صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Non hic, quam ille, magis vorax adulter,
Rivales socii puellularum.

Pulchre convenit improbis cinædis.

10

ambo semidocti, uno in lecto. Non plus hic est, quam ille, mæchus prodigus, sodales puellarum rivales: bene consentiunt inter se flagitiosi cinædi.

ultimum enim o brevis est propter sequentem vocalem.-8 In Venet. magis vorax et adulter; Stat. tentabat, Non hic quam ille, magis vorax adulter Rivalis socius puellularum; Voss. puellarum; in aliis edd. socii et puellularum; Doer. conj. Rivales et socii puellarum, vel, Rivales sociique puellarum; sed quid ineptius et Hendecasyllabi legibus repugnantius? reposuit tamen lect. Scal. 1. ex Bipontina.

CARMEN LVIII.

AD CŒLIUM DE LESBIA.

CŒLI, Lesbia nostra, Lesbia illa,
Illa Lesbia, quam Catullus unam

Plus quam se, atque suos amavit omnes,
Nunc in quadriviis et angiportis

Glubit magnanimos Remi nepotes.

O Cali, Lesbia mea, Lesbia illa, illa Lesbia, quam Catullus solam multo plus dilexit quam seipsum, et suos omnes amicos, nunc in compitis et angiportis expoliat forles Remi posteros.

5 Voss. vult magnanimi Remi. Vide VV. LL. ad Carm. Lv. 23.

NOTE

1 Lesbia illa] Putatur fuisse Clodia soror Publii Clodii, cujus consuetudine usus est hic Cœlius, pro quo Cicero scripsit Orationem adversus eandem Clodiam.

4 Quadriviis] Quadrivia sunt loca, in quibus quatuor viæ concurrunt. Angiportis] Dicitur hic angipor

tus,' et hoc angiportum:' viæ sant in urbibus angustiores, ut plateæ latiores. In angiportubus vilissima scorta merebant. Horat. Od. 1. 25. 'Flebis in solo levis angiportu.'

5 Remi nepotes] Remi posteros Romanos intelligit, quos ironice vocat magnanimos.

CARMEN LIX.

DE RUFA ET RUFULO.

BONONIENSIS Rufa Rufulum fellat,
Uxor Menenî, sæpe quam in sepulcretis
Vidistis ipso rapere de rogo cœnam,

Cum devolutum ex igne prosequens panem
Ab semiraso tunderetur ustore.

5

An Rufa illa Bononiensis eludit Rufulum? an conjux illa Menii, quam spectaristis frequenter in bustis surripere silicernium ex ipso igne, quando appetens cibum delapsum e flamma percuteretur a bustuariis semitonsis?

[ocr errors]

1 Priscam lect. fallat pro fellat revocavit Scal. Rufa Rufum fellat in Venet. me rursum fallit in marg. ed. Gryph. ap. Doer.-2 Vetus scriptura est, Uxor nemeni; unde Scal. Uxorne Meni? quem perperam sequitur Bip. nam præter Scaligerum veterem illam scripturam nemo reperit, immo omnes codd. quibus ceteri interpretes usi sunt, constanter servant Uxor Meneni: signum interrogandi post Meneni, et in fine, apparet in Cant.' Doer. In Venet. sepulchris pro sepulcretis.—3 Mur. carpere e rogo; in aliis vett. rapere e rogo: Stat. codd. habent rapere de rogo.-5 Ab semiraso in codd. A semiraso in edd. vett. tenderetur Voss. ex auctoritate plur. librorum vett. et sic in Gryph. et Venet. an. 1500. accipit autem Voss. 'tondere' pro vellicare,' 'radere,' 'lacerare' et 'carptim ferire,' et addit penultimam more antiquo in tonderetur corripi.

NOTE

rare.

3 Rapere de rogo cœnam] Extremam egestatem arguit illius Rufæ, quæ ex ipsa flamma rapiebat silicernium, quod vorare posset. Nam in sepulcretis ustrinæ erant, quæ sepulcris applicabantur, ad quas culinæ erant in quibus silicernium, i. e. funebris cœna coquebatur, quam gustare nefas erat: unde tamen cibos et panes sæpius pauperes et scortilla rapie. bant.

1 Bononiensis Rufa fellat [fullit] ideo sit silicernia in sepulcretis voSententia Epigrammatis est Rufam, quæ nuper tanta inopia laborabat, ut e media flamma cibum peteret, nunc superbo fastu Rufuli amantis preces eludere. Nonnulli legunt, fallat, et volunt sumi fallare antiquum verbum pro fallere, eodem modo quo vanare. Attius, Tanta ut frustrando vanans, lactans protrahat.' Quæ verba, ' vanare,' ' lactare,' fallare,' idem prope significant, id enim est, 'falsa spe producere.' Alii legunt, fellat, quod idem est ac exsugit,' quod non male convenit illi mendicabulo, cui Rufulus se tradiderat.

[ocr errors]

2 Uxor Menent [Uxorne Ment] Is ipse Menius videtur esse, de quo Horat. scripsit paterna atque materna bona abligurisse; ' Menius, ut rebus maternis atque paternis Fortiter absumtis. Adeo ut ejus uxor coacta

5 Ab semiraso ustore] Ustores,' seu bustuarii' erant ii, qui rogis comburendisque cadaveribus operam locabant: erat autem abjectissimum genus mancipiorum; nam semirasi erant qui ad aliquod opus publicum damnati erant ; ut ad molendina, ad remum, et cadavera efferenda, qui et vespiliones' dicebantur.

CARMEN LX.

NUM te leæna montibus Libyssinis,
Aut Scylla latrans infima inguinum parte,
Tam mente dura procreavit ac tetra,
Ut supplicis vocem in novissimo casu
Contemtam haberes? O nimis fero corde!

5

An te leana aliqua in jugis Libycis progenuit tam inhumano animo et tam fero, aut Scylla latrans imu pubis parte, ut despectam haberes precantis vocem in extrema calamitate? o virum mente nimium immiti!

In quibusdam edd. hoc Carmen cum superiori conjungitur, ut in Venet. an. 1500. Gryph. et Scal. 1. 2. in Venet. 1. et Brix. inscribitur, Ad Camerium.—1 Ita in edd. vett. Libystinis Scal. et Voss.-5 A nimis in edd. vett.

[blocks in formation]

O Hymenae Hymen, o Hymen Hymenae, incola Heliconii montis, fili Uraniæ,

Hoc Carmen inscribitur in edd. vett. Epithalamium, vel Hymenæus; in aliis, ut et in codd. In nuptiis, vel, nuptias Julia et Manlii, sive, Epithalamium Julia et Manlii: sed, ut ait Marcil. Julia non prior esse debuit in è#cypaqî.

NOTÆ

In nuptias, &c. [Julia et Manlii Epithalamium] Quænam hæc Julia fuerit, obscurum est, sed Manlius

Torquatus dictus est ex illustri Torquatorum familia, de Catullo bene meritus. Epithalamium Carmen est

[blocks in formation]

qui adducis mollem puellam ad maritum suum. Redime caput floribus amaraci fragrantis; sume relum nuptiale. Huc alacer accede, ferens candidis pedibus calceamenta crocea. Et evocatus die lato canens acuto sono versus conjugales, pulsa pedibus terram. Spineam facem dextra concute. Quippe Julia benigna

-1 Heliconii in edd. vett. in codd. Heliconei.-5 In Scal. 1. O Hymen Hymence.-7 In edd. vett. Suave olentis, duobus verbis.-8 Flameum Mur.15 In Venet. an. 1500. Mur. et aliis Spineam ex emend. Parth. probante Berol. ad Apul. sed lect. nostram testantur omnes codd. Stat. Scal. Voss.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Namque Julia Manlio,
Qualis Idalium colens
Venit ad Phrygium Venus
Judicem, bona cum bona

Nubit alite virgo;
Floridis velut enitens

Myrtus Asia ramulis,

Quos Hamadryades Dea

Ludicrum sibi roscido

Nutriunt humore.

Quare age, huc aditum ferens

20

25

puella, talis, qualis Venus Idalium habitans accessit ad Phrygem arbitrum, cum felicibus avibus datur nuptum Manlio; tanquam myrtus Asiä eminens ramis vernantibus, quos Hamadryades Divæ ad oblectationem alunt liquore rorulento.

Eia

et Vulp. cum optt. edd. Livin. etiam probata est.-16 In nonnullis edd. vett. Julia Mallio; in omnibus Stat. codd. Junia.-20 In Stat. codd. Nubet.22 Myrtus agia in Venet. et sic e Plin. H. N. xv. 29. legendum quoque censet Ramirez de Prado ad Luitprandi Chron. an. DCXXIII. hagia est in marg. ed. Gryph. ap. Doer.-25 In edd. vett. Nutriunt in humore, improbante Avant. (prima enim in humore producitur,) cujus emendatio, Nutriunt humore recepta est in Ald. 2. Gryph. Mur. Stat. et recentt. quamque etiam testantur nonnulli Stat. codd. in aliis ejusdem codd. ut et in Ald. 1. Nutriunt in honore; in marg. ed. Gryph. ap. Doer. in odore; quæ binæ lect. haud dubie profectæ sunt ab auctoribus, qui spondæum pro dactylo positum ferre non

NOTÆ

gunt, Pineam, nullo incommodo; nam et' pineas' et' spineas' tædas fuisse in nuptiis adhibitas constat. De 'pineis' nihil dubium. De spineis' Plin. lib. XVIII. c. 16. 'Spina nuptiarum facibus auspicatissima, quoniam inde fecerunt pastores qui Sabinas rapuerunt.' Festus præterea ait, Patrimi et matrimi prætextati tres nubentem deducunt: unus, qui facem præfert e spina alba, quia noctu nubebant, duo qui tenent nubentem.' Vides præcipuam facem nuptialem fuisse spineam,' quæ vim habere credebatur averruncandi mali. Vide Ovid. Fast. VI.

17 Idalium colens] Idalium est oppidum Insulæ Cypri Veneri sacrum.

Est item nemus in eadem Insula Veneri dicatum.

18 Ad Phrygium Judicem] Ille est Paris Priami filius, ad quem Juno, Minerva, et Venus accesserunt; ut creditum ipsius judicio pomum aureum harum pulchriori adjudicaretur. 22 Myrtus Asia] Asia hoc loco nomen paludis in Mysia prope Caystrum fluvium, a quo vicinos campos Asia prata' Virgilius appellavit. In bac regione felicissime provenit myrtus, arbor pulcherrima simul et gratissi

ma.

23 Hamadryades] Nymphæ sunt, quæ cum arboribus nascuntur, et intereunt. Hamadryades hic pro Naiadibus vel Napæis posuit.

« السابقةمتابعة »