صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

sæpius aberrarunt. Nam in Catullo explicando non sufficit profunda eruditio ac doctrina; Interpres esse debet ingenio, quale Poëtæ nostro erat, venusto et lepido. Plurima reperiuntur in ejus Carminibus, quæ magis sensus significatione, quam rationis investigatione probari possunt; quæ tamen non parvi momenti sunt, cum venustatem Carminibus vel detrahant, vel restituant. Sed hæc amplius persequi, non mihi proposui.

Ad sententiarum illustrationem ne prius te accinxeris, quam genuinam Carminum conditionem restitueris, ac verba Auctori vindicaveris. Officium igitur gravissimum Editoris positum erit in diligenti et accurata comparatione codicum manu scriptorum. Ac mirum, ne dicam miserabile, videtur, quod a recentioribus Editoribus ne ea quidem, quæ in superioris sæculi libris leguntur, observata et collecta sunt. Qua tamen opera magis subvenissent laboranti textui, quam explicationum ad verba corrupta adjectarum farragine. Interpretatio enim critica artis auxilio destituta, ideoque incerta et vana, non potest difficultates tollere. Adhuc accurate colligenda est lectionis varietas e codicibus Palladii, Guarini (cujus editio an. 1521. pluribus ignota), Mureti, Scaligeri, Vossii (inter quos eminet liber Commelin.), Columnæ, Meleagri (Balthas. Venatoris), Fruterii, et aliorum, præter eos codices, qui, a viris doctis nondum descripti, in bibliothecis extant. Atque antiquissimæ quoque editiones huc pertinere, non opus est ut pluribus demonstrem.

Editorem Catulli porro oportet, fragmenta et verba Poëtæ, quæ apud Grammaticos leguntur, et quorum numerus non parvus est, congerere. Grammaticorum enim auctoritate, sæpe codicum omnium graviori, plura loca restitui vel defendi possunt. Id quod Editores recentiores plane neglexerunt. Lectionem defendere debebant e. g. Carm. LXIII. 38. e Festo LXVI. p. 419. Dac.; quærere utrum Carm. 1. 2. ex auctoritate Marii Victorini (p. 204. Commelin.) et Terentiani Mauri (de Metris p. 2440. 1. 24. Putsch.) legendum sit arido, an secundum Servii (ad Æn. XII.) et Fortunatiani

(p. 2676. Putsch.) testimonium arida; illustrare debebant e. gr. Carm. XCVII. 6. e Festi loco XIV. p. 353. Dac. et Carm. IV. 26. 27., genuinam lectionem firmare teşte Charisio (Instit. Gram. II. p. 223. 1. 41. Putsch.), et sic alia.

Deinde Metrorum, quibus usus est Catullus, Numerorumque ratio non satis accurate habita est ab Editoribus, et quæstiones huc spectantes in pluribus locis inepte institutæ. Inde vero patet, qui factum sit, ut versus non pauci adhuc legantur vel omni metri mensura expertes, vel nomine tantæ licentiæ excusati, cujus culpam nemo Latinorum Poëtarum contraxerit. Habet Noster quædam propria; ne tamen existima, negligenter eum conscripsisse plurima Carmina. Quæ apud alios negligentiæ nomine alias ob causas suspecta sunt, apud Nostrum sunt a voluntate profecta, nec a Poëta inconsiderato commissa. Severioribus, ni totus fallor, metricis legibus semper se astrinxit, et exempla Græcorum ita imitatus est, ut ex iis reciperet etiam licentias, quæ non ad seriorum Poëtarum Carmina exigi debent. Versus suos non conformavit ad leges, quas Poëtæ postea, cum ars jam perfectior facta esset, secuti sunt; attamen versibus non deest elegantia, quod adeo ex iis rebus, quæ minutiæ videntur, intelligitur. Ut pauca afferam, Græca exempla secutus, nusquam duritiem admittit, qua syllaba brevis ante literas ST alius verbi ponatur. Elisionem in Pentametri cæsura, et in fine vocabula trium syllabarum ponere solet, utrumque auctoritate Græcorum, qua multa hujus generis apud Catullum excusari possunt. Quantum vero relictum sit studio ac curæ sospitatoris, Catullo aliquando subventuri, ut etiam ad rhythmorum proprietatem revocetur Poëta, id facile cognosci potest ex horrendis lectionibus, quæ in pluribus Carminibus adhuc of fendunt aures, ut Scaligeri assulitantis Carm. XVII. 3. mehercule Carm. XXXVIII. 2. Anne sana illa Carm. XLI. 1. LXIV. 178. et aliæ. Vide Ahlwardt Attis des Cat. ad vs. 35. et al.

