صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

CARMEN LV.

AD CAMERIUM.

ORAMUS, si forte non molestum est,
Demonstres ubi sint tuæ tenebræ..
Te quæsivimus in minore Campo,
Te in circo, te in omnibus libellis,
Te in templo superi Jovis sacrato,
In Magni simul ambulatione :
Fœmellas omnes, amice, prendi,
Quas vultu vidi tamen sereno ;

5

Rogamus te, si forsan id tibi grave non est, ut ostendas mihi quo in loco sunt, latebræ tuæ. Investigavimus te in campo minore, te in Circo, et in omnibus Librariorum officinis quæsivimus; te in Ede sacra Jovis excelsi, in porticu quoque Pompeii Magni; apprehendi etiam manu cunctas puellas, quas tamen animad

[ocr errors]

Metro laborat hoc Carmen in vers. 1. 4. 7. 8. 9. 10. 11. 13. 14. 16. 18. 20. 22. 23. 31. 32. Ver. 10. tribrachyn habet in regione prima.-1 Oro, si forte in nonnullis edd. vett. Oramus, tibi forte ni molestum est Gronov. ad Liv. VII. 13. Nostra lect. est in omnibus codd.-2 In Stat. codd. et edd. vett. tenebræ ; in Scal. cod. et ed. Stat. taberna, probante Vulpio; latebræ Gryph. et Mur.-3 Scal. et Cuj. edidit, Te campo quæsivimus minore, quem sequitur Voss.-4 Hunc versum sic scandunt, Te in campo, tě in. In Vicent. Brix. Venett. et omnibus codd. libellis, i. e. tabernis librariis; in Ald. 1. Gryph. et Mur. tabernis; in vet. cod. Heins. plateis. Pallad. primus labellis reposuit, quem secutus est Stat. in quibusdam tabellis; Parth. conj. locellis.—5 In Voss. 11. summi Jovis.-7 In Venet. præhendi.—8 Nostram lect. servant omnes

NOTE

1 Oramus] Jocose et lepide Camerium puellas nimium assectantem increpat, exponitque quantum ipso quæritando sese defatigarit, rogatque eum, ut, sibi, quo in loco lateat, indicet, suosque amores detegat.

2 Tuæ tenebræ] Alii legunt, tabernæ. In tabernis fere perditi homines versabantur. Hæ Græcis λέσχαι dicebantur: ad quas scilicet confabulandi causa convenirent: tenebræ etiam antea legebatur, i. e. tenebrosa latebræ.

3 In minore Campo] Campum Co. lium notat, in quo Circenses fiebant, cum Campus Martius diluvio Tiberis

stagnabat. Ovid. Fast. III. Cœlius accipiet pulverulentus equos.'

4 Te in circo] Circum maximum intelligit; tres enim Circi Romæ fuisse referuntur.

Libellis] Per Synecdochen pro 'tabernis librariis' usurpatur. Alii labellis legunt, et thermas' interpretantur. Utrumque graves et magnos habet auctores.

5 Te in templo] Capitolium dicit Jovi consecratum.

6 In Magni simul ambulatione] Pompeii porticum liquido indicat, de qua Ovid. de Arte Amandi: "Tu modo Pompeia lentus spatiare sub umbra.'

[blocks in formation]

Quædam inquit, nudum sinum reducens :

En hic in roseis latet papillis.

Sed te jam ferre Herculei labos est.
Tanto te in fastu negas, amice.
Dic nobis, ubi sis futurus: ede,
Audacter committe, crede luci.
Num te lacteolæ tenent puellæ ?
Si linguam clauso tenes in ore,
Fructus projicies amoris omnes:
Verbosa gaudet Venus loquela.

10

15

20

verti esse liberali facie; has etiam ego te ita poscebam, o pessimæ fœminæ, reddite mihi Camerium meum. Tum ex his una nitidum retegens sinum, dixit mihi : Ecce latitat hic in nostris roseis mamillis. Nunc vero ærumna est Herculis, quærere te, amice mi, tanta cum arrogantia celas te. Cedo mihi quo in loco futurus sis; profer istud libere, revela te, et trade luci. An te detinent candidulæ virgines? Si linguam contineas, in silenti ore perdes omnem fructum amoris tui. Venus

codd. et edd. vett. Quas vultu mage vidimus sereno Gryph. vultu v. t. serenas Mur.-9 In codd. teste Mel. Avellite, vel Aulite sic ipse, qui inde proposuit, Ah vult in, sic ipse flagitabam Camerium mihi: Avant. Avelli sinite. In cod. Scal. Ah vel te sic, unde eruit lect. nostram, Has vel te sic; at Voss. mavult, Ah avellite ipse flagitabam: in marg. libri Heins. Jamjam reddite sæpe flagitanti, probante Doer.-11 In quibusdam edd. vett. nitidum; sed nudum est in omnibus codd.-12 Vide VV. LL. ver. 23.-13 Sed te quærere jam Herculis labos est in Venet. Mur. et nonnullis aliis: quærere Herculis labos sit Gryph. Sed næ jam ferre Mel. Lect. nostram testantur codd. Scal. et Voss. cum aliis ap. Ed. Cant. et Rheg.-14 Sic quoque in cod. Scal. in nonnullis edd. vett. Tanto ten' fastu, improbante Scal.-15 Totum hunc versum glossema putat Ed. Cant. ex cujus sententia locus ita distingui et legi debet, Dic nobis ubi sis futurus, ede hoc, Num te lacteolæ tenent puellæ? Sed non sensit V. D. ejusmodi locos, ubi eadem sententia ter et quater aliis verbis iteratur, egregie exprimere vehementiorem, quo quid petitur, animi impetum.' Doer.-16 In Venet. Gryph. Mur. Audacter comiti hoc libenter ede, vel, licenter ede; in aliis, A. committe, crede lucet; in Stat. codd. Audacter, hoc committe, crede, Lucet ; unde conj. A. committe, crede, Luci; sed Scal. lucei pro luci antiquo more, cui debetur nostra lect. Voss. dedit crede, licet.—17 In cod. Rom. teste Lipsio,

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Vel, si vis, licet obseres palatum,

Dum vestri sim particeps amoris :
Non custos si fingar ille Cretum,
Non si Pegaseo ferar volatu,

Non Ladas si ego, pennipesve Perseus,
Non Rhesi niveæ citaque bigæ :
Adde huc plumipedes volatilesque,
Ventorumque simul require cursum,

Quos junctos, Cameri, mihi dicares:

25

delectatur loquaci sermone. Aut, si vis, occludas aliis os tuum, per me licet, dummodo conscius ego sim amoris tui. Alioquin te non invenirem: etsi fierem ille procurator Cretensium, neque si rapiar volatu Pegaseo, neque si Ladas forem, aut pennatus Perseus, neque si tam citus sim quam albi et celeres equi Rhesi. Adjunge etiam ad hæc pennipedes, et volaticos, quære pariter velocitatem ventorum, quos

lacteole tenent papillæ.-21 Vel signis licet obseres palatum vult Voss.-22 In omnibus Stat. codd. Dum nostri sis particeps amoris; sed vostri in nostri mutaverant, qui non meminerant apxaïkov esse characterem Catulli: Ald. Dum vestri sim ego, jubente Avant. in aliis, Sis nostri quoque particeps.-23 Sequentes decem vers. adduntur in Venett. Brix. et Vicent. et in codd. ap. Ed. Cant. Carmini LVIII. cujus est initium, Cali, Lesbia nostra, et ita esse in plerisque codd. affirmat quoque Voss. Quem nunc occupant locum, eis assig navit Scal. sed Voss. ad præcedens Epigramma pertinere et haud dubie deesse aliquid putat. Mur. et ed. Gryph. constituunt eos post versum 12. En hic in roseis, &c. Aptissime hoc ipsum Carmen claudere Doeringio videntur.24. 25 In ed. Mur. Non si Ladas pennipesve Perseus, Non si Pegaseo ferar volatu, Non R. niveis citisque bigis, probante Doer. penniferve Perseus in Venett. Brix. et Vicent.-26 Voss. e Mediol. affert, Citaque biga, litera prima majore, quod de curru Medeæ, utpote natæ in oppido Cyta, intelligi posse autumat.-27 Mur. habet plumideas.-29 Gryph. et Mur. mihi dicaris.—

NOTE

23 Non custos si fingar ille Cretum] Dædalus Micionis filius, Athenis capitis judicium effugiens, in Cretam delatus, ingenio suo adeo Minoi acceptus fuit, ut Atheniensibus bellum inferens regni custodem ipsum reliquerit.

25 Non Ladas si ego] Alexandri Macedonis cursor fuisse traditur, tanta pedum velocitate, ut vestigia ejus in arena non apparerent.

Pennipesve Perseus] Filius Jovis et Danaës, qui a Polydecte Magnetis filio ad Gorgonas missus, a Mercurio,

*

qui eum dilexit, talaria et petasum accepisse æstimatur.

26 Non Rhesi nivea citaque biga] Rhesus Thraciæ Rex equos habuit velocissimos, in quibus Trojanorum fata pendebant, quos cum ille ad ipsorum auxilium duxisset, prima nocte ipse cum equis interfectus est.

27 Adde huc plumipedes] Licet id intelligi possit de avibus, rectius tamen interpreteris esse Zethum et Calaim Boreæ filios, quos alatos fuisse finxerunt Poëtæ.

Defessus tamen omnibus medullis,
Et multis languoribus peresus

Essem, te, mi amice, quæritando.

30

etsi conjunctos donares mihi, o Cameri, nihilominus totis visceribus fatigatus essem, et gravi infirmitate consumtus, te jugiter, o mi amice, requirendo.

32 Esse in te ed. Voss. mihi amice Venet. Gryph. Mur.

CARMEN LVI.

AD CATONEM.

O REM ridiculam, Cato, et jocosam,
Dignamque auribus, et tuo cachinno.
Ride, quicquid amas, Cato, Catullum:
Res est ridicula et nimis jocosa.
Deprendi modo pupulum puellæ
Trusantem. Hunc ego, si placet Dionæ,
Pro telo rigida mea cecidi.

5

O rem risu dignam, et lepidam, et dignam, o Cato amice, auribus tuis, et risu tuo soluto. Ride igitur, o Cato, quantum diligis me Catullum tuum, nam res est prorsus risu digna, et admodum fuceta.

2 Dignam naribus legendum esse censet Scal.-3 In marg. ed. Gryph. ap. Doer. si quid amas.—6 Voss. vult Crissantem, et explicat KeλNTÍČOVтa. Pro si Stat. conj. sic.-7 Protelo pro adverbio acceperunt Stat. Scal. Voss. Vulp. alii, ut sit jugiter eodem tractu et tenore, ovvτóvws. Cf. Gesneri Thes. s. v. 'protelum.'

NOTE

1 Cato] Hic non Uticensis, sed ille fuit Valerius Cato, de quo Suetonius lib. de Illustribus Grammaticis refert hos Bibaculi versus : • Cato Grammaticus, Latina Siren, Qui solus legit, ac facit Poëtas.' De eodem Ovid. quoque Trist. lib. II. Et leve Cornifici parque Catonis opus.' Scripsit Poëmation, quod Diras inscripsit, præter Grammaticos libellos.

quitus 'puppos' pueros, et' puppas' Pupulum] Puerum, sic enim antipuellas dicebant.

6 Trusantem] Frequentativom a 'trudo,' i. e. per vim impellentem membrum videlicet virile intra genitalia puellæ. Sic Martial. lib. x1. Epigr. 47. Truditur et digitis pannucea mentula lassis. Alii crissantem legunt, i. e. se in coitu moventem. Sed improprie, est namque

5 Deprendi modo] Paulo ante in- fœminarum 'crissare,' sicut ' cevere'

veni.

virorum.

NOTE

7 Pro telo] Loco teli: sicut enin qui in adulterio reperiuntur telo interficiuntur; ita, inquit, loco teli mentula rigida ipsum cecidi. Et sic metaphorice loquitur, et ne videatur in hac re Venerem offendere, cum

de libidine in masculum abominabili loquatur, ideo interponit, si placet Dionæ, i. e. Veneri, de qua superius diximus.

Rigida] Tanquam substantivo usus est, mentulam significans.

[ocr errors]

CARMEN LVII.

AD MAMURRAM ET CÆSAREM.

PULCHRE Convenit improbis cinædis
Mamurræ pathicoque, Cæsarique.
Nec mirum: maculæ pares utrisque,
Urbana altera, et illa Formiana,
Impressæ resident, nec eluentur.
Morbosi pariter, gemelli utrique :
Uno in lectulo, erudituli ambo:

5

Bene congruit flagitiosis cinædis, Mamurræ nempe pathico, et Cæsari: neque id novum: nam vitia ambobus similia sunt; hæc urbica, illa Formiana, hæc hærent infixa, nec delebuntur. Sunt æque flagitiosi, æquales ambo, et velut gemini

7 Vulgatam distinctionem post lectulo tollit Mel. et respici putat proverbium uno in lectulo edocti ;' ita ut ambo in omnibus sibi simillimi et in eodem quasi lectulo improbitatis' nequiter instructi intelligantur. Stat. conj. Unilectuli; Avant. ob metrum proposuit, lectululo, absque necessitate,

NOTE

1 Pulchre convenit] Hoc mordaci Carmine Julium Cæsarem et Mamurram Formianum exagitat, eorum nefandas libidines rapinasque carpens. 2 Mamurra] De Mamurra Formiano jam supra.

Casarique] Non tantum Catullus in J. Cæsarem scripsit, sed et Bibacnlus, teste Tacito Annal. iv. cap. 34. Carmina Bibaculi et Catulli, referta contumeliis Cæsarum, leguntur; sed ipse Divus Julius, ipse Divus AugusDelph. et Var. Clas.

tus, et tulere ista, et reliquere: haud facile dixerim, moderatione magis, an sapientia; namque spreta exolescunt, si irascare, agnita viden

tur.'

6 Gemelli utrique] Qui eodem partu nascuntur ut plurimum magnam inter se solent habere similitudinem. Hic gemellos' dicit Cæsarem et Mamurram, propter vitiorum similitudinem, et scelerum societatem.

Catul.

K

« السابقةمتابعة »