صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Si vero solem ad rapidum lunasque sequentis
425 Ordine respicies, numquam te crastina fallet
Hora, neque insidiis noctis capiere serenae.
Luna, revertentis cum primum colligit ignis,
Si nigrum obscuro conprenderit aera cornu,
Maxumus agricolis pelagoque parabitur imber;
430 At si virgineum suffuderit ore ruborem,

Ventus erit; vento semper rubet aurea Phoebe.
Sin ortu quarto, namque is certissimus auctor,
Pura neque obtunsis per caelum cornibus ibit,
Totus et ille dies, et qui nascentur ab illo
435 Exactum ad mensem, pluvia ventisque carebunt,
Votaque servati solvent in litore nautae
Glauco et Panopeae et Inoo Melicertae.

Sol quoque et exoriens, et cum se condet in undas,
Signa dabit; solem certissima signa sequuntur,
440 Et quae mane refert, et quae surgentibus astris.
Ille ubi nascentem maculis variaverit ortum
Conditus in nubem, medioque refugerit orbe,
Suspecti tibi sint imbres; namque urguet ab alto
Arboribusque satisque Notus pecorique sinister.
445 Aut ubi sub lucem densa inter nubila sese
Diversi rumpent radii, aut ubi pallida surget
Tithoni croceum linquens Aurora cubile,

Heu, male tum mitis defendet pampinus uvas:
Tam multa in tectis crepitans salit horrida grando.
450 Hoc etiam, emenso cum iam decedit Olympo,
Profuerit meminisse magis; nam saepe videmus.
Ipsius in voltu varios errare colores:

Caeruleus pluviam denuntiat, igneus Euros;
Sin maculae incipient rutilo inmiscerier igni,
455 Omnia tum pariter vento nimbisque videbis
Fervere. Non illa quisquam me nocte per altum

[ocr errors]
[ocr errors]

351. 399. A. III, 459. V, 52. X, 112. 424. observabis, quae sit orientis lunae facies primis inde a novilunio, quod dicunt, noctibus; ordine, deinceps. 427. cum primum renascentis lunae cornua apparent. 428. compr. quasi complexa fuerit utroque cornu. 430. ore, sic Virgilius adiicit interdum nudos Substantivorum Ablativos ad illustrandas rerum imagines; ore suff., ita suffuderit, ut in ore eius cernatur rubor; similia videbis III, 439. A. VI, 187. 431. semper, ut Gr. de

[ocr errors]
[ocr errors]

i. e. quoties ventus instat, rubet
luna. 437. Panopea, Nereis ; Me-
licertes, Ovid. Met. IV, 521. sqq.
441. nasc. m. v. ortum, primum
oriens maculis infectus erit. 442.
med. ref. o., ubi obscurata media
sui parte concavus videbitur. -
que, v. vs. 419. 443. alto, aere,
aethere, II, 210. A. I, 297. 448.
V. vs. 360.
450. iunge: etiam ma-
gis profuerit. 454. inmiscerier,
antique pro immisceri. 456. Fer-
věre, ut fulgere A. VI, 827., an-
tique, A. IV, 409. 567. et sic semper

[ocr errors]

Ire, neque ab terra moneat convellere funem.
At si, cum referetque diem condetque relatum,
Lucidus orbis erit, frustra terrebere nimbis,
460 Et claro silvas cernes Aquilone moveri.

Denique, quid vesper serus vehat, unde serenas
Ventus agat nubes, quid cogitet humidus Auster,
Sol tibi signa dabit. Solem quis dicere falsum
Audeat? Ille etiam caecos instare tumultus

465 Saepe monet, fraudemque et operta tumescere bella.
Ille etiam exstincto miseratus Caesare Romam,
Cum caput obscura nitidum ferrugine texit,
Impiaque aeternam timuerunt saecula noctem.
Tempore quamquam illo tellus quoque et aequora ponti,
470 Obscenaeque canes, inportunaeque volucres

Signa dabant. Quotiens Cyclopum effervere in agros
Vidimus undantem ruptis fornacibus Aetnam,

Flammarumque globos liquefactaque volvere saxa!
Armorum sonitum toto Germania caelo

[ocr errors]

475 Audiit; insolitis tremuerunt motibus Alpes.
Vox quoque per lucos volgo exaudita silentis,
Ingens, et simulacra modis pallentia miris
Visa sub obscurum noctis; pecudesque locutae,
Infandum! sistunt amnes, terraeque dehiscunt,
480 Et maestum inlacrimat templis ebur, aeraque sudant.
Proluit insano contorquens vertice silvas

Fluviorum rex Eridanus, camposque per omnis
Cum stabulis armenta tulit. Nec tempore eodem
Tristibus aut extis fibrae adparere minaces,
485 Aut puteis manare cruor cessavit, et altae
Per noctem resonare lupis ululantibus urbes,
Non alias caelo ceciderunt plura sereno

-

Virgil. 457. funem, retinaculum, ut A. III, 266. 460. claro, clarum, s. serenum caelum efficiente. 461. unde, a qua caeli parte venturus sit ventus, qui nubes dispellens caelum serenet. 464. caecos, occultos adhuc. 467. De prodigiis, quae Iul. Caesaris interitum secuta sunt, vid. etiam Ovid. Met. XV, 782. sqq. Tibull. II, 5, 71. sqq. 470. obscenae, mala portendentes, ut A. III, 367. IV, 455. XII, 876. canes, Ovid. 1. 1. 797. volucres, Ovid. 1. 1. 791. 471. sq. undare, hic de flammis dicitur, cf. A. VIII, 257.; Livius a Servio laud.: ,Tanta flamma ante mortem Caesaris ex

-

-

Aetna monte defluxit, ut non tantum
vicinae urbes, sed etiam Rhegina
civitas afflaretur." - fornacibus, ut
videtur, quia Aetna Vulcani et Cy-
clopum officina putabatur. 476.
vulgo, igitur multos per lucos.
477. umbrae mortuorum; cf. A. I,
353. sq.
480. ebur et aera,. deo
rum signa ex ebore vel aere facta;
A. II, 173. sq. 482. Pronuntia
Fluvjorum, et v. vs. 397.
Rex
fluviorum Erid., s. Padus, dici vide-
tur, quia maximus est fluviorum Ita-
liae plurimosque fluvios alveo suo
excipit; item Tiberis A. VIII, 77.,
ut. maximus fluviorum mediae, quam
dicimus, Italiae. 485, et, sc. non

-

[ocr errors]

Fulgura, nec diri totiens arsere cometae. Ergo inter sese paribus concurrere telis 490 Romanas acies iterum videre Philippi;

Nec fuit indignum superis, bis sanguine nostro
Emathiam et latos Haemi pinguescere campos.
Scilicet et tempus veniet, cum finibus illis
Agricola, incurvo terram molitus aratro,
495 Exesa inveniet scabra robigine pila,

Aut gravibus rastris galeas pulsabit inanis,
Grandiaque effossis mirabitur ossa sepulchris.
Di patrii, Indigetes, et Romule Vestaque mater,
Quae Tuscum Tiberim et Romana Palatia servas,
500 Hunc saltem everso iuvenem succurrere saeclo
Ne prohibete! Satis iam pridem sanguine nostro
Laomedonteae luimus periuria Troiae;

Iam pridem nobis caeli te regia, Caesar,

Invidet, atque hominum queritur curare triumphos;
505 Quippe ubi fas versum atque nefas: tot bella per orbem,
Tam multae scelerum facies; non ullus aratro
Dignus honos; squalent abductis arva colonis,
Et curvae rigidum falces conflantur in ensem,
Hinc movet Euphrates, illinc Germania bellum;
510 Vicinae ruptis inter se legibus urbes

Arma ferunt; saevit toto Mars impius orbe;
Ut cum carceribus sese effudere quadrigae,

cessarunt.

489. paribus, quia Romani cum Romanis congressi. 490. sqq. Emathia, pars Macedoniae, ut fit, pro tota Macedonia ponitur; et ut Macedoniae, sic etiam Emathiae, nomine veteres etiam Thessaliam, Epirum partemque Thraciae interdum complectuntur; itaque Philippi, oppidum Thraciae, iterum, s. alteram, vidisse civilem decertationem dici poterant, cum priorem non ipsi Philippi, sed campi Pharsalii, qui erant in Thessalia, vidissent; hic Pompeius, ibi Brutus cum Cassio victi. Haemus, mons Thraciae. 494. v. vs. 329. 498. Ex diis patriis una praeter ceteros Vesta, ex indigetum numero Romulus appellatur. 499. Palatium et ibi habitantem Octavianum Caesarem. 500. Hunc, qui nunc regit rem Romanam, iuvenem, Octavianum, tum fere XXVIII. annos natum. saeclo, afflictis tum rebus Romano

[ocr errors]

-- ev.

rum; cf. Horat. Od. I, 2, 25. sqq.

502. Laomedon, rex Troiae, cum Apollo et Neptunus muros Troianos aedificassent, periurus et illos, nec multo post, liberata Hesione, Herculem pacta mercede fraudavit. Huius sceleris poenas dii suo more non a solo Laomedonte, sed a toto eius genere, unde etiam Romani prognati putabantur, quasi per contagionem ad nova semper scelera proclivi, perpetuo expetebant; cf. Hom. II. XXI, 450. sqq. 503. dudum te dii suo coetui additum cupiunt. 505. fas in nefas, nefas in fas versum. 509. Per Euphraten Parthi significantur, adversus quos Antonius pugnabat, adversus Gallos et Germanos Agrippa. 510. Seditiosa erat ipsa Italia et singulae urbes, rupta vetere societate et concordia, factionum studio abripiebantur. 512. carceres locus in Circo, unde currere incipiebant equi

[ocr errors]

Addunt in spatia, et frustra retinacula tendens
Fertur equis auriga, neque audit currus habenas.

GEORGICON

LIBER SECUNDUS.

Hactenus arvorum cultus et sidera caeli,
Nunc te, Bacche, canam, nec non silvestria tecum
Virgulta et prolem tarde crescentis olivae.
Huc, pater o Lenaee; tuis hic omnia plena
5 Muneribus, tibi pampineo gravidus autumno
Floret ager, spumat plenis vindemia labris;
Huc, pater o Lenaee, veni, nudataque musto
Tingue novo mecum direptis crura cothurnis.

Principio arboribus varia est natura creandis.
10 Namque aliae, nullis hominum cogentibus, ipsae
Sponte sua veniunt camposque et flumina late
Curva tenent, ut molle siler, lentaeque genestae,
Populus et glauca canentia fronde salicta;

Pars autem posito surgunt de semine, ut altae 15 Castaneae, nemorumque Iovi quae maxuma frondet Aesculus, atque habitae Graiis oracula quercus.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Pullulat ab radice aliis densissima silva,

Ut cerasis ulmisque; etiam Parnasia laurus
Parva sub ingenti matris se subiicit umbra.
20 Hos natura modos primum dedit; his genus omne
Silvarum fruticumque viret nemorumque sacrorum.

Sunt alii, quos ipse via sibi repperit usus.
Hic plantas tenero abscindens de corpore matrum
Deposuit sulcis; hic stirpes obruit arvo,
25 Quadrifidasque sudes, et acuto robore vallos;
Silvarumque aliae pressos propaginis arcus
Exspectant et viva sua plantaria terra;
Nil radicis egent aliae, summumque putator
Haud dubitat terrae referens mandare cacumen.
30 Quin et caudicibus sectis mirabile dictu
Truditur e sicco radix oleagina ligno.

35

Et saepe alterius ramos inpune videmus
Vertere in alterius, mutatamque insita mala
Ferre pirum, et prunis lapidosa rubescere corna.

[ocr errors]

Quare agite o, proprios generatim discite cultus,
Agricolae, fructusque feros mollite colendo,
Neu segnes iaceant terrae. Iuvat Ismara Baccho.
Conserere, atque olea magnum vestire Taburnum.
Tuque ades, inceptumque una decurre laborem,
40 0 decus, o famae merito pars maxuma nostrae,
Maecenas, pelagoque volans da vela patenti.

[ocr errors]

quercus Dodonaeae vocales et fatidicae; Hom. Od. XIV, 327. sq. Ovid. Am. III, 10, 9.:,,quercus, oracula prima." 19. v. E. X, 74. 22. alii, modi. via, ratione, arte. usus, experientia. 23. stolo a radice matris avulsus scrobi mandatur. 24. sq. infossio ramorum validiorum, vel acuminatorum, vel quadripartito fissorum.

26. sq. agitur de propagine. Silvarum, arborum. pressos, in terram depressos. viva, quia non resecantur, sed cohaerent cum matre. sua t., in qua mater crevit. 29. ref., verba, quibus re.. praefixum, omne genus mutationis aut vicissitudinis indicant; hinc ramulus, qui, mutato loco, in alium locum defertur, referri dicitur; A. X, 234.:,,hanc faciem.. refecit," pristinam in hanc mutavit; sic resistere Camilla XI, 710. dicitur, quae ante equo vehebatur; reposci, vicissim, dagegen,

posci XII, 2. ; et v. XII, 35. 30
sq. olea inprimis sic procreatur, ut
caudex, i. e. pars trunci, consectus
et fissus terrae infodiatur. 31.
è sicco, quia radix et rami sucosi,
siccior contra truncus.
32. sqq.
Insitio, qua efficitur, ut pirus mala,
cornus, propter pomi, quod gignit,
naturam lapidosa dicta, pruna ferat;
et v. vs. 426.

35.

II. Cultura arborum et silvestrium et frugiferarum, vs. 35-82. generatim, cultum singulorum generum. 37. sq. Ismarus, mons Thraciae, Baccho s. vitibus, v. I, 295., Taburnus, mons Samnii, oleis nobilis. — 41. Maec. v. I, 2.—.41. Saepe ad studium poeticum aliasque res, ut Tibull. I, 5, 76., referuntur imagines a navigatione repetitae. vela, expansis velis naviga, scil. una, s. mecum, quod e vs. 39. repetes. patenti, quod patet ad navigandum; alibi patens est i.q. am

da

« السابقةمتابعة »