Imitandorum Græcorum studium Catullo cum omnibus fere Latinis Poëtis erat commune. Sunt Carmina, quæ ad

verbum e Græcis traducta esse, ipse fatetur Poëta Carm. LXVI. (cf. Carm. CXVI. et LI.); sunt alia in quibus Poëtam, nisi Græcorum verba ac sententias expresserit, ita versatum fuisse argumenti ratio ostendit, ut coloribus alienis sua infecisse videatur. Quod tamen Catullus fecit ex more, quo omnes Romani scriptores Græcos habebant magistros, et ad Græca ingenia se prorsus componebant; quanquam Nostro non deerant, quæ ad inventionem pertinent, ingenii vis ac celeritas. Liberior vero imitatio vereor ut pluribus in locis unquam demonstrari possit, cum Carmina, e quibus Noster multa decerpsisse videtur, præcipue comicorum antiquorum, temporis invidia perierint. De singulis sententiis quæstio est difficilior; quod non sensisse videntur Interpretes, facillime eo deducti, ut, quemadmodum apud Propertium, ita etiam apud Catullum comparatione similium sententiarum abuterentur, et Poëtam ingenio suo nil debere putarent. Ac non solum Græcos imitatus est Catullus, sed etiam antiquiores Latinos Poëtas, et ad horum exempla suam dicendi rationem conformavit. Si integros haberemus Ennii, Lucilii, Nævii, aliorumque libros, certior esset res; nunc vero e fragmentis pauca tantum probari possunt. Interpretes vero hæc parum observarunt, et multa, quæ ex Græcorum et Latinorum imitatione explicari debebant, omiserunt. Ut paucis exemplis utar, Carm. LXVII. 6. defendi debet lectio, Postquam est porrecto facta marita sene; ubi antiquæ editiones Vicent. Brix. Venett. exhibent projecto, quod Parthenius explicat 'excluso Balbo.' In codd. Statii et membr. Commelin. optime legitur porrecto. Ac ita locutus est e Græcorum more. Hom. II. xvIII. 26. AUTÒs δ ̓ ἐν κονίησι μέγας μεγαλωστὶ τανυσθεὶς Κεῖτο. Cum Carmine v. comparandum est id, quod apud Athenæum VIII. 14. p. 239. Schweigh. extat. Πῖνε καὶ παῖζε, θνητὸς ὁ βίος, κ. τ. λ. Carm. LXVIII. vs. 18. cum Sapphus fragmento XII. et sic alia. Cf. Rhunkenii Præf. ad Hymn. in Cerer. p. XII. sq. Ad antiquos Poëtas Latinos inter alia multa hæc spectant. Carmine LXXIII. exprimere volebat Ennii apud Cic. de Offic. 11. 18. 'Benefacta male locata, malefacta arbitror;' vel hoc anti

qui Poëtæ, 'Beneficia in vulgus cum largiri institueris, Perdenda sunt multa, ut semel ponas bene.' Carm, LXIV. 106. recipi debebat lectio codicum duorum, quos Columna consuluit, et excerpt. Vatican. Ursini, Conigeram nutanti vertice pinum, firmata auctoritate Ennii, qui, apud Gellium (x111. 20.) et Nonium s. v. Cupressus,' ita; ' Capitibu' nutantes pinos rectosque cupressos;' quocum iterum conferendus est vs. 290.-Versus 189-191. illustrantur Accii verbis apud Non. de Var. Sign. Serm. p. 307. (in Epinausimach.) 'Tamen haud fatiscar, quin tuam implorem fidem.'-Carm. LXXVI. v. 20. comparari debet cum Lucilii fragmento apud Nonium s. v. ' Catax.'

At Interpretem Catulli non solum demonstrare oportet, quid ipse suo ingenio debuerit Poëta, quidve aliis, sed etiam ad consilium Auctoris diligenter attendere, et cujusvis Carminis indolem atque ingenium perscrutari, ut accurate cognoscat, quousque argumentum ejus pateat. Nam satis constat, in codicibus Carmina legi ita consuta, ut singulis aliena admisceantur, nec partes ullo sensus vinculo inter se conjungantur. Neque ordo, quo se excipiunt Carmina, a Poëta profectus est. Plura fragmenta, quæ in Grammaticorum libris allegata deprehendebant, librarii Carminibus integris ascripserunt vel ob sententiarum similitudinem, vel ob verborum repetitionem. Vide Carm. XIV. 27. sq. XVI. 14. L. Ac quamvis pristina forma Carminum ea ratione corruptorum non nisi conjectura erui possit, critici tamen est, indicia facere singularum partium. Quod si Catulli Interpres conjectandi necessitate non abusus fuerit, aliquando puto fore, ut plures tollantur difficultates, et Carmina propius genuinam suam proprietatem reducantur. Nec de omnibus locis, quos codicum auxilio expedire nondum licuit, desperaverim; immo credibile est, aliquando libros nostris antiquiores et scribarum erroribus minus depravatos repertum iri.

Varietate lectionis, quam viri docti hucusque e codicibus attulerunt, diligenter explorata, non dubitamus, quin conditio, qua ad nos pervenit Catullus, uni debeatur codici, ex

quo alii multi fluxerint, et vitia plurima antiquiora sint codicibus, qui adhuc in notitiam nostram venerint. Vide infra ad Carm. LXVIII. 133. xx1. cf. Carm. LXVIII. 137. Lv. 21. Carmina Catulli hominibus, qui post eum vivebant, in deliciis erant (ut vel ex æmulatione Propertii, Virgilii, Petronii, et aliorum intelligi potest. Vide Statium ad Carm. LXVIII. 151.), atque assidue legebantur, cum ob argumenti venustatem, tum propter lepidam Poëtæ lasciviam, qua sæculum illud mirifice delectabatur. Exemplis sat multis hæc probari possunt. At, quod in his rebus fieri solet, non diu abfuerunt interpolationes vel ex imitatione, vel, cum lectores verba Poëtæ amplius persequerentur, ex illustrandi arte ac supplendi libidine ortæ. Quæ cum ita sint, equidem vereor, ne nonnulla Carmina tota ab aliis Poëtis composita et ob simile argumentum Catullianis inserta sint, quod effici potuit eadem ratione, qua ordo Carminum ita constitutus est, ut non modo eædem sententiæ in vicinis occurrant, vel res similes exponantur, sed vel sola quorundam verborum similitudo spectetur. Sic, ut rem exemplis probem, Carm. XCVII. sequitur XCVIII. ob verba' crepidas lingere carbatinas' et culum lingere carnificis;' sic Carm. LXXVI. excipit LXXVII. ob verba eripere' et' pestem.' Vide Carm. XXIV. et sic alia. Sicuti vero interpolationis genus, quod in Catullo reperimus, aliud est atque in antiquissimis Græcis Poëtis, ita via, quæ ad illud explorandum ducit, magis expedita et solida est, nec facile potest ad temerariam emendandi rationem aberrare. Non ignoti sunt illi homines, qui vel sua vel aliunde petita Catulli Carminibus addiderunt. Pertinent vero cum ad antiquius, tum ad recentius ævum, quamvis in pluribus locis non accurate internosci possint. Inter illos retulerim Grammaticos, qui vel mutabant singula verba, vel versus novos adjiciebant suo ex ingenio; inter hos, homines sæculi XIV. et XV., qui in similibus aliorum sententiis deducendis et ad marginem ascribendis maxime laborabant, et monachi, qui ut aliorum, ita etiam Catulli Carminibus, quæ rem amatoriam tractant,

[ocr errors]
« السابقةمتابعة »