صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Montibus haec vestris, soli cantare periti

Arcades. O mihi tum quam molliter ossa quiescant,
Vestra meos olim si fistula dicat amores!

35 Atque utinam ex vobis unus, vestrique fuissem
Aut custos gregis, aut maturae vinitor uvae!
Certe, sive mihi Phyllis, sive esset Amyntas,

Seu quicumque furor, quid tum, si fuscus Amyntas?
Et nigrae violae sunt et vaccinia nigra

40 Mecum inter salices lenta sub vite iaceret;
Serta mihi Phyllis legeret, cantaret Amyntas.
Hic gelidi fontes, hic mollia prata, Lycori,
Hic nemus; hic ipso tecum consumerer aevo.
Nunc insanus amor duri me Martis in armis
45 Tela inter media atque adversos detinet hostis:
Tu procul a patria nec sit mihi credere tantum!
Alpinas ah, dura, nives et frigora Rheni

Me sine sola vides. Ah, te ne frigora laedant!
Ah, tibi ne teneras glacies secet aspera plantas!
50 Ibo, et, Chalcidico quae sunt mihi condita versu
Carmina, pastoris Siculi modulabor avena.

Certum est in silvis, inter spelaea ferarum
Malle pati tenerisque meos incidere amores
Arboribus; crescent illae, crescetis, amores.
55 Interea mixtis lustrabo Maenala Nymphis,
Aut acris venabor apros. Non me ulla vetabunt
Frigora Parthenios canibus circumdare saltus.
Iam mihi per rupes videor lucosque sonantis
Ire; libet Partho torquere Cydonia cornu

60 Spicula. -Tamquam haec sit nostri medicina furoris,

Aut deus ille malis hominum mitescere discat!

Iam neque Hamadryades rursus nec carmina nobis

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

50.

v. II, 5. 34. v. V, 86. 38. mis. 46. utinam liceat mihi non furor, ut cura, ignis, flamma, de credere rem adeo horribilem. puella vel puero amato. 40. sub v. VI, 72. 53. pati, durare, vivite, corona vitea redimitus; auctor tam sustinere; Lucan. V, 313.:,,disce Culic. vs. 74.:,,illum Tmolia pam- sine armis posse pati." Ceterum pineo subter coma velat amictu;" cf. V, 13. 55. mixtis Nymphis, ubi iunge subtervelat, i. e. velat i. e. cum N., s. permixtus N. A. corona vitea, cuius frondes depen- X, 871. - 57. cf. G. III, 409—13. dent. Sic captivi sub corona, Parthenius, mons Arcadiae. 59. i. e. corona ex more redimiti, vendi Partho, Parthico; Cydonia urbs dicebantur. 44. Particula Nunc Cretae; A. XII, 858. et v. I, 55. rem contrariam hic significat, no- 60. Tamquam cet. Abiicit rursus id, strum so aber; G. II, 55. A. X, quod modo probaverat, nihil pro630. Iunge amor Martis, A. VII, desse sentiens. Alii sint. 461. 550.; aut bis intelliges Mar- deus ille, Amor. 62. Hamadryatis, et amor Martis, et Martis ar- des, rus intelliges per metonymiam.

-

61.

Ipsa placent; ipsae rursus concedite silvae.
Non illum nostri possunt mutare labores,
65 Nec si frigoribus mediis Hebrumque bibamus,
Sithoniasque nives hiemis subeamus aquosae,
Nec si, cum moriens alta liber aret in ulmo,
Aethiopum versemus ovis sub sidere Cancri.
Omnia vincit Amor; et nos cedamus Amori.

70

Haec sat erit, divae, vestrum cecinisse poetam,
Dum sedet et gracili fiscellam texit hibisco,
Pierides; vos haec facietis maxima Gallo,
Gallo, cuius amor tantum mihi crescit in horas,
Quantum vere novo viridis se subiicit alnus.
75 Surgamus: solet esse gravis cantantibus umbra;
Iuniperi gravis umbra; nocent et frugibus umbrae.
Ite domum saturae, venit Hesperus, ite capellae.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

P. VIRGILI MARONIS

GEORGICON

LIBER PRIMUS.

Quid faciat laetas segetes, quo sidere terram
Vertere, Maecenas, ulmisque adiungere vitis
Conveniat, quae cura boum, qui cultus habendo
Sit pecori, apibus quanta experientia parcis,
5 Hinc canere incipiam. Vos, o clarissima mundi
Lumina, labentem caelo quae ducitis annum ;
Liber et alma Ceres, vestro si munere tellus
Chaoniam pingui glandem mutavit arista,
Poculaque inventis Acheloia miscuit uvis;
10 Et vos, agrestum praesentia numina, Fauni,
Ferte simul Faunique pedem Dryadesque puellae:
Munera vestra cano. Tuque o, cui prima frementem
Fudit equum magno tellus percussa tridenti,
Neptune; et cultor nemorum, cui pinguia Ceae

[ocr errors]

Georg. 1. I. 1-4. Exponitur totius operis argumentum; agricultura et rusticatio libro I., arborum cultura 1. II.. res pecuaria 1. III., res apiaria I. IV. tractabitur. quo sidere, quando, cf. vs. 68. 208. 221. Maecenas, cuius hortatu Georgica scribere aggressus erat poeta, III, 41. vites pro omni arborum genere posuit; ceterum v. E. II, 70. habendo pec., ad tuendum, i. e. servandum supplendum que, gregem; cf. III, 159. pecori ap., v. E. X, 13. parcis, onaviαis, III, 403. quanta experientia requiratur, ut apiarium infrequens augeas. 5. Hinc, nunc, modo, 5-42. Invocatio numinum, a quibus poeta se in pangendo hoc carmine adiutum cupit. 6. si dera, Sol maxime, quorum decursu varia anni tempora efficiuntur; e verbis vs. 11. Ferte pedem repetes

[ocr errors]

[ocr errors]

--

communem notionem: adeste mihi
canenti. 7. si crebro in invoca-
tione et obtestatione habet locum,
ut vs. 17. A. IV, 317. VI, 119. IX,
406. 8. Ante inventas fruges
glande homines vescebantur; Ovid.
Met. I, 106. Tibull. II, 1, 37-43.
Chaoniam, v. E. IX, 13.
pin-
gui, granis tumenti. 9. Ache-
lous, fluvius Aetoliae, apud poetas
saepe i. q. viva aqua. Notus est
autem mos vini aqua temperandi.
10. praes. cf. E. Î, 42. 11. Drya-
des invocantur, quia sunt deae sil-
varum, in quibus greges pascun-
tur. 12. v. E. VI, 1. Ipsam rem
breviter narrat Ovid. Met. VI, 70.
sqq.

13. Fudit, A. VIII, 139. 14. Aristaeus, Apollinis et Cyrenes filius, quem alij Thessalum fuisse, alii Arcadem volunt, frugum et pascuorum curam habens, G. IV, 327. sq., inprimis in insula Cea, una de

P. VIRGILI MARONIS GEORGICON LIB. I.

15 Ter centum nivei tondent dumeta iuvenci;

Ipse, nemus linquens patrium saltusque Lycaei,
Pan, ovium custos, tua si tibi Maenala curae,
Adsis, o Tegeaee, favens, oleaeque Minerva
Inventrix, uncique puer monstrator aratri,
20 Et teneram ab radice ferens, Silvane, cupressum,
Dique deaeque omnes, studium quibus arva tueri,
Quique novas alitis non ullo semine fruges,
Quique satis largum caelo demittitis imbrem;
Tuque adeo, quem mox quae sint habitura deorum
25 Concilia, incertum est, urbisne invisere, Caesar,
Terrarumque velis curam, et te maximus orbis
Auctorem frugum tempestatumque potentem
Accipiat, cingens materna tempora myrto,
An deus inmensi venias maris ac tua nautae
30 Numina sola colant, tibi serviat ultima Thule,
Teque sibi generum Tethys emat omnibus undis;
Anne novum tardis sidus te mensibus addas,
Qua locus Erigonen inter Chelasque sequentis
Panditur; ipse tibi iam bracchia contrahit ardens
35 Scorpios, et caeli iusta plus parte reliquit ;
Quidquid eris, nam te nec sperant Tartara regem,
Nec tibi regnandi veniat tam dira cupido;
Quamvis Elysios miretur Graecia campos,

[ocr errors]

Nec repetita sequi curet Proserpina matrem

40 Da facilem cursum, atque audacibus adnue coeptis,

[ocr errors]

Cycladibus, Iovis Aristaei et Apol-
linis Nomii nomine cultus. nemo-
rum quae paulo post dumeta, v. E.
I, 2. 16. v. E. X, 15. 18.
Tegeaeus a Tegea, oppido Arca-
diae, dictus. 19. Triptolemus
Eleusinius a Cerere arationem edo-
ctus; Ovid. Met. V, 642. sqq.
20. v. E. X, 24. ab rad., cum
ipsa radice; G. I, 319. Tuq.
adeo, tu potissimum, besonders, v.
A. IV, 533. 25. urbis, Romae. -
Caesar Octavianus. urbis inv.
cur. velis, i. e. invisere, qogav,
urbem, res eius curaturus. Proprie
dicitur invisere urbem, s. res urbis;
quod qui facit, is curat res urbis;
hinc curam invisere iungere ausus
est poeta.
28. Fingit poeta or-
bem, i. e. qui incolunt orbem ter-
rarum, Caesaris caput corona cin-
gentem; materna, v. E. 1, 6. V,
23. et cf. E. VII, 62.; et myrtea
corona Caesari tribuitur, tamquam

39

rerum naturae curam cum matre,
Venere, suscepturo; nam Venus, ut
ait Lucret. I, 22.:,,rerum naturam
sola gubernat."
30. sola, post-
habitis ceteris diis marinis. - Thule,
una, ut videtur, ex insulis Shetlan-
dicis, extrema pars orbis terrarum
tum crédita; qua significatur impe-
rium omnia maria complectens.
31. omnibus undis, omnis maris im-
perio tibi tradito. 32. an novum
sidus futurus sis, v. E. IX, 47.;
siderum decursu definiuntur anni tem-
pora, menses, tardi, utpote multis
diebus constantes. 33. Inter Eri-
gonen, s. Virginem, et Chelas, s.
Scorpium, sequentes, quae illi a
tergo sunt, vacabat locus, qui as-
signari Octaviano posset, novo Li-
brae sideri postea datus.
35. c.
iusta plus parte, plus, quam ne-
cesse erat. 38. cf. Tibull. I, 3,
58. sqq. 39. curet, velit. 40.
Da fac, cursum, a navigatione hoc

Ignarosque viae mecum miseratus agrestis
Ingredere, et votis iam nunc adsuesce vocari.

Vere novo, gelidus canis cum montibus humor
Liquitur et Zephyro putris se glaeba resolvit,
45 Depresso incipiat iam tum mihi taurus aratro
Ingemere, et sulco attritus splendescere vomer.
Illa seges demum votis respondet avari

Agricolae, bis quae solem, bis frigora sensit;
Illius inmensae ruperunt horrea messes.

50 Ac prius ignotum ferro quam scindimus aequor,
Ventos et varium caeli praediscere morem
Cura sit ac patrios cultusque habitusque locorum,
Et quid quaeque ferat regio, et quid quaeque recuset.
Hic segetes, illic veniunt felicius uvae,

55 Arborei fetus alibi; atque iniussa virescunt

Gramina. Nonne vides, croceos ut Tmolus odores,
India mittit ebur, molles sua tura Sabaei,
At Chalybes nudi ferrum, virosaque Pontus
Castorea, Eliadum palmas Epiros equarum?
60 Continuo has leges aeternaque foedera certis
Inposuit natura locis, quo tempore primum
Deucalion vacuum lapides iactavit in orbem,
Unde homines nati, durum genus. Ergo age, terrae
Pingue solum primis extemplo a mensibus anni
65 Fortes invertant tauri, glaebasque iacentis

translatum; Ovid. Fast. I, 3. sq. 213. 51. caeli morem,
42. Ingredere, grave verbum, quo
quis ad rem magnam suscipiendam
excitatur; A. VIII, 513.
nunc, utpote deus futurus.

iam

I. Exponitur de iis, quae ante sementem agricolae facienda, vs. 43-99.: 1) de aratione, 43-70.; 2) de agro variis modis recreando, 71-93.; 3) de terra comminuenda, 94-99. 43. canis, nive obductis; cf. II, 324-331. 44. putris, tepore et humore resoluta, cum antea gelu adstricta esset. 46-49. Forte ac densum solum, quale fere erat Italiae, ter, etiam quater, autumno primum, tum proximo vere,

aestate rursusque autumno, arabatur; ita bis solem, bis frigora sentiebat. avari, largum proventum sibi optantis; v. Prooem. Aeneidos v. 3. ruperunt, vлεBolinas, tota replerunt; ruperunt, rumpere solent, ut I, 263. 287. 391. II, 24. 499. sqq. III, 104, 378. IV,

versum.

-

aeris na

turam, temperiem; varium, pro di-
versa regionum natura ac situ di-
52. cultus, colendi ra-
tionem; habitus, ingenium agri; pa-
trios, patriorum locorum, i. e. quae
quisque colenda accepit; et est ad-
iectivum non suo nomini iunctum, v.
E. IX, 46. 56. Tmolus, Lydiae
mons. croceos odores, crocum
odoratum. 57. Sabaei, incolae
Sabae, quae erat urbs felicis Ara-
biae; molles, effeminati, dẞooi.
58. Chalybes, populus Ponti in Asia
minore; nudi, utpote in ferro cu-
dendo occupati, A. VIII, 425.
59. tales, quales in ludis Olympiae,
vico Elidis, celebrari solitis palmam
s. victoriam reportant, i. e. longe
praestantissimas; cf. A. V, 339.
60-63. Continuo s. statim a rerum
humanarum principio ita diversum
esse locorum ingenium natura vo-
luit; cf. E. VI, 41. foedera,
condiciones, ut A, I,
63.

62.

[ocr errors]
« السابقةمتابعة »