صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Nomen esse: sed indidem

Semper ingenerari.
Torquatus, volo, parvulus
Matris e gremio suæ
Porrigens teneras manus,
Dulce rideat ad patrem,
Semihiante labello.
Sit suo similis patri
Manlio, et facile insciis
Noscitetur ab omnibus,
Et pudicitiam suæ

Matris indicet ore.

215

220

225

filiis stare: at decet exinde statim procreari. Cupio ut parvulus Torquatus molles extendens manus e sinu suæ parentis, blande patri arrideat semihiulco ore. Sit puer suo patri Manlio similis, ac facile a cunctis etiam nescientibus ipsum esse Manlii filium agnoscatur, atque vultu suo pudico referat parentis suæ casti

respondens ludite?' Doer.-220 In Venett. Brix. Vicent. et omnibus codd. Sed mihi ante; Avant. emend. Sed micante; alii, Sed nicante, vel, hiante. Lect. nostra debetur ingenio Scaligeri.—222 Burm. 11. ad Anthol. Tom. 1. p. 305.

historia apud Livium.

NOTE

214 Sed indidem Semper ingenerari] Hoc est, ex eodem loco, et familia decet liberos procreari, ut longam familiæ Torquatorum seriem possint

æternare.

216 Torquatus, volo, parvulus] Sic apud Virgil. Dido optat parvum Æneam: Si quis mihi parvulus aula Luderet Æneas.'

219 Dulce rideat ad patrem] Ita Virgil. in Pollione: Incipe, parve puer, risu cognoscere matrem.' Boni præterea ominis putabant Veteres in infante esse, si arrideret ad patrem. 220 Semihiante labello] Aperto ore, quasi aliquid loqui velit.

221 Sit suo similis patri] Optat ut adeo similis nascatur filius Manlio, ut quisque etiam nesciens, statim atque ipsum viderit, credat omnino eum esse filium Manlii. Qui enim ore similitudinem patris refert, verus

ejus filius putatur esse etiam non agnitus. Indeque ut ait Horat. Iv. Od. 5. Laudantur simili prole puerperæ.' Mulieres enim plerumque pariunt liberos similes iis, ex quibus conceperunt. Sic Julia Augusti filia semper filios Agrippa similes procreavit : quod cum nonnulli ejus flagitiorum et impudicitiæ conscii mirarentur, festiviter respondit: 'Nunquam nisi plena navi tollo vectorem.' Quo nrbane dicto significabat se non prius adulteris potestatem sui corporis facere, quam ex marito facta esset gravida.

224 Pudicitiam sua Matris indicet ore] Sic etiam Martial. lib. vs. Epigr. 27. En tibi, quæ patrii signatur imagine vultus, Testis maternæ nata pudicitiæ.' Puerorum namque vultus similitudinem parentum referens, apertum est maternæ pudicitiæ testimonium.

[blocks in formation]

tatem. Tanta gloria commendet Torquatuli illius originem a matre proba, quanta laus superest singularis Telemacho Penelopes filio ab castissima sua parente. Occludite modo januam, o puellæ. Jocati sumus abunde. Vos vero, o probi conjuges, feliciter una simul vitam producite; et continuo conjugii officio florentem exercete juventutem.

pro facile vult facie.-226 Tale Juliadum e bona Matre proposuit Heins. improbante Doer.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

CARMEN LXII.

CARMEN NUPTIALE.

JUVENES.

VESPER adest, Juvenes, consurgite: vesper Olympo Expectata diu vix tandem lumina tollit.

JUVENES. Apparet jam Hesperus, o pueri, simul surgite; Hesperus Cælo agre demum attollit jubar longo tempore desideratum. Nunc hora est exsurgere e con

Hoc Carmen superiori præposuit Corrad. ita ut, cum illo conjunxerit.→

NOTE

+ Carmen Nuptiale] Hoc alterius partis operis Catulliani, quod vulgo tres in partes dividitur, principium est. Absolutis enim Lyricis in prima parte, altiori stylo carmen heroicum in secunda aggreditur Poëta, qui etiam in tertia feliciter Elegos de cantavit. Hoc vero Carmen Nuptiale inscriptum, sive in Juliæ et Manlii, sive alterius nuptiis celebratum fuerit, a virginibus et adolescentibus in Amabæi carminis modum fuit recitatum. In hoc enim brevi poëmate, quod et eidúov, qualia multa Theocritus conscripsit, potest appellari, puellæ adolescentesque carminis Amabæi inter se de conjugii commodis et incommodis contendentes introducuntur, et demum puellæ ce dere adolescentibus coguntur. Ado. lescentes primi contra puellas ad concinendum sese vicissim exhortantur, ac conjugium ejusque commoda collaudant; puellæ vero tempus nup, tiale, quod multa damna inferat, que relis insectantur. Quid autem sit Carmen Hexametrum, notius est, quam ut hic a nobis debeat exponi.

1 Vesper adest, &c.] Sidus illud, quod Astronomis Venus' et stella Veneris' dicitur, Græcis twopópos, a Latinis Vesper,'' Vesperugo,'' Hes

perus,' et

'Lucifer' appellatur. Vesper' autem nuncupatur, quod quibusdam mensibus vespere, 'Lu, cifer,' quod quibusdam mane exoriatur. Dicitur autem' Vespera' apud Nonium, 'Vespera exoriente.' Reperitur et 'Vesper' neutro genere apud Varronem lib. vIII. de Ling. Lat. Cum autem post Solis occasum statim appareat Vesper, per ejus exortum noctis principium indicat Catullus, cui concinit Claudianus in Ho norii et Mariæ Epithalamio: ' Attollens thalamis Idalium jubar Dilectus Veneri nascitur Hesperus.' Virgil. Georg. 1. Illic prima rubens accen. dit lumina Vesper.'

Olympo] Sumitur hic Olympus pro Cœlo, quo sensu sæpius usurpatur a Poëtis, ut a Tibullo, lib. I. Eleg, 6. 'Hanc Venus ex alto flentem sublimis Olympo Spectat, et infidis quod sit acerba monet.' Mons porro bujus nominis est, et Lesbi, et Hellesponti, et Lyciæ, sed et Thessaliæ qui altissimus est et notissimus.

2 Expectata diu lumina] A novis conjugibus; lege enim cavebatur, ne maritus luce sponsæ conjungeretur, sed tenebris; unde exortu Hesperi novæ nuptæ in domos virorum per. duci solebant, ac interim canebatur

Surgere jam tempus, jam pingues linquere mensas:
Jam veniet virgo, jam dicetur Hymenæus.

Hymen o Hymenæe, Hymen ades o Hymenæe.

PUELLA.

Cernitis, innuptæ, juvenes ? consurgite contra, Nimirum Etæos ostendit noctifer ignes.

5

vivio, et opimas epulas deserere: modo prodibit nova nupta, modo cantabitur Hymenæus. O Hymen Hymenæe, o ades Hymen Hymenae.

PUELLE O Virgines, videtisne Juvenes? simul vos insurgite adversus eos. Enimvero noctifer ostendit cœlestia sidera. Ita sane est. Cernisne quomodo ce

2 Pro vix in edd. vett. sua; Avant. conj. lux.—6 Idem Avant. pro Cernitis legi jubet Cernit in.-7 Nimirum hæc eos ostendit noctifer imber in omnibus Stat. codd. Nimirum ætherios ostendit n. ignes invenit Avant. in cod. Moreti: Nimirum hoceos ostendit n. imber in Scal. cod. ex quo fecit, oceano se ostendit n. imbre; nam vetus scriptura hoceos videbatur esse hoceãos,' i. e. oceano se: in Venet. an. 1500. et aliis vett. Eoos ostendit n. imbres: Stat. conj. Etaas obtendit n. umbras, vel, umentes, i. e. humentes; lect. tamen Venet. an. 1500. reposuit, et defendit ex Euripide. Ald. Gryph. et Mur. receperunt æthereos ....ignes; hinc Mel. conj. choreas ostendit n. igneas; et Marcil. Etao se ostendit n. igne. Lect. nostram produxit Voss. e Thuan. Cf. Virg. Ecl. vIII. 30.—

NOTE

Hymenæus, ut testatur Poëta: "Jam veniet virgo, jam dicetur Hymenæus.'

[ocr errors]

Idyllio xvII. quod 'Helenæ Epithalamium' inscribitur, ita canit: “Tμàv ὦ Υμέναιε γάμῳ ἐπὶ τῷδε χαρείης.

[ocr errors]

4 Dicetur Hymenaus] De Hyme- 6 Cernitis, innupta] Verba sunt næo jam supra dictum initio Epitha- puellarum, quæ sese vicissim hortanlamii Juliæ et Manlii Carm. LX1. Ulti-tur ad cantandum contra juvenes in ma vero syllaba verbi, dicetur, quæ ipsas contendentes. brevis est, producitur ob sequentem aspirationem: quod et fecit in Coma Berenices, Qua rex tempestate novis auctus Hymenæis.' Idem in Ariadna: Tum Thetis humanos non despexit Hymenæos.' Eundem numerum celebravit Virgil. Æn. vii. 'Turnique canit Hymenæos.' Itemque Æn. viii. Linquens profugus Hymenæos.' Sic etiam Ecl. vi. 'Ille latus niveum molli fultus hyacintho.'

5 Hymen o Hymenae] Versus hic est intercalaris, per quem Hymenæus tam ab adolescentibus, quam a puellis invocatur. In hoc Theocritum Catullus est æmulatus: ille enim

7 Etæos [Ethereos] ostendit noctifer ignes] Idem puellæ dicunt, quod juvenes, sed aliis verbis. Hesperus autem vocatur a Catullo noctifer," quod cum statim post Solis occasum appareat, noctem ferre videatur, sicut idem a luce ferenda 'Lucifer' dicitur. Unde pastores, viso Hespero, intelligunt noctem instare. Virgil. Ecl. ult. ‘Ite domum saturæ, venit Hesperus, ite, capellæ.' Sic etiam viso Lucifero, sentiunt omnes adesse diem. Idem Virgil. Æneid. 11. 801. ' Jamque jugis summæ surgebat Lucifer Idæ, Ducebatque diem.' Mirum porro est, quam varie a variis

[ocr errors]

Sic certe, viden' ut perniciter exsiluere ?

Non temere exsiluere: canent quod visere par est.
Hymen o Hymenæe, Hymen ades o Hymenæe.

JUVENES.

Non facilis nobis, æquales, palma parata est: Aspicite, innuptæ sccum ut meditata requirunt.

Non frustra meditantur: habent memorabile quod sit.

10

leriter consurrexerunt? Non equidem sine causa e sedibus exsilierunt juvenes. Ipsi mox cantabunt, quos decet nos superare. O Hymen Hymenæe, ades o Hymen Hymenæe.

JUVENES. O sodales, difficilis victoria nos manet. Cernite, quomodo Virgines in memoriam revocent quæ singulæ excogitarunt. Non certe sine causa ita meditantur; excogitarunt enim aliquid, quod memoratu sit dignum. Nos vero

[ocr errors]

8 Post certe excidisse putat Stat. verbum est, quod in uno cod. tres literas hic erasas fuisse animadverterit.-9 In codd. Scal. Commel. Palat. p. Venett. Brix. Vicent. et aliis antiq. cavent quo visere parent; in Ald. Gryph. Mur. canent quos vincere par est, quod Avantio tribuit Scal. canent quod vespere par est tentabat Mel. canent quod vincere par est Cant. ex conj. Marcil. addita explicatione, carmen victoria dignum:' canent, quo vincere par est dedit Corrad. quod receptum est in Gott. et Bip. alii, cavent quo jure parent se. Lect. nostram recepit Voss. ex Thuan.-12 In duobus Stat. codd. Aspicite innupta quæ secum ut meditare quærunt; in alio ejusdem, Aspicin innuptæ quæ secum ut meditare quærunt; unde fecit, Aspicite innuptæ quæso ut meditata requirunt, et, Aspice qua innuptæ secum ut meditata requirunt, vel, ut meditamina quærunt, et, Aspicite innuptæ quæso ut meditamina quærunt; Guar. legi posse dixit, medita

[ocr errors]

NOTE

legatur hic Catulli versus. Alii enim legunt, Eoos ostendit noctifer imbres, quasi Hesperus orientales imbres sig. nificet. Alii legunt, Etæos, quod ab Eta Hesperum oriri putarent. Unde Virgil. Tibi deserit Hesperus Œtam.' Alii legunt, Etæas obtendit noctifer umbras. Scaliger legit, Oceano se ostendit noctifer imbre, id est, mari: ita ut sit Oceanus imber,' ut Oceanum mare.' Quod utrum sit accipiendum viderit Lector. Intelligit autem Poëta per ignes the reos, alia sidera et stellas, quas secum ferre videtur Hesperus.

[ocr errors]
[ocr errors]

9 Canent, quod visere [quos vincere] par est] Alii legunt, quo vincere par est, i. e. quo duce, nempe Hymenæo. Alii legunt, cavent, hoc est, a nobis, et, quos visere par est, i. e. convenit ut

videamus, quid parent contra nos. Sed meliores sequimur codices, qui hoc ad juvenes mox cantaturos adversus virgines referri significant, quod sane contextus ratio satis indicat.

11 Non facilis palma] Arbor est palma quæ non cedit ponderi, sed nititur contra pondus, ideoque victoribus traditur præmio, quod non cesserint, sed pertinaces in bello perstiterint. Inde vulgo victoria dicitur palma. Vide Strab. lib. xv. Theophrast. lib. v. et Aulum Gell. lib. I. 6. ubi hæc ex Plut. referuntur: 'In certaminibus palmam signum esse placuit victoriæ, quoniam ejusmodi ligni ingenium est, ut urgentibus opprimentibusque non cedat.'

« السابقةمتابعة »