صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني
[ocr errors]
[ocr errors]

Cum canerem reges et proelia, Cynthius aurem Vellit, et admonuit: Pastorem, Tityre, pinguis 5 Pascere oportet ovis, deductum dicere carmen. Nunc ego

namque super tibi erunt, qui dicere laudes, Vare, tuas cupiant, et tristia condere bella

Agrestem tenui meditabor arundine Musam.

Non iniussa cano. Si quis tamen haec quoque, si quis
10 Captus amore leget: te nostrae, Vare, myricae,
Te nemus omne canet; nec Phoebo gratior ulla est,
Quam sibi quae Vari praescripsit pagina nomen.

Pergite, Pierides. Chromis et Mnasylos in antro
Silenum pueri somno videre iacentem,

15 Inflatum hesterno venas, ut semper, Iaccho ;
Serta procul, tantum capiti delapsa, iacebant,
Et gravis attrita pendebat cantharus ansa.

[ocr errors]

Adgressi nam saepe senex spe carminis ambo
Luserat iniiciunt ipsis ex vincula sertis.
20 Addit se sociam timidisque supervenit Aegle,
Aegle, Naiadum pulcherrima, iamque videnti
Sanguineis frontem moris et tempora pingit.
Ille dolum ridens, Quo vincula nectitis? inquit.
Solvite me, pueri; satis est potuisse videri.
25 Carmina, quae voltis, cognoscite; carmina vobis,
Huic aliud mercedis erit. Simul incipit ipse.
Tum vero in numerum Faunosque ferasque videres
Ludere, tum rígidas motare cacumina quercus ;
Nec tantum Phoebo gaudet Parnasia rupes,
30 Nec tantum Rhodope miratur et Ismarus Orphea.
Namque canebat, uti magnum per inane coacta

[ocr errors]
[ocr errors]

Thalia praeses carminis bucolici. - 3. Cum carmen epicum aggredi conarer. 5. deductum, tenue; proprie fila, quae sunt tenuia, de colo duci, deduci, dicuntur; cf. Horat. Epist. II, 1, 225. 6. iunge supererunt; cf. A. II, 567. VII, 559. G. II, 349.: „Inter enim labentur aquae." ib. 351.: super-urgerent. adde A. VI, 254. 8. v. I, 2. 9. Non iniussa, sed iussa ab Apolline; cf. vs. 4. sq. 10. c. amore 1. tali carminum genere delectabitur. myricae, cf. E. IV, 2. — 12. pagina, liber, carmen, Varo inscriptum. 13. Pergite, agite. Chromis et Mnasylos Faunorum vel Satyrorum nomina, 16. procul, iuxta; non enim ubique procul rem longe remotam indicat; immo

tantum capiti delapsa iac., i. e. non
haerebant iam in ipso capite, iace
bant tamen prope caput. 17.
gravis, magnus; eumque ille epota-
verat. attrita, multo usu. pen-
debat, semisupinum manu tenebat.
19. ex ipsis, quae ille gesserat, ser-
tis; cf. vs. 16. 21. videnti, ex-
pergefacto. 24. satis e. pot. vid.,
ut videamini me vincire potuisse.
26. simul, i. e. haec dicens, his di-
ctis, ut G. IV, 359. 381. A. IX, 221.

27. in num. ludere, ad rhythmum quendam saltare. 30. Rhodope et İsmarus montes Thraciae.-31. sqq. Canit Sil. primum rerum omnium originem; qua in re poeta Epicurum sequitur. inane est vacuum illud spatium, quod Ep. ante mundi originem fuisse statuebat; semina,

[ocr errors]

Semina terrarumque animaeque marisve fuissent Et liquidi simul ignis; ut his exordia primis Omnia et ipse tener mundi concreverit orbis ; 35 Tum durare solum et discludere Nerea ponto Coeperit, et rerum paulatim sumere formas; Iamque novum terrae stupeant lucescere solem Altius, atque cadant submotis nubibus imbres; Incipiant silvae cum primum surgere, cumque 40 Rara per ignaros errent animalia montis.

Hinc lapides Pyrrhae iactos, Saturnia regna,
Caucasiasque refert volucres furtumque Promethei.
His adiungit, Hylan nautae quo fonte relictum
Clamassent, ut litus, Hyla, Hyla, omne sonaret;
45 Et fortunatam, si numquam armenta fuissent,
Pasiphaen nivei solatur amore iuvenci.

Ah, virgo infelix, quae te dementia cepit!
Proetides inplerunt falsis mugitibus agros:
At non tam turpis pecudum tamen ulla secuta est
50 Concubitus, quamvis collo timuisset aratrum
Et saepe in levi quaesisset cornua fronte.
Ah, virgo infelix, tu nunc in montibus erras:
Ille, latus niveum molli fultus hyacintho,
Ilice sub nigra pallentis ruminat herbas,

55 Aut aliquam in magno sequitur grege. Claudite, Nymphae, Dictaeae Nymphae, nemorum iam claudite saltus,

Si qua forte ferant oculis sese obvia nostris

[ocr errors]

atomi, quarum concursu omnes res
conflatas idem putabat; coacta, com-
pulsa et per illud sparsa, necdum
secreta; animac, aeris. 33. li-
quidi, utpote ex tenerrimis atomis
orti. 34. tener, v. vs. 33.
mundi orbis, caelum, v. IV, 50.
35. durare, durescere. Nerea, i.
q. aquas, ut mare vs. 32. discl.
ponto, discretas includere mari.
38. atque ut ex alto cadat pluvia.
39. canit, cum incipiant pr. sur-
gere, canit surgentes silvas, s. ori-
ginem silvarum, i. e. arborum.
40. ignaros, expertes antea anima-
lium. 41. cf. Ovid. Met. I, 348-
415. Saturnia regna, saeculum
42. Prometheus
aureum; v. IV, 6
ignem lovi furatus dederat homini-
bus; quapropter Iovis iussu Caucaso
affixus est; aquila autem quotidie
iecore eius, per noctem rursus cre-
scente, vescebatur. Cauc. volu-
cres: Plurali, ut solet, in circum-

[ocr errors]
[ocr errors]

43. sq.

locutione usus unam significat
aquilam poeta; v. IV, 49.
Cum Argonautis in Colchidem navi-
gans Hercules Hylan, puerum a se
amatum, a Nymphis raptum amisit.

46. Pasiphaen, uxorem Minois,
matrem Minotauri. solatur, canit
Pasiphaen se amore tauri solantem,
i. e. solatium sui ardoris et volupta-
tem ex amore tauri capientem.
Poetae ipsi facere dicuntur, quod
factum canunt; cf. vs. 62. sq. E.
IX, 19. 47. virgo hic de iam
nupta, item puella, G. IV, 458.
48. Proeti, regis Tirynthii, filiae
insanientes in vaccas mutatae sibi
videbantur. 53. fultús hyac., ut
G. II, 5. IV, 137. A. XI, 69. Ce-
terum v. III, 106. 54. nigra, ni-
gricantis viroris. pallentes, xwoάs,
hellgrün. 55-60. Claudite cet.
Pasiphaen haec loquentem facit
poeta. 56. Dictaeae, a monte
Cretae, Dicte.
57. Si saepe po-

[ocr errors]

Errabunda bovis vestigia; forsitan illum,

Aut herba captum viridi, aut armenta secutum,
60 Perducant aliquae stabula ad Gortynia vaccae.
Tum canit Hesperidum miratam mala puellam;
Tum Phaethontiadas musco circumdat amarae
Corticis, atque solo proceras erigit alnos.
Tum canit, errantem Permessi ad flumina Gallum
65 Aonas in montis ut duxerit una sororum,
Utque viro Phoebi chorus adsurrexerit omnis;
Ut Linus haec illi divino carmine pastor,
Floribus atque apio crinis ornatus amaro,
Dixerit: Hos tibi dant calamos, en accipe, Musae,
70 Ascraeo quos ante seni, quibus ille solebat
Cantando rigidas deducere montibus ornos.
His tibi Grynei nemoris dicatur origo,

Ne quis sit lucus, quo se plus iactet Apollo.
Quid loquar, ut Scyllam Nisi, quam fama secuta est
75 Candida succinctam latrantibus inguina monstris
Dulichias vexasse rates et gurgite in alto

Ah! timidos nautas canibus lacerasse marinis;
Aut ut mutatos Terei narraverit artus,

Quas illi Philomela dapes, quae dona pararit, 80 Quo cursu deserta petiverit, et quibus ante

nitur, ubi rem explorare, ut G. III, fani lucique spectantes carmine 331. sqq. A.I, 181.578., vel temptare, celebraverat Euphorion Chalcidensis, experiri, aliquid volumus, ut A. VI, 78. idque in latinum sermonem transX, 458. Experiar, num forte ita fiat, tulerat Gallus; cf. E. X, 50. sq. ut mihi occurrat ille bos. 60. Gor- Apparet accessisse hoc carmen ad tyn, s. Gortyna, urbs Cretae. 61. genus carminis pastoritii; et pastor cf. Ovid. Met. X, 560. sqq. He- fuerat etiam Hesiodus, non tamen speridum mala, cf. A. IV, 481. sqq. poeta bucolicus. 73. quo se plus 62. cf. vs. 46. Phaethontia- ., quo magis glorietur, quem magis das, s. Heliadas; cf. Ovid. Met. II, amet. 74. Quid loquar? formula 325. sqq. 64. vide, quae huic est breviter reliqua attingentis. Eclogae praefati sumus. Permes- Erant duae Scyllae, Nisi altera, alsus, fluvius Boeotiae. 65. Aonas, tera Phorci filia, saepe inter se a i. e. Aonios; Aones primi Boeotiae poetis, ut h. l., permutatae; quae incolae; ibi Helicon mons Musis sa- hic narrantur, spectant ad Phorci sororum, Musarum, Tibull. filiam; cf. Ovid. Met. XIV, 1-67; III, 4, 45. Ovid. Met. V, 254. sq. de Nisi filia Ov. Met. VIII, 1 sqq. 66. Musae adsurgunt Gallo, quae ut Scyllam, sc. mutatam narraest honoris testificatio. 67. cf. verit; quod repetes e vs. 78. 76. IV, 56. sq. 68. crinis ornatus, Dulichium insula maris Ionii prope v. III, 106. 70. quos, sc. dede- Ithacam, posteriore tempore eadem, runt Ascraeo seni, Hesiodo, ab Ascra, quae Ithaca, credita; hinc Dulichius vico Boeotiae, ita dicto. 71. Ulixes dictus; cf. Hom. Od. XII, v. III, 46. 72. Grynium s. Grynia 245. sqq. 78 sqq. cf. Ovid. Met. oppidum Aeolidis fano Apollinis, VI, 424. sqq. Terei, cf. vs. 42. quod in luco amoenissimo situm erat, A. I, 41. 120. VII, 249. XII, 541. nobile. Fabulas ad originem huius 80. quo cursu, i, e. quali c., in

[ocr errors]

cer.

[ocr errors]

[ocr errors]

Infelix sua tecta supervolitaverit alis?

Omnia, quae, Phoebo quondam meditante, beatus
Audiit Eurotas iussitque ediscere laurus,
Ille canit; pulsae referunt ad sidera valles;
85 Cogere donec ovis stabulis numerumque referri
Iussit et invito processit Vesper Olympo.

ECLOGA VII.

MELIBOEUS.

MELIBOEUS. CORYDON. THYRSIS.

M. Forte sub arguta consederat ilice Daphnis,
Compulerantque greges Corydon et Thyrsis in unum,
Thyrsis ovis, Corydon distentas lacte capellas,
- Ambo florentes aetatibus, Arcades ambo,
5 Et cantare pares, et respondere parati.

Huc mihi, dum teneras defendo a frigore myrtos,
Vir gregis ipse caper deerraverat; atque ego Daphnim
Aspicio. Ille ubi me contra videt: Ocius, inquit,
Huc ades, o Meliboee! caper tibi salvus et haedi;
10 Et, si quid cessare potes, requiesce sub umbra.
Huc ipsi potum venient per prata iuvenci;

Hic viridis tenera praetexit arundine ripas
Mincius, eque sacra resonant examina quercu.

Quid facerem? neque ego Alcippen, neque Phyllida habebam, 15 Depulsos a lacte domi quae clauderet agnos;

Et certamen erat, Corydon cum Thyrside, magnum.
Posthabui tamen illorum mea seria ludo.
Alternis igitur contendere versibus ambo

solito quippe, nam in avem erat mutata; cursus etiam A. VI, 194. volatum significat. Ergo hoc dicit poeta: ut insolito cursu deserta petiverit, utque alis inusitatis tecta sua antea supervolitaverit. 82. Ph. medit., v. I, 2.; tum scilicet, cum Hyacinthum, Oebali filium, Spartanum, amabat Phoebus; v. III, 106. 83. laurus ad Eurotam sitas; v. I, 39. III, 46. et supra vs. 71. 84. valles: montes, quibus vallis cingitur, resonantes eius cantu. - 85. cogere—referri, ut A. V, 773.; ceterum v. III, 34. 86. Vesper, Hesperus, Veneris stella. invito, quod ipsum caelum fingitur aegre ferre, nocte ingruente carmen finiri.

Ecloga VII. Scripta videtur haec Ecl. vere anni 716, p. U. c.

2 Theocr.

1. arguta, sibilante, dum leni vento agitatur; Theocr. I, 1. sq.VI, 1. sq. 4. Theocr. VIII, 3. sq. Arcades servi post deletam Corinthum in Italiam, ubi haec geruntur, cf. vs. 13., venisse videntur.-5. v. V, 1. sq.

6. def. a frig., puta, stramentis eas tegens. 7. Theocr. VIII, 49.

deerrav., G. II, 200. A. X, 378. grex cum ipso capro, cf. vs. 9. atque interdum ponitur, ubi quid praeter opinionem, exspectationem, accidit; cf. A. VI, 162. X, 219. 13. sacra, G. III, 332. 15. a lacte, a matrum ubere. 16. Cor. c. Th., certatu

[ocr errors]

Coepere; alternos Musae meminisse volebant. 20 Hos Corydon, illos referebat in ordine Thyrsis.

c. Nymphae, noster amor, Libethrides, aut mihi carmen,
Quale meo Codro, concedite; proxima Phoebi
Versibus ille facit; aut, si non possumus omnes,
Hic arguta sacra pendebit fistula pinu.

25 T. Pastores, hedera nascentem ornate poetam,
Arcades, invidia rumpantur ut ilia Codro;

Aut, si ultra placitum laudarit, bacchare frontem
Cingite, ne vati noceat mala lingua futuro.

c. Saetosi caput hoc apri tibi, Delia, parvus 30 Et ramosa Micon vivacis cornua cervi.

Si proprium hoc fuerit, levi de marmore total
Puniceo stabis suras evincta cothurno.

T. Sinum lactis et haec te liba, Priape, quot annis
Exspectare sat est: custos es pauperis horti.

35 Nunc te marmoreum pro tempore fecimus; at tu,
Si fetura gregem suppleverit, aureus esto.

c. Nerine Galatea, thymo mihi dulcior Hyblae,
Candidior cycnis, hedera formosior alba,
Cum primum pasti repetent praesepia tauri,
40 Si qua tui Corydonis habet te cura, venito.
T. Immo ego Sardoniis videar tibi amarior herbis,
Horridior rusco, proiecta vilior alga,

Si mihi non haec lux toto iam longior anno est.
Ite domum pasti, si quis pudor, ite iuvenci.

depelli existimabatur. - 30. sc. de-
dicat, ob prosperam venationem; cf.
A. IX, 407. sq. 31. Si tam felici
venatu perpetuo uti contigerit etc.
proprium enim saepe id, quod per-
petuo nostrum manet; cf. A. VI,
872. Corn: Nep. Thrasyb. c. 4.
32. sur. ev., v. III, 106. coth

[ocr errors]

A. I, 337. 35. De industria Thyr

rus enim Cor. erat cum Th.; cf. A.
V, 339.
19. Musae, amantes al-
terna, cf. E. III, 59., hanc legem
carminis dicebant, ut versibus alter-
nis illi canerent. Quod autem poe-
tae, quae canerent, doceri a Musis
se perhibebant, canentes meminisse
ea, quae quasi didicerint, dici pos-
sunt. 20. in ordine, deinceps.
21. Libethrus fons cum antro in
Helicone. Nympham poeta invocat
etiam E. X, 1. cf Theocr. VII, 91.
sq. 22. v. V, 11. proxima,
proximos; v. III, 80. 23. v. I, 39.
24. Qui arti alicui renuntiabant,
eius instrumenta Diis suspendebant
sacrabantque. – 25. nascentem, nunc
primum carmina temptantem. 26.
cf. E. III, 15. V, 11. 27. ultra
plac., plus, quam ipsi videtur, s. si
Codrus nos immodice et praeter ve-
ritatem laudat; quo fascinari vete-
res putabant ea,
quae invidemus 2.
alteri.
bacchare, quo fascinus

[ocr errors]
[ocr errors]

[ocr errors]

[ocr errors]

pro

sis magnifice loquitur, Micone magna
Dianae pollicito, maiora et in ridi-
culum aucta promittens.
temp., pro meis, quales nunc sunt,
facultatibus. 37. sq. Theocr. XI,
19. sqq. Nerine, s. Nereis, Nerei
fil. thymo Hyblae, v. I, 55. et
ef. V, 77. 38. Ut est genus he-
derae nigricans, ita et albicans.
41. Declarat et Th. suum Galateae
desiderium. Sard. herbae, batrachii,
s. ranunculi genus, Hahnenfuss, cuius
ferax Sardinia. 43. Theocr. XII,
44. pudeat vos pastos tam
tarde domum procedere, et me ab

-

« السابقةمتابعة »