évêque de Nevers, de la donation de la troisième partie de la dîme de Dommartin, faite à l'église d'Autun par Bertrand de Dommartin.

1216.

Ego Willermus Dei gratia Nivernensis episcopus, universis presentes litteras inspecturis notum fieri volumus, quod cum Bertrandus de Damnomartino, pro salute anime sue et antecessorum suorum, terciam partem decime de Domnomartino capitulo sancti Nazarii Eduensis in perpetuum concessisset, idem Bertrandus et vir venerabilis H. Tueboef, Cerviduni abbas frater suus, et uxor sua nomine Remussee et filii sui Hugo et Seguinus milites, et Petrus canonicus Eduensis et Iohannes humiliter nobis supplicaverunt ut concessionem illam scripto commendatam, sigilli nostri munimine roborare et ratam habere dignaremur. Nos vero ipsorum petitioni

grato concurrente assensu, donationem dicte decime, ipsis laudantibus et consentientibus, Deo et ecclesie Eduensi factam, ratam et firmam in perpetuum haberi constituimus et ad ipsorum instantiam, presentem cartulam sigillo nostro firmavimus. Acta sunt hec anno gracie M° CC° sexto decimo.

Orig. Arch. de la ville d'Autun; Fonds de la cathédrale: Marigny, 1.

LI.

Fondation faite dans l'église d'Autun par Eudes de Sully, chanoine.

1217. 11 JANVIER.

Ego G. decanus cum capitulo Eduensi notum facimus universis presentes litteras inspecturis, quod nos concessimus Odoni de Suliaco presbitero concanonico nostro, pro salute ipsius, quamdiu vixerit, missam conventualem de sancta Trinitate in ante vigiliam sancti Pauli in ecclesia nostra celebrandam annuatim, ad quam nos tenemur distribuere viginti solidos inter illos tantum qui presentes fuerint. Verumtamen dedit in elemosinam ecclesie nostre viginti libras. Concessimus etiam eidem quod post decessum ipsius, anniversarium ejusdem singulis annis in novem lectionibus et distributione sex nummorum in perpetuum faciemus. Istius vero distributionis fiet medietas ad vigilias et altera medietas ad missam. Et ut hoc ratum habeatur, de communi assensu capituli, presentes litteras sigilli nostri munimine fecimus roborari. Actum anno gracie M° CC XVII°, 1° idus Ianuarii.

Orig. Arch. de la ville d'Autun; Fonds de la cathédrale: Fondations, 1.

LII.

Donation d'une pièce de terre dite Junchery faite à la paroisse de Sully, pour l'établissement d'un cimetière, par Hugues de Lormes et Gautier de Sully.

1217.

Ego Hugo dominus Ulmi, ego Gauterius de Suilliaco, notum facimus presentibus et futuris, quod nos pro remedio animarum nostrarum et antecessorum nostrorum

dedimus et in perpetuum libere et absolute quitavimus Deo et ecclesie sancti Germani de Suilliaco terram de lunchery ab omni dominio absolutam et totius exactionis immunem, ad cimiterium, sicut cruces designant, disponendum et consecrandum. In cujus rei testimonium ego Hugo dominus Ulmi sigillo meo et ego Gauterius de Suilliaco, quia sigillum non habeo, sigillis Hugonis cantoris Eduensis et Pontii de Monte sancti Iohannis militis, avunculorum meorum, ad preces meas appositis, presentem cartam fecimus roborari. Actum anno gracie M° CC° XVII. Orig. Arch. de la ville d'Autun; Fonds de la cathédrale : Patronage des cures, 1

LIII.

Accord entre le Chapitre d'Autun et l'abbaye de Baume au sujet des églises de
Poligny et de Plâne.

1217.

T. Dei gratia Balmensis abbas ejusdemque loci conventus presentes litteras inspecturis rei geste noticiam cum controversia verteretur diuturna inter nos ex una parte et Eduense capitulum ex altera super ecclesia Poloniaci et ecclesiis sancti Savini et de Plana cum appenditiis suis, tandem de prudentum virorum consilio in hunc modum composuimus: media pars predicte ecclesie et aliarum ecclesiarum sancti Savini et de Plana cum appenditiis suis in portionem Balmensem cedet, reliqua pars media in Eduensem portionem. Item, nos ad invicem convenimus quod si Eduenses apud nos, seu nos apud ipsos veniremus, ipsi nos et nos ipsos tanquam fratres recipiamus et fraterna caritate tractemus. De persona sepe dictarum ecclesiarum, que loco sacerdotis mortui instituetur, in eidem concordabunt abbas Balmensis et decanus Eduensis, non requisito consensu utriusque capituli, eamque suo dyocesano presentabunt incurandam. In cujus rei testimonium presentem cartulam sigillis nostris fecimus roborari. Actum anno gracie M° CCo XVIIo. (1)

Orig. Arch. de la Côte-d'Or.

(1) Cette transaction fut approuvée la même année par Guy, abbé de Cluny. Orig. Arch. de la Côte-d'Or.

LIV.

Donation d'une grange située à Sussey, faite au Chapitre par Gauthier, évêque d'Autun.

[blocks in formation]

Ego Gauterius Dei gratia Eduensis episcopus notum facimus presentibus et futuris, quod nos possessiones illas quas nos acquisivimus a Laurentio Tondu et Renaudo, fratre ipsius, apud Susseium, donavimus in perpetuum matri nostre Eduensi ecclesie, et grangiam ibidem a nobis edificatam, ita quod proventus dictarum possessionum annis singulis distribuatur in Quadragesima illis qui interfuerunt quando psalmi decantantur in capitulo. Ut autem hec nostra donatio firma et inconcussa permaneat in posterum presentibus litteris sigillum nostrum fecimus apponi. Actum Edue anno gracie M° CC octavo decimo. Mense Iulio.

Orig. Arch. de la Côte-d'Or.

LV.

Reconnaissance d'hommage, faite à l'église d'Autun en expiation par Jean de Rouvray.

1220. JUIN.

Ego Iohannes dominus Rovreti notum facio presentibus et futuris quod ego obligavi me et heredes meos in perpetuum ecclesie Eduensi vinculo hominii pro eo quod interfui forefacto quod commissum est a ducissa Burgundie (1) in potestate Beligniaci, propter quod etiam ego ipse donavi predicte ecclesie et concessi laude uxoris mee in molendino et in botorio stagni mei viginti solidos annuatim in festo omnium Sanctorum solvendos ita quod si dicta pecunia in dicto botorio non possit percipi, in molendino percipietur. Datum Rovreti anno gracie M° CC XX°. Mense Iunii.

Orig. Arch. de la Côte-d'Or.

(1) Alix de Vergy, veuve du duc Eudes III et tutrice d'Eudes IV.

« السابقةمتابعة »