صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Cara deum suboles, magnum Iovis incrementum ! 50 Aspice convexo nutantem pondere mundum,

Terrasque tractusque maris caelumque profundum,
Aspice, venturo laetantur ut omnia saeclo!

O mihi tam longae maneat pars ultima vitae,
Spiritus et, quantum sat erit tua dicere facta:
55 Non me carminibus vincet nec Thracius Orpheus,
Nec Linus, huic mater quamvis atque huic pater adsit,
Orphei Calliopea, Lino formosus Apollo.

Pan etiam, Arcadia mecum si iudice certet,
Pan etiam Arcadia dicat se iudice victum.
60 Incipe, parve puer, risu cognoscere matrem:
Matri longa decem tulerunt fastidia menses.
Incipe, parve puer: cui non risere parentes,
Nec deus hunc mensa, dea nec dignata cubili est.

66

49. deorum suboles puer iste haberi poterat, quod divinam quandam accepisset mentem; cf. vs. 7. Sed quorum deorum suboles? ipsius scilicet Iovis; sic enim totum genus interdum pro singulis ponitur, ubi minus refert, quis sit ille, i. e. quod sit eius nomen, quem significamus, quam qualis sit, dei scilicet alicuius, non mortalis patris, filius. A. VI, 322. de Aenea:,,Anchisa generate, deum (Veneris) certissima proles." Dei antea sic obscure significati nomen ipsum similiter subiicitur A. I, 4.: Vi superum, saevae memorem Iunonis ob iram." adde XI, 784. sq. VII, 98. X, 79. XII, 60. v. etiam supra III, 7. Videtur confirmare hanc explicationem auctor Ciris, parum scite Virgilium imitatus, vs. 397., ubi Dioscuri vocantur Cara Iovis suboles, gnum Iovis incrementum.“ Incrementum autem est nova proles, quae iam accessit ad numerum filiorum Iovis; ita incrementum de novorum militum accessione Curt. V, 1, 39. Iovis autem filius existimari Gallus poterat, ut Augustus Apollinis. 50-52. Mundus, convexus a caeli omnia complectentis specie dictus, tamquam numinis adventu

[ocr errors]

ma

et apparentia (ut hoc utar vocabulo), quemadmodum fiebat in πgavelais dεav, movetur, nutat, quod laetum est ac faustum signum; apparet autem id fingi animo a poeta. Mundi notio explicatius exprimitur per vs. 51.; et per voc. omnia vs. 52. comprehenduntur, quae vs. 51. singula sunt commemorata. Terrasqué, ut G. I, 153. 164. 352. A. III, 91. IV, 146. IX, 767. cet. laetantur: observa Indicativum in eiusmodi interrogatione, Adspice ut, Viden ut; E. V, 7. A. VIII, 192. 53. Longam sibi optat vitam poeta, ut sub extrema eius tempora, cum ille vir factus fuerit, gloriam ab eo partam canere sibi contingat. Spiritus, ingenii vis vigorque poeticus. — 57. Orphei Dativus Graec. 58. Arcadia: est enim ipse deus Arcadiae; E. X, 26. 60-63. Incipe risu matri significare, eam a te cognosci; meruit hoc de te, ut eam risu tuo exhilares; incipe ergo tuo risu parentes ad mutuam arrisionem provocare. decem menses tempus significant, quo exacto gravidae parere solent. 63. Spectant haec eo, quod hic puer aliquando inter heroas et deos locum habiturus est; cf. vs. 15. sq. et 49.

--

54.

[ocr errors]

ECLOGA V.

DAPHNIS.

MENALCAS. MOPSUS.

ME. Cur non, Mopse, boni quoniam convenimus ambo,
Tu calamos inflare levis, ego dicere versus,

Hic corylis mixtas inter considimus ulmos?

MO. Tu maior; tibi me est aequum parere, Menalca,
5 Sive sub incertas Zephyris motantibus umbras,
Sive antro potius succedimus. Aspice, ut antrum
Silvestris raris sparsit labrusca racemis.

1

ME. Montibus in nostris solus tibi certat Amyntas.
MO. Quid, si idem certet Phoebum superare canendo?
10 ME. Incipe, Mopse, prior, si quos aut Phyllidis ignis,
Aut Alconis habes laudes, aut iurgia Codri.

Incipe; pascentis servabit Tityrus haedos.

MO. Immo haec, in viridi nuper quae cortice fagi
Carmina descripsi et modulans alterna notavi,
15 Experiar. Tu deinde iubeto ut certet Amyntas.
ME. Lenta salix quantum pallenti cedit olivae,
Puniceis humilis quantum saliunca rosetis,
Iudicio nostro tantum tibi cedit Amyntas.

MO. Sed tu desine plura, puer; successimus antrò.
20 Exstinctum Nymphae crudeli funere Daphnim
Flebant; vos coryli testes et flumina Nymphis;
Cum conplexa sui corpus miserabile nati,
Atque deos atque astra vocat crudelia mater.

Ecloga V. Anno p. U. c. 712., cum natales Divi C. Iulii Caesaris mense Iulio celebrarentur per Italiam, Virgilius in eius laudem composuit Eclogam V.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

1. Theocr. VIII, 4. boni inflare: Statius Silv. II, 3, 69.:,,optimus Condere divitias;" Eleg. ad Messal. vs. 7.:,expromere cantus Maximus." "G. I, 284.:,,felix ponere vitem." 3. inter, v. II, 3.4. maior natu. 5. Alii mutantibus. 7. sparsit, v. IV, 52. 8. Alii certet. 9. Quid, si certet, cum irrisione dictum. 11. Phyllis et Alcon ficta nomina; non item Codrus, malus poeta et obtrectator Virgilii; VII, 26. cf. III, 90. 12. servabit, observabit, custodiet. 13. cf. X, 53. sq. 14. mod. VIRGIL.

--

[ocr errors]
[ocr errors]

alt. not.: alternis vicibus nunc versuum quendam numerum incidi, nùnc modos musicos notavi in cortice; cf. I, 2. 15. cf. vs. 9. Alii iubeto certet, omisso ut. 18. pallenti, frontem subviridem habenti; VI, 54. 20. Daphnidis nomine significatur Iul. Caesar, quem, pastoris persona indutum, deflent Nymphae, numina ruralia. Ceterum sunt quaedam in hoc carmine, ut in aliis quoque Eclogis, quae magis pastoris condicioni conveniant, quam eius, qui sub illius specie latet; ut vs. 48. 21. v. 1, 39. 22. complexa, sc. est. 23. deos vocat, i. e. dicit, nominat, crudeles, astra item crudelia; G. IV, 356.:,,et te crudelem nomine dicit." Astra quandam ad hominum fata vim habere

[ocr errors]
[ocr errors]

2

Non ulli pastos illis egere diebus

25 Frigida, Daphni, boves ad flumina; nulla nec amnem
Libavit quadrupes, nec graminis attigit herbam.
Daphni, tuum Poenos etiam ingemuisse leones
Interitum montesque feri silvaeque loquuntur.
Daphnis et Armenias curru subiungere tigris
30 Instituit, Daphnis thiasos inducere Bacchi
Et foliis lentas intexere mollibus hastas.
Vitis ut arboribus decori est, ut vitibus uvae,
Ut gregibus tauri, segetes ut pinguibus arvis:
Tu decus omne tuis. Postquam te fata tulerunt,
35 Ipsa Pales agros atque ipse reliquit Apollo.

Grandia saepe quibus mandavimus hordea sulcis,
Infelix lolium et steriles nascuntur avenae ;
Pro molli viola, pro purpureo narcisso,
Carduus et spinis surgit paliurus acutis.

40 Spargite humum foliis, inducite fontibus umbras,
Pastores; mandat fieri sibi talia Daphnis ;

45

Et tumulum facite, et tumulo superaddite carmen:
Daphnis ego in silvis, hinc usque ad sidera notus,
Formosi pecoris custos, formosior ipse.

ME. Tale tuum carmen nobis, divine poeta,
Quale sopor fessis in gramine, quale per aestum
Dulcis aquae saliente sitim restinguere rivo.

-

-

putabantur. mater, Venus, parens
Îuliae gentis credita; cf. IX, 47.
24. Pastores prae luctu armenta
non ad pascendum et post pa-
stum ad flumina egerunt; cf. Sueton.
Caes. c. 81. - 25. Alii neque amn.
26. herba, ut genus, complectitur
gramen, ut speciem; cf. G. I, 134.
27. Poenos leones, Armenias ti-
gres, v. I, 55. 29-39. Omnis
hic locus eo redit, ut Daphnis vi-
tium culturam apud suos instituisse
dicatur; cum hac enim coniunctus
Bacchi cultus. Et partem hanc agri-
culturae posuit pro tota. Haec au-
tem ita spectant Caesarem, ut ipsa
natura per eius numen laetiorem in-
duisse vultum, sed eundem, illo ex-
stincto, mutasse dicatur. 29.
Bacchi ritu vehi_tigribus currui
iunctis. curru Dativus pro cur-
rui, ut A. I, 156. 257. III, 541.
30. inducere, instituere, diάoovs
εἰςάγειν. 31. foliis, viteis et he-
deraceis. lentas, teretes et fle-
xiles, hastas, hastilia, stipites.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Describitur thyrsus, quem bacchantes gestabant. 32. Theocr. VIII, 79. sq. v. II, 70. 33. Ovid. Art. Am. I, 290.:,,armenti gloria taurus." Tibull. IV, 1, 208. 34. tulerunt, sustulerunt; Hom. II. II, 302. 35. Apollo, Nomius, qui praesidet pascuis, tais vouais. 36. Grandia, ad serendum selecta; G. I, 197. 37. Infelix, infecundum, non ferens grana ad vescendum utilia; cf. A. III, 649. hordeum in lolium et avenam degenerare, opinio veterum fuit; G. I,

154.

steriles, intelligenda est avena fatua Linnaeo dicta, wilder Hafer, Gall. haveron. nascuntur,

[blocks in formation]

Nec calamis solum aequiparas, sed voce magistrum.
Fortunate puer, tu nunc eris alter ab illo.

50 Nos tamen haec quocumque modo tibi nostra vicissim
Dicemus, Daphnimque tuum tollemus ad astra ;
Daphnin ad astra feremus: amavit nos quoque Daphnis.
MO. An quicquam nobis tali sit munere maius?
Et puer ipse fuit cantari dignus, et ista
55 Iam pridem Stimicon laudavit carmina nobis.

ME. Candidus insuetum miratur limen Olympi
Sub pedibusque videt nubes et sidera Daphnis.
Ergo alacris silvas et cetera rura voluptas
Panaque pastoresque tenet Dryadasque puellas.
60 Nec lupus insidias pecori, nec retia cervis
Ulla dolum meditantur; amat bonus otia Daphnis.
Ipsi laetitia voces ad sidera iactant

Intonsi montes; ipsae iam carmina rupes,
Ipsa sonant arbusta: deus, deus ille, Menalca!
65 Sis bonus o felixque tuis! en quattuor aras:
Ecce duas tibi, Daphni, duas altaria Phoebo.
Pocula bina novo spumantia lacte quot annis
Craterasque duos statuam tibi pinguis olivi,
Et multo in primis hilarans convivia Baccho,
70 Ante focum, si frigus erit, si messis, in umbra,
Vina novum fundam calathis Ariusia nectar.
Cantabunt mihi Damoetas et Lycțius Aegon;

tur.

[ocr errors]

tam gratum, quam cet. quale restinguere, οἷον τὸ σβέσαι. 48. sed, quod maius est, ipsa voce, ipsis carminibus. magistrum, ipsum Daphnidem; cf. vs. 51. sq. et vide, quae scripsimus ad vs. 20. 49. v. II, 38. 50, nostra, mea carmina. 51. tollemus ad astra, summis laudibus celebrabimus; cf. vs. 43. A. III, 462. 56. Candidus, serenus, hilaris. Olympus, arx caeli, ubi dii habitare putaban58. cetera, quia rus silvas et pascua complectitur; et v. I, 2. 60. Cum illa voluptate coniuncta est summa securitas. Theocr. XXIV, 84. sq. 61. bonus, benignus, ut vs. 65. A. XII, 647. — 62. sqq. v. I, 39. 63. Intonsi, silvosi, incaedui. 65. v. vs. 61. felix, propi tius, ut A. I, 330. 66. plures arae ponuntur, ut plura sacrificia fieri una possint; cf. G. IV, 538. sqq. duas altaria, cum altaribus, in quibus victimae crementur;

[ocr errors]

in sola ara tus, fruges et similia
diis offeruntur. Phoebo, quod Iul.
Caesaris natalis in ludos Apollina-
res incidit. 67. sqq. Ad bina
praeterea sollemnia Daphnidem ad-
hibiturus et libationibus devenera-
turus est Menalcas, ad Ambarvalia,
quae fiunt extremo Aprili, incipiente
iam in Italia messe, et ad Libera-
lia, exeunte autumno celebrari so-
lita; huc spectant illa si frigus erit,
si messis vs. 70. Et cum Laribus
suae essent in utraque sollemnitate
partes, cf. Tibull. I, 1, 19. sqq. et
II, 1, 17. coll. I, 10, 15, pro Lare
a se cultum iri Caesarem significat
Men.; v. I, 44. 67. pocula bina :
bina in singulis aris, ut in epulis
solebant singulis convivis bina poni;
duos autem crateras, i. e. in
singulis aris singulos; erant enim
maiores et ampliores. 69. con-
vivia, epulae post sacrificium.
72. Ariusia ex promontorio et tractu
Ariusio in insula Chio. Qui eius-

Saltantis Satyros imitabitur Alphesiboeus.

Haec tibi semper erunt, et cum sollemnia vota
75 Reddemus Nymphis, et cum lustrabimus agros.
Dum iuga montis aper, fluvios dum piscis amabit,
Dumque thymo pascentur apes, dum rore cicadae,
Semper honos nomenque tuum laudesque manebunt.
Ut Baccho Cererique, tibi sic vota quot annis
80 Agricolae facient; damnabis tu quoque votis.

MO. Quae tibi, quae tali reddam pro carmine dona?
Nam neque me tantum venientis sibilus austri,
Nec percussa iuvant fluctu tam litora, nec quae
Saxosas inter decurrunt flumina valles.

85 ME.
Hac te nos fragili donabimus ante cicuta.
Haec nos, Formosum Corydon ardebat Alexim,
Haec eadem docuit, Cuium pecus? an Meliboei ?
MO. At tu sume pedum, quod, me cum saepe rogaret,
Non tulit Antigenes et erat tum dignus amari

[ocr errors]

90 Formosum paribus nodis atque aere, Menalca.

ECLOGA

VARUS.

-

VI.

quibus contigerit id, quod per te sibi contingere cupierunt, eos obligabis tuo beneficio, ut solvant tibi, quod voverint. 85. cicuta, cf. II, 36. 86. Haec docuit, ad hanc modulatus sum E. II. et III.; cf. X, 34. 51.

[ocr errors]
[ocr errors]

Ecloga VI. Scripta est haec Ecloga a. 714. p. U. c. et missa Alfeno Varo, qui cum Corn. Gallo poeta Galliae Cisalpinae ab Octaviano praefectus negotium agrorum dividendorum ibi curabat.

Prima Syracosio dignata est ludere versu Nostra nec erubuit silvas habitare Thalia. modi epulis intererant, in mensis secundis generosius vinum libabant, v. G. II, 101. sq. nectar illud dicit, ut vinum dulcissimum. 73. Satyri, numina ruralia, Bacchi comites, quorum commode fit mentio in sacris ad deos agrestes, in pri74. mis Bacchum, pertinentibus. erunt, fient. sollemnia, nuncupari solita. 75. Nymphas quoque Liberalibus veneratos esse pastores hinc discitur; cf. vs. 20. reddemus, solvemus. cum lustr. agros: significantur Ambarvalia; lustrare proprie est ambire, circumire; ducebatur enim hostia circum agros; itaque lustratio agrorum in eo versabatur, quod ducta circum agros hostia sacrum faciebant diis ruralibus eosque precabantur, ut omnia mala a frugibus, pecore et agrestium turba arcerent; rem totam optime cognosces ex Tibull. II, 1. G. I, 343. sqq. 77. cicadas, succum ex floribus et foliis sugentes, rore vivere veteres credebant.

1. sqq. Ad humile et tenue se carmen, bucolicum, natura ferri, a graviore genere carminum abhorrere ingenium suum significat poeta. Prima, Adiectivum pro Adverbio, primum, ut G. I, 12. A. VI, 811. VIII, 59. et v. A. IV, 494. Primum poeta ad bucolicum genus se applicuerat; aliud deinde cum tentaret, vs. 3., revocatum se ab ipso Apolline fingit vs. 4. sq. Syracosio, v. IV, 1. Syracusis natus erat Theocritus; Συρακόσαι antiquior 80. damnabis votis, s. voti, i. e. huius nominis forma. 2. v. I, 2.

« السابقةمتابعة »