صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Aureus hanc vitam in terris Saturnus agebat; Necdum etiam audierant inflari classica, necdum 540 Inpositos duris, crepitare incudibus enses.

Sed nos inmensum spatiis confecimus aequor,
Et iam tempus equum fumantia solvere colla.

[ocr errors]

GEORG ICON

LIBER TERTIUS.

Te quoque, magna Pales, et te memorande canemus Pastor ab Amphryso, vos, silvae amnesque Lycaei. Cetera, quae vacuas tenuissent carmine mentes, Omnia iam volgata: quis aut Eurysthea durum, 5 Aut inlaudati nescit Busiridis aras?

,,bovis tanta fuit apud antiquos veneratio, ut tam capital esset, bovem necuisse, quam civem." Cic. de Nat. Deor. II, 63.,,Tanta putabatur utilitas percipi ex bubus, ut eorum visceribus vesci scelus haberetur."

[ocr errors]

538. v. E. IV, 6. et 9. 541. Jam se ad finem operis pervenisse significat poeta, sumta a circo imagine; aequor locum indicat planum, qualis erat circus; qui in eo fiunt cursus ac recursus, proprie vocantur spatia, I, 512. inmensum spatiis, immensorum spatiorum campus; adamant etiam oratores talis compositionis elegantiam, ut Cic. Phil. III, 6.. vetustate antiquissimum, iu re foederatum, propinquitate paene finitimum, splendore municipium honestissi542. solv. colla, proprie iugum collo impositum solvi dicitur. Lib. III. Exordium carminis vs. 1-48. Poeta de re pecuaria se scripturum profitetur, vs. 1- 2.; alia argumenta, quibus quis tractandis laudem possit consequi, ab aliis occupata esse, trita iam et vulgaria, vs. 3—8.; rem se carmine explicandam sumsisse, quam nullus ante ipsum poeta attigerit, vs. 8-9.;

mum.

VIRGIL.

gloriam Musarum beneficio sibi partam decus et ornamentum fore patriae, vs. 10-12.; ibi se Caesari Octaviano, (quippe cui omnia, ipsumque otium ad scribendum, debeat,) ludos celebres templumque instituturum, imaginibus rerum ab illo gestarum statuisque proavorum eius Troianorum condecoratum, vs.13-39. Tum invocat Maecenatem, cuius iussu' Georgica scribere aggressus erat, ut sibi ad telam inceptam feliciter pertexendam adsit propitius, vs. 40-45. Postremo Caesaris gloriam heroico carmine se celebraturum promittit, quod fecit in Aeneide, in qua plurima spectant ad laudem Caesaris, vs. 46-48.

1. 2. Pales, Apollo Nomius et Pan numina pastoritia. Past. ab Amphr., i. e. Amphrysius, ut II, 243.:,,a fontibus undae," i. e. fontanae; Ovid. Am. II, 6, 1.:,,ales ab Indis," i. e. Indica; v. E. 1, 8.

Amphrysus Thessaliae flumen, ad quod Apollo boves Admeti pavisse dicitur. Lycaeus, mons Arcadiae, Pani sacer, 3. vac., otiosas, quibus licet animum ad carmina legenda advertere. 5. Busiris, rex Aegypti, omnes advenas solebat ma

6

Cui non dictus Hylas puer et Latonia Delos,
Hippodameque, humeroque Pelops insignis eburno,
Acer equis? Temptanda via est, qua me quoque possim
Tollere humo victorque virum volitare per ora.

10 Primus ego in patriam mecum, modo vita supersit,
Aonio rediens deducam vertice Musas;

Primus Idumaeas referam tibi, Mantua, palmas;
Et viridi in campo templum de marmore ponam
Propter aquam, tardis ingens ubi flexibus errat
15 Mincius et tenera praetexit arundine ripas.

In medio mihi Caesar erit, templumque tenebit.
Illi victor ego et Tyrio conspectus in ostro
Centum quadriiugos agitabo ad flumina currus.
Cuncta mihi, Alpheum linquens lucosque Molorchi,
20 Cursibus et crudo decernet Graecia caestu.
Ipse, caput tonsae foliis ornatus olivae,

Dona feram. Iam nunc sollemnis ducere pompas
Ad delubra iuvat caesosque videre iuvencos;
Vel scaena ut versis discedat frontibus, utque

7.

ctare. 6. v. E. VI, 43.
Cum Tantalus, rex Lydiae, Pelo-
pem filium Diis epulandum appo-
suisset, Iuppiter hunc in vitam re
stituit et humerum ei, a Cerere iam
absumtum, eburneum tribuit. Idem
Pelops Hippodamiam, patre Oeno-
mao, rege Pisae, certamine qua-
drigarum victo, uxorem ex pacto
duxit. 8. Acer eq., ἱπποσύνῃ πε-
Tоdás, Hom. II. IV, 303. 9.
vict., effector propositi parata egre-
gii operis fama. vir. vol. p. o.,
sumta locutio ab illo, quod est te-
nuius, esse in ore omnium, i. e. ab
omnibus laudari. 10. sq. Primus
ego popularium meorum, i. e. Man-
tuanorum, Musas ab Helicone de-
ducam, i. e. poetae laudem conse-
quar; v. E. VI, 65. et G. II, 520.

12. palmas, tamquam insigne vi-
ctoris, cf. vs. 9. et 17. Idume s.
Idumaea pars Iudaeae, quae palmis
frequens erat; v. E. Í, 55. 13.
Qui victoriam appetebant, aras,
templa, ludos, vel alia, vovebant
ei numini, ut h. 1. Virgilius Caesari
Octaviano, cuius auxilio maxime con-
fidebant. 14. v. E. VIII, 87.
17. Tyr. c. i. ostro, purpura, i. e.
toga praetexta, conspicuus, ut ma-
gistratus Romani ludis praesidentes.

[ocr errors]

19.

Numerus centenarius sollemnis in rebus sacris; cf. A. I, 417. IV, 199. sq. Tib. I, 7, 49. et v. A. VIII, 716.; ipsi autem eiusmodi ludi et certamina erant res sacra, utpote in honorem deorum instituta. sq. Ipsi Graeci, posthabitis ludis Olympiacis et Nemeaeis, haec certamina concelebrabunt. Hercules postquam leonem Nemeaeum occidit, vel primum fecit ludos Nemeaeos, vel restituit intermissos; is tum hospitio exceptus est a Molorcho pastore; hinc lucus Molorchi i. q. lucus Nemeaeus. Alpheus flumen Olympiam praeterlabebatur. 21. sq. Dona, i. e. sacra, cf. A. IV, 453. VII, 86. IX, 626. Sacrificantes autem corona oleaginea se redimiebant, A. V, 774., quae ton sa propterea dici videtur, quod maioribus foliis detonsis, i. e. decerptis, minora tantum relinquerentur. 22. sqq. Praecipit animo ista, quae instituturus est, sollemnia, ut iam peragi videantur. Solebant autem, antequam ludi Circenses inirentur, deorum signa feretris in Circum deferri; quae res per voc. pompae indicatur. 24. Vel videre, ut cet. Etiam scenicos ludos exhibiturus est poeta. Loquitur poeta de

-

[ocr errors]

25 Purpurea intexti tollant aulaea Britanni.

In foribus pugnam ex auro solidoque elephanto Gangaridum faciam victorisque arma Quirini, Atque hic undantem bello magnumque fluentem Nilum ac navali surgentis aere columnas. 30 Addam urbes Asiae domitas pulsumque Niphaten Fidentemque fuga Parthum versisque sagittis, Et duo rapta manu diverso ex hoste tropaea Bisque triumphatas utroque ab litore gentis. Stabunt et Parii lapides, spirantia signa, 35 Assaraci proles demissaeque ab love gentis Nomina, Trosque parens, et Troiae Cynthius auctor." Invidia infelix Furias amnemque severum

scena versatili, quae, si qua loci, quo res agerentur, mutatio necessaria esset, convertebatur; sic fiebat, ut, quae modo antica pars, s. frons, fuisset, fieret postica, haec autem antica; et aliam locorum faciem haec, aliam illa referebat. 25. Aulaeum cum scenae obtendebatur, non demitti, sed tolli solebat in vetere theatro. Imagines autem Britannorum ita erant intextae, ut ipsi aulaeum tollere sublatumque sustinere viderentur, cf. Ovid. Met. III, 111–114. 26. sqq. Ornamenta templi in Augusti honorem condendi: anaglypha in foribus, cf. A. VI, 20., tum signa et statuae vs. 34. sqq. Illa spectant ad res Octaviani maxime in Asia Africaque gestas, a poeta mirabilius auctas. Gangaridae, Indi ad Gangis ostia; horum nomine omnino populi_orientales significantur; cf. II, 172. Quirinum, tamquam alterum Romulum alterumque Urbis conditorem, Octavianum appellat poeta. 28. Atque hic, in altera forium parte, in altera valva. · magnum fl., πolov géovta, copia profluentium aquarum abundantem, v. I, 163.; similiter "plurimus Eridanus“ A. VI, 669.; respicitur autem ad bellum cum Antonio gestum. 29. col. rostratas, ex rostris navium in pugna Actiaca captarum factas. 30. quomodo urbes? solebant hae per effigies mulierum repraesentari. per Niphaten, montem, ut A. VIII, 728. per Araxen fluvium Armeniae, ipsi

[ocr errors]

Armenii significantur, quorum_in regnum deductus est a Romanis Tigranes a. 734. 31. Parthi fugientes solebant in hostem sequentem sagittas mittere. 32. sq. diversi hostes dicuntur, qui contrarias orbis terrae partes incolunt, Orientem et Occidentem; et binas victorias ex utro hoste ita dicitur reportasse, ut respiciatur ad bellum Antonianum a. 723. et 724. gestum et ad signa, quae Crasso duce Romani amiserant, a Phraate, Parthorum rege, a. 734. reddita; tum ad domitos in Hispania Cantabros a. 729. rebellesque eosdem a. 732. contusos; adiungere licebit etiam Britannos armorum Romanorum solo terrore perculsos a. 727. utroque ab lit., utriusque Oceani, orientalis et occid., et v. E. I, 8. 34. Paros una ex Cycladibus optimo candidissimoque marmore nobilis. spirantia, quasi viventia, i. e. verum vultum felicissime exprimentia; cf. A. VI, 848. sq. 35. sq. Ass. pr., auctores gentis Iuliae, in quam Octavianus per adoptionem venerat; cf. Hom. II. XX,215.219. et 230-240. tum A. I, 286-288. 36. Apollo, a Cyntho, Deli monte, Cynthius appellatus, cuin Neptuno muros arcis Troianae condiderat; idem deus tutelaris Augusti, atque adeo pater eius a vulgo creditus; Sueton. Aug. c. 94. 37. Imago Invidiae ad Tartarum proturbatae, per quam adversariorum in Augustum odia civilesque discordiae significantur, in

Cocyti metuet tortosque Ixionis anguis
Inmanemque rotam, et non exsuperabile saxum.
40 Interea Dryadum silvas saltusque sequamur
Intactos, tua, Maecenas, haud mollia iussa.
Te sine nil altum mens inchoat: en age, segnis
Rumpe moras; vocat ingenti clamore Cithaeron
Taygetique canes domitrixque Epidaurus equorum,
45 Et vox adsensu nemorum ingeminata remugit.
Mox tamen ardentis accingar dicere pugnas
Caesaris, et nomen fama tot ferre per annos,
Tithoni prima quot abest ab origine Caesar.

Seu quis, Olympiacae miratus praemia palmae,
50 Pascit equos, seu quis fortis ad aratra iuvencos,
Corpora praecipue matrum legat. Optuma torvae
Forma bovis, cui turpe caput, cui plurima cervix,
Et crurum tenus a mento palearia pendent;
Tum longo nullus lateri modus; omnia magna,
55 Pes etiam; et camuris hirtae sub cornibus aures.
Nec mihi displiceat maculis insignis et albo,
Aut iuga detractans, interdumque aspera cornu,
Et faciem tauro propior, quaeque ardua tota,
Et gradiens ima verrit vestigia cauda.

[ocr errors]

48.

ridis, sed Argolidis oppidum, equis
nobile. 45. eaque vox repercuti-
tur per echo nemorensem.
quot anni effluxerunt a primis gen-
tis Iuliae auctoribus, in quibus Ti-
thonus, Laomedontis filius, Trois
abnepos, a poeta numeratur; V.

vs. 122.

60 Aetas Lucinam iustosque pati hymenaeos Desinit ante decem, post quattuor incipit annos; Cetera nec feturae habilis, nec fortis aratris. Interea, superat gregibus dum laeta iuventas, Solve mares; mitte in Venerem pecuaria primus, eodem templo exhibebitur, in tabula scilicet picta, aliter enim haec, quae ponuntur a poeta, non facile omnia simul exprimi poterant. 38. angues, quibus ille propter tentatam Iunonis pudicitiam ad rotam perpetuo se circumagentem alligatus erat; cf. Tibull. I, 3, 73. sq. 39, saxum Sisyphi, cf. Hom. Od. XI, 593. sqq. 40. sq. cf. I, 12. et v. I, 2. 14. intactos, quod nullus Romanorum poeta ante Virgilium hoc argumentum attigit. 43. sq. Simplex sententia: Videre et audire mihi videor armenta, canes, equos; quae res animum meum rapit ad carmen pangendum. Cithaeron mons Boeotiae, Taygetus Laconiae, cum silvis, in quibus pascebantur armenta,, v. É. I, 2. Pastores etiam venationi operam dabant; canum autem venaticorum maxime laudabantur Laconici. Epidaurus non illud Illy

--

49-282. De equis et armentis. — 49. Seu quis ad certamina (quorum nobilissima erant Olympia) equos alit. palma hic omnino victoriae signum; neque enim vera palma dabatur Olympionicis, sed corona ex oleastro facta. 52. turpe C., frons lata, adspectu minus iucunda, quam angustior et reliquis partibus convenientior. 56. maculis et albo, hendiadys, i. q. maculis albis, v. I, 173. 57. aspera c., cornu petens. 60. Luc., coitum, v. I, 295. pati hym., v. E. II, 24. 64, Solvere mares quid hic signifi

[ocr errors]

--

65 Atque aliam ex alia generando suffice prolem.
Optuma quaeque dies miseris mortalibus aevi
Prima fugit; subeunt morbi tristisque senectus,
Et labor et durae rapit inclementia mortis.
Semper erunt, quarum mutari corpora malis:
70 Semper enim refice, ac, ne post amissa requiras,
Anteveni, et subolem armento sortire quot annis.

Nec non et pecori est idem delectus equino.
Tu modo, quos in spem statues submittere gentis,
Praecipuum iam inde a teneris inpende laborem.
75 Continuo pecoris generosi pullus in arvis

Altius ingreditur, et mollia crura reponit;
Primus et ire viam et fluvios temptare minacis
Audet et ignoto sese committere ponti,

Nec vanos horret strepitus. Illi ardua cervix,
80 Argutumqué caput, brevis alvus, obesaque terga,
Luxuriatque toris animosum pectus. Honesti
Spadices glaucique, color deterrimus albis

Et gilvo. Tum, si qua sonum procul arma dedere,
Stare loco nescit, micat auribus et tremit artus,
85 Collectumque fremens volvit sub naribus ignem.
Densa iuba, et dextro iactata recumbit in armo;
At duplex agitur per lumbos spina; cavatque
Tellurem et solido graviter sonat ungula cornu.
Talis Amyclaei domitus Pollucis habenis
90 Cyllarus, et, quorum Graii meminere poetae,
Martis equi biiuges, et magni currus Achilli.
Talis et ipse iubam cervice effudit equina
Coniugis adventu pernix Saturnus, et altum
Pelion hinnitu fugiens inplevit acuto.

95 Hunc quoque, ubi aut morbo gravis aut iam segnior annis Deficit, abde domo, nec turpi ignosce senectae:

cet, docent ea, quae sequuntur: sine eos rei venereae operam dare.

69. sq. Semper erunt matres quaedam parum idoneae, quas cum aliis mutare praestet; semper enim reficiendae, i. e. novae in illarum locum substituendae. 70. sq. ne postea damnum cum desiderio sentias, elige quotannis, quas ex nova subole armento ad feturam apto adiungas. 73. v. E. I, 15 et 46. 75 v. I, 169. 76. mollia, mobilia, ut II, 389., ergo molliter inflexa, non, ut rigidiores equi, recta. reponit in currendo sublata humi vicissim ponit, v. II, 29.

[ocr errors]

--

78. pontes transire reformidant se-
gniores equi. - 80. Argutum, de-
cens et venustum; breve maxime nec
magnum. 85. per ignem calidi
flatus significantur, indicium acris
animi; collectum, subortum, ut iram,
rabiem, sitim colligere. 87. du-
plex, duplicis spinae speciem ha-
bens. lumbos, i. e. eam dorsi par-
tem, quae lumbos attingit, 89.
Amycl., Amyclis urbe Laconica,
natus. 91. Achilli, Genitivus, ut
Ulixi, a forma Dorica 'Azillys, Ov-
λίξης, Genit. Αχίλλου, Accus. Αχίλλην.
Ceterum cf. Iliad. XVI, 148. sqq.
93. Saturnus cum Philyra, Oceani

« السابقةمتابعة